| De insitione. | |
| Omnis surculus inseri potest, si non est ei arbori, cui | 26.1.1 |
| inseritur, dissimilis cortice; si uero fructum etiam eodem | |
| tempore fert, sine ullo scrupulo optime inseritur. tria autem | |
| genera insitionum antiqui tradiderunt: unum, quod resecta | |
| et fissa arbore recipit insertos surculos; alterum, quo re- | 5 |
| secta inter librum et materiem admittit semina, quae utraque | |
| genera uerni temporis sunt; tertium, cum ipsas gemmas | |
| cum exigua cortice in partem sui delibratam recipit, quam | |
| uocant agricolae emplastrationem; hoc genus aestatis est. | |
| quarum insitionum rationem cum tradiderimus, a nobis quo- | 2.1 |
| que repertam docebimus. | |
| Omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint, | |
| luna crescente inserito, oliuam autem circa aequinoctium | |
| uernum usque in Idus Apriles. ex qua arbore inserere uoles | 5 |
| et surculos ad insitionem sumturus es, uideto, ut sit tenera | |
| et ferax nodisque crebris, et cum primum germina tumebunt, | |
| de ramulis anniculis, qui solis ortum spectabunt et integri | |
| erunt, eos legito crassitudine minimi digiti; surculi sint bi- | |
| sulci. arborem, quam inserere uoles, serra diligenter exse- | 3.1 |
| cato ea parte, quae maxime nitida et sine cicatrice est, | |
| dabisque operam, ne librum laedas. cum deinde truncam | |
| reddideris, acuto ferramento plagam leuato; dein quasi cu- | |
| neum ferreum uel osseum inter corticem et materiem, ne | 5 |
| minus digitos tres, sed lente dimittito, ne laedas aut rumpas | |
| corticem. postea surculos, quos inserere uoles, falce acuta | 4.1 |
| ab una parte eradito tam alte quam cuneum demisisti, sed | |
| ita ne medullam neue alterius partis corticem laedas; ubi | |
| surculos paratos habueris, cuneum uellito statimque surculos | |
| demittito in ea foramina, quae cuneo adacto inter corticem | 5 |
| et materiem facta sunt. ea autem fine, qua adraseris, sur- | |
| culos demittito ita, ut sex digitis de arbore extent. in una | |
| autem arbore duos aut tres ramulos figito, dum ne minus | |
| quaternum digitorum inter eos sit spatium. pro arboris | |
| magnitudine et corticis bonitate haec facito. cum omnes | 5.1 |
| surculos, quos arbor patietur, demiseris, libro ulmi uel ui- | |
| mine arborem adstringito; postea paleato luto bene subacto | |
| oblinito totam plagam et spatium, quod est inter surculos | |
| usque eo, ut duobus digitis insita extent; supra lutum mu- | 5 |
| scum inponito et ita adligato, ne pluuia dilabatur. si pusillam | 6.1 |
| arborem inserere uoles, iuxta terram abscidito, ita ut sesqui- | |
| pedem a terra extet. cum deinde abscideris, plagam dili- | |
| genter leuato et medium truncum acuto scalpro modice | |
| findito, ita ut fissura trium digitorum sit. in eam deinde | 5 |
| cuneum, quo dispaletur, inserito et surculos ex utraque parte | |
| adrasos demittito, ita ut librum seminis libro arboris aequa- | |
| lem facias. cum surculos diligenter aptaueris, cuneum uel- | |
| lito et arborem, ut supra dixi, alligato et oblinito; dein | |
| terram circa arborem aggerato usque ad ipsum insitum. ea | 10 |
| res a uento et calore maxime tuebitur. tertium genus in- | 7.1 |
| sitionis, cum sit subtilissimum, non omni generi arborum | |
| idoneum est, et fere eae recipiunt talem insitionem, quae | |
| humidum sucosumque et ualidum librum habent, sicuti ficus. | |
| nam et lactis plurimum remittit et corticem robustam habet. | 5 |
| optime itaque ea inseritur tali ratione. ex qua arbore in- | 8.1 |
| serere uoles, in ea quaerito nouellos et nitidos ramos. in | |
| his deinde obseruato gemmam, quae bene apparebit cer- | |
| tamque spem germinis habebit; eam duobus digitis qua- | |
| dratis circumsignato, ut gemma media sit, et ita acuto scal- | 5 |
| pello circumcisam diligenter, ne gemmam laedas, delibrato. | |
| item quam arborem inserere uoles, in ea nitidissimum ramum | |
| eligito et eiusdem spatii corticem circumcidito et a materie | |
| delibrato. deinde in eam partem, quam nudaueris, gemmam, | |
| quam ex altera arbore sumseras, aptato, ita ut ante em- | 10 |
| plastrum circumcisae parti conueniat. ubi haec feceris, circa | 9.1 |
| gemmam bene uincito, ita ne laedas; deinde conmissuras | |
| et uincula luto oblinito, spatio relicto, qua gemma libere | |
| germinet. materiem quam inseueris, si subolem uel supra | |
| ramum habebit, omnia praecidito, ne quid sit, quo possit | 5 |
| auocari aut cui magis quam insito seruiat. post unum et | |
| uicesimum diem soluito emplastrum. hoc genere optime | |
| etiam olea inseritur. quartum illud genus insitionis iam | |
| docuimus, cum de uitibus disputauimus; itaque superua- | |
| cuum est hoc loco repetere iam traditam rationem tere- | 10 |
| brationis. | |
| Sed cum antiqui negauerint posse omne genus surcu- | 27.1.1 |
| lorum in omnem arborem inseri et illam quasi infinitionem, | |
| qua nos paulo ante usi sumus, ueluti quandam legem san- | |
| xerint, eos tantum surculos posse coalescere, qui sint cor- | |
| tice ac libro et fructu consimiles iis arboribus, quibus | 5 |
| inseruntur, existimauimus errorem huius opinionis discu- | |
| tiendum tradendamque posteris rationem, qua possit omne | |
| genus surculi omni generi arboris inseri. quod ne longiori | 2.1 |
| exordio legentes fatigemus, unum quasi exemplum subicie- | |
| mus, qua similitudine quod quisque genus uolet omni arbori | |
| poterit inserere. |