| De oliueto. | |
| Olea maxime collibus siccis et argillosis gaudet; at | 17.1.1 |
| humidis campis et pinguibus laetam frondem sine fructu | |
| adfert. melius autem truncis quam plantis oliuetum consti- | |
| tuitur. Magoni placet siccis locis oliuam autumno post | |
| aequinoctium seri ante brumam; nostrae aetatis agricolae | 5 |
| fere uernum tempus circa Kal. Maias seruant. oportet | 2.1 |
| autem scrobem oleae quoquouersus pedes quaternos pa- | |
| tere, in imum scrobem lapidem glareamque abicere, deinde | |
| super terram quattuor digitorum inicere, tum arbusculam | |
| deponere ita rectam, ut quod scrobe extiterit, in medio sit, | 5 |
| arbusculam autem a tempestatibus tueri diligenter admini- | |
| culando et terram, quae in scrobem reponitur, stercore | |
| miscere. oleam decet inter sexagenos pedes disponi, ut | 3.1 |
| spatium in latitudinem crescendi habeat; nam quae in pro- | |
| ceritatem extenduntur, euanidae fiunt parumque fructus | |
| ferunt. optima est oleo Liciniana, posia secunda oleo, es- | |
| cae orcita. sunt et regiae et radii non sine specie neque | 5 |
| oleo neque esui tam gratae quam quas supra diximus. si | |
| oleam posueris eo loco, unde quercus effossa est, emorietur, | |
| ideo quod quidam uermes, qui raucae dicuntur, in radice | |
| quercus nascuntur eique maxime semina oleae consumunt. | |
| si in olea unus ramus aliquanto ceteris laetior est, nisi eum | 10 |
| recideris, arbor tota fiet retorrida. omnes arbusculas prius | 4.1 |
| quam transferas, rubrica notare conuenit, ut, cum serentur, | |
| easdem caeli partes aspiciant, quas etiam in seminario | |
| conspexerant; alioquin frigore uel calore laborabunt ab iis | |
| partibus, quas contra consuetudinem sub alio aëre positas | 5 |
| habuerint. |