| De pomario constituendo. | |
| Priusquam pomarium constituas, quam magnum habere | 18.1.1 |
| uoles, circummunito macerie aut fossa, ita ut non solum pe- | |
| cori, sed nec homini transitus sit nisi per ostium, dum | |
| adolescant semina. nam si saepius cacumina manu prae- | |
| fracta aut a pecore praerosa fuerint in perpetuum corrum- | 5 |
| puntur. generatim autem arbores disponere utile est, ma- | |
| xime ne inbecilla a ualentiore prematur, quia nec uiribus | |
| nec magnitudine sunt pares neque pariter crescunt. terra, | |
| quae uitibus apta est, eadem quoque utilis est arboribus. |