| De seminario faciendo. | |
| Omnium autem generum ramos circa Kal. Martias in | 25.2.1 |
| hortis, ubi et subacta et stercorata terra est, per puluinos | |
| arearum disponere conuenit, deinde cum tenuerint, danda | |
| est opera, ut dum teneros ramulos habent, ueluti pampi- | |
| nentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur; | 5 |
| et cum autumnus incesserit, ante quam frigus cacumina adu- | |
| rat, omnia folia decerpere expediet et ita crassis harundi- | |
| nibus, quae ab una parte nodos integros habent, quasi pille- | |
| olos induere atque ita a frigore et gelicidiis teneras adhuc | |
| uirgas tueri. post quartum et uicesimum deinde mensem, | 10 |
| siue transferre et disponere in ordinem uoles seu inserere, | |
| satis tuto utrumque facies. |