| De ceteris pomis. | |
| Nucem Graecam serito Arcturi signo uel circa Kal. | 22.1.1 |
| Februarias, quia prima gemmascit. agrum calidum, durum, | |
| siccum desiderat. nam in locis diuersis eiusmodi natura si | |
| posueris nucem, protinus putrescet. ante quam nucem de- | |
| ponas, in aqua mulsa, ne nimis dulci macerato; ita iucun- | 5 |
| dioris saporis fructum, cum adoleuerit, praebebit et interim | |
| melius atque celerius nascetur. ternas nuces in trigonum | 2.1 |
| statuito, parsque acutior inferior sit, quia inde radices mit- | |
| tit, nuxque a nuce minime palmo absit et anceps ad Fa- | |
| uonium spectet. omnis nux unam radicem mittit et simplici | |
| stilo prorepit. cum ad scrobis solum radix peruenit, duritia | 5 |
| humi coërcita recuruatur et extensa in modum ramorum | |
| alias radices emittit. | |
| Nucem Graecam et Auellanam Tarentinas hoc modo | |
| facere poteris. in quo scrobe destinaueris nuces serere, | 3.1 |
| terram minutam in modum semipedis ponito ibique semen | |
| ferulae iacito. cum ferula fuerit enata, eam findito et in | |
| medullam eius sine putamine nucem Graecam uel Auel- | |
| lanam abscondito et ita adobruito. hoc ante Kal. Martias | 5 |
| facito, uel etiam inter Nonas et Idus Martias. hoc eodem | |
| tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet. | |
| Malum Punicum uere usque in Kal. Apriles recte | 23.1.1 |
| seritur. quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, | |
| hoc modo emendabitur. stercore suillo et humano et lotio | |
| humano ueteri radices rigato. ea res et fertilem arborem | |
| reddet et primitiuos annos fructum uinosum, post uero etiam | 5 |
| dulcem et apyrinum facit. nos exiguum admodum laser | |
| cyrenaicum uino diluimus et ita cacumina arboris summa | |
| obleuimus; ea res emendauit acorem malorum. mala Pu- | 2.1 |
| nica ne rumpantur in arbore, remedio placuit, lapides tres | |
| si, cum seres arborem, ad radicem ipsam conlocaueris. at | |
| si iam arborem satam habueris, scillam secundum radicem | |
| arboris serito. alio modo, cum iam matura mala fuerint, | 5 |
| ante quam rumpantur, peciolos, quibus pendent, intorqueto. | |
| eo modo seruabuntur etiam anno toto. | |
| Piros autumno ante brumam serito, ita ut minime dies | 24.1.1 |
| quinque et uiginti ad brumam supersint. quae ut sint fera- | |
| ces, cum iam adoleuerint, alte ablaqueato et iuxta ipsam | |
| radicem truncum findito. in fissuram cuneum pineum tedae | |
| adicito et ibi relinquito; deinde obruta oblaqueatione cine- | 5 |
| rem supra terram spargito. | |
| Mala aestiua, cydonea, sorba, pruna post mediam | 25.1.1 |
| hiemem usque in Idus Februarias serito. morum ab Idibus | |
| Februariis usque in aequinoctium uernale recte seres. sili- | |
| quam Graecam, quam quidam ceratium uocant, item Per- | |
| sicum ante brumam per autumnum serito. amygdala si | 5 |
| parum feracia erunt, per forata arbore lapidem adigito; ita | |
| librum arboris inolescere sinito. |