<Praefatio>
  Saepe numero ciuitatis nostrae principes audio cul- 1.pr.1.1
pantis modo agrorum infecunditatem modo caeli per multa
iam tempora noxiam frugibus intemperiem, quosdam etiam
praedictas querimonias uelut ratione certa mitigantis, quod
existiment ubertate nimia prioris aeui defatigatum et effe- 5
tum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus
alimenta. quas ego causas. P. Siluine, procul a ueritate 2.1
abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum
naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecun-
ditate donauit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam,
neque prudentis est credere tellurem, quae diuinam et 5
aeternam iuuentam sortita communis omnium parens dicta
sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit,
uelut hominem consenuisse. nec post haec reor uiolentia 3.1
caeli nobis ista, sed nostro potius accidere uitio, qui rem
rusticam pessimo cuique seruorum uelut carnifici noxae dedi-
mus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime
tractauerat. atque ego satis mirari non possum, quid ita 5
dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquen-
tiam, mensurarum et numerorum modum rimantes placitae
disciplinae consectentur magistrum, uocis et cantus modula-
torem nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime
requirant saltationis ac musicae rationis studiosi, iam qui 4.1
aedificare uelint, fabros et architectos aduocent, qui nauigia
mari concredere, gubernandi peritos, qui bella moliri, ar-
morum et militiae gnaros, et ne singula persequar, ei studio,
quod quis agere uelit, consultissimum rectorem adhibeat, 5
denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque
uirtutis e coetu sapientium arcessat, sola res rustica, quae
sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae
est, tam discentibus egeat quam magistris. adhuc enim 5.1
scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque
uel, quod magis mirandum est, contemptissimorum uitiorum
officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fericula
struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum 5
esse audiui, sed et ipse uidi: agricolationis neque doctores,
qui se profiterentur, neque discipulos cognoui. cum etiam 6.1
si praedictarum artium professoribus ciuitas egeret, tamen
sicut apud priscos florere posset res publica—nam sine
ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices
fuerunt futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec 5
consistere mortalis nec ali posse manifestum est. quo 7.1
magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus
nostris uitaeque utilitati maxime conueniens minimam us-
que in hoc tempus consummationem haberet idque sper-
neretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod 5
omni crimine caret. nam cetera diuersa et quasi repug-
nantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse
praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cla-
dibus alienis adfert. an bellum per obsessa maris et ne- 8.1
gotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere
terrestre animal homo uentorum et maris obiectus irae
fluctibus pendeat semperque ritu uolucrum longinqui littoris
peregrinus ignotum pererret orbem? an faeneratio proba- 5
bilior sit etiam his inuisa, quibus succurrere uidetur? sed 9.1
ne caninum quidem, sicut dixere ueteres, studium prae-
stantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra
innocentis ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a
nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latroci- 5
nium. an honestius duxerim mercennarii salutatoris men-
dacissimum aucupium circumuolitantis limina potentiorum
somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim
roganti, quid agatur intus, respondere serui dignantur. an 10.1
putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte
sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per
dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patri-
monio, mercari? nam nec gratuita seruitute, sed donis 5
rependitur honor. quae si et ipsa et eorum similia bonis
fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et
ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione
contingit. cuius praecepta si uel temere ab indoctis, 11.1
dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more admini-
strarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam
industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa
pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota uita uel- 5
lent inprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupi-
diores agricolationem pernoscerent. nunc et ipsi praedia 12.1
nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peri-
tissimum quemque uilicum facere uel, si nescium, certe
uigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret, addiscat.
sed siue fundum locuples mercatus est, e turba pedise- 5
quorum lecticariorumque defectissimum annis et uiribus in
agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed
et uiridem aetatem cum robore corporis ad labores suffe-
rendos desideret; siue mediarum facultatium dominus, ex
mercennariis aliquem iam recusantem cotidianum illud 10
tributum, quia uectigali esse non posset, ignarum rei, cui
praefuturus est, magistrum fieri iubet.
  Quae cum animaduertam, saepe mecum retractans ac 13.1
recogitans, quam turpi consensu deserta exoleuerit disci-
plina ruris, uereor, ne flagitiosa et quodam modo pudenda
ingenuis aut inhonesta sit. uerum cum conplurimis monu-
mentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse 5
gloriae curam rusticationis, ex qua Quinctius Cincinnatus,
obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro uocatus
ad dictaturam uenerit ac rursus fascibus depositis, quos
festinantius uictor reddiderat quam sumpserat imperator,
ad eosdem iuuencos et quattuor iugerum auitum here- 10
diolum redierit, itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, 14.1
alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis,
accepta, quae uiritim diuidebantur, captiui agri septem
iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis
quaesierat, et ne singulos intempestiue nunc persequar, 5
cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces
hoc semper duplici studio floruisse uel defendendi uel
colendi patrios quaesitosue finis, intellego luxuriae et deli-
ciis nostris pristinum morem uirilemque uitam displicuisse. 15.1
omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus auorum con-
questus est, patres familiae falce et aratro relictis intra
murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam
in segetibus ac uineis manus mouemus adtonitique miramur 5
gestus effeminatorum, quod a natura sexum uiris denega-
tum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spec-
tantium. mox deinde, ut apti ueniamus ad ganeas, co- 16.1
tidianam cruditatem lactucis excoquimus et exusto sudore
sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies
ludo uel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus
fortunatos, quod nec orientem solem uidimus nec oc- 5
cidentem. itaque istam uitam socordem persequitur uale- 17.1
tudo. nam sic iuuenum corpora fluxa et resoluta sunt,
ut nihil mors mutatura uideatur. at me hercules uera illa
Romuli proles adsiduis uenatibus nec minus agrestibus
operibus exercitata firmissimis praeualuit corporibus ac 5
militiam belli, cum res postulauit, facile sustinuit durata
pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit ur-
banae. ut enim qui in uillis intra consaepta morarentur,
quam qui foris terram molirentur, ignauiores habitos, sic
eos, qui sub umbra ciuitatis intra moenia desides cunctaren- 10
tur, quam qui rura colerent administrarentue opera colo-
norum, segniores uisos. nundinarum etiam conuentus 18.1
manifestum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo
diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusti-
cae. illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres
ciuitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum 5
desiderabatur, a uillis arcessiebantur in senatum; ex quo,
qui eos euocabant, uiatores nominati sunt. isque mos 19.1
dum seruatus est, perseuerantissimo colendorum agrorum
studio ueteres illi Sabini Quirites atauique Romani, quam-
quam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus uasta-
tas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna 5
permittente pace prolatare licuit rem rusticam. itaque in 20.1
hoc Latio et Saturnia terra, ubi di fructus agrorum pro-
geniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut
nobis ex transmarinis prouinciis aduehatur frumentum, ne
fame laboremus, et uindemias condimus ex insulis Cycla- 5
dibus ac regionibus Baeticis Gallicisque. nec mirum, cum
sit publice concepta et confirmata iam uulgaris existimatio
rem rusticam sordidum opus et id esse negotium, quod
nullius egeat magisterio praeceptoue. at ego, cum aut 21.1
magnitudinem totius rei quasi quandam uastitatem corporis
aut partium eius uelut singulorum membrorum subtilitatem
dispicio, uereor, ne supremus ante me dies occupet, quam
uniuersam disciplinam ruris possim cognoscere. nam qui 22.1
se in hac scientia perfectum uolet profiteri, sit oportet re-
rum naturae sagacissimus, declinationum mundi non igna-
rus, ut exploratum habeat, quid cuique plagae conueniat,
quid repugnet. siderum ortus et occasus memoria repetat, 5
ne imbribus uentisque inminentibus opera inchoet laborem-
que frustretur. caeli et anni praesentis mores intueatur, 23.1
neque enim semper eundem uelut ex praescripto habitum
gerunt, nec omnibus annis eodem uultu uenit aestas aut
hiems, nec pluuium semper est uer aut umidum autumnum;
quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis 5
disciplinis non quemquam posse crediderim. iam ipsa
terrae uarietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget,
quid promittat, paucorum est discernere, contemplatio uero 24.1
cunctarum in ea disciplina partium quanto cuique contigit,
ut et segetum arationumque perciperet usum et uarias
dissimillimasque terrarum species pernosceret—quarum
non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis 5
regionibus nigra terra, quam pullam uocant, ut in Cam-
pania, est laudabilis, in his pinguis lubrica melius respon-
det, quibusdam sicut in Africa Numidiaque putres harenae
fecunditate uel robustissimum solum uincunt, in Asia
Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat— 10
atque in his ipsis haberet cognitum, quid recusaret collis, 25.1
quid campestris positio, quid cultus, quid siluestris ager,
quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem
quoque dispiceret et in arboribus uineisque, quarum infi-
nita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus 5
parandis conseruandisque, quoniam et hanc adsciuimus
quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione
pastoralis scientia? nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit 26.1
equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ouil-
lum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum
atque hirtum, aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur
mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale 5
est in Cilicia. porculatoris uero et subulci diuersa pro-
fessio, diuersae pastiones, nec eundem glabrae sues densae-
que caeli statum nec eandem educationem cultumue quae-
runt. et ut a pecoribus recedam, quorum in parte auium 27.1
cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut
super ista, quae enumerauimus, tot nosset species insitionum,
tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot
generibus ficorum sicut rosariis inpenderet curam, cum a 5
plerisque etiam maiora neglegantur, quamquam et ista iam
non minima uectigalia multis esse coeperint? nam prata 28.1
et salicta genistaeque et harundines quamuis tenuem nihilo
minus aliquam desiderant industriam.
  Post hanc tam multarum tamque multiplicium rerum
praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus 5
agricolam quemque describemus, exegero a participibus
agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam
uariae tamque uastae scientiae desperatione conterriti nolent
experiri, quod se consequi posse diffident. uerum tamen, 29.1
quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est
eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et per-
pensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta
temptare. nec si uel illa praestantis ingenii uis uel inclytarum 5
artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium
et inertiam deuolui, sed quod sapienter sperauerimus, per-
seueranter consectari. summum enim columen adfectantes satis
honeste uel in secundo fastigio conspiciemur. an Latiae musae 30.1
non solos adytis suis Accium et Vergilium recepere, sed eorum
et proximis et procul a secundis sacras concessere sedes?
nec Brutum aut Caelium Pollionemue cum Messala et
Caluo deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Cicero- 5
nis. nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus
Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille
Maeonius uastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis
studia restinxerat. ac ne minoris quidem famae opifices 31.1
per tot iam saecula uidemus laborem suum destituisse, qui
Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec
pulchritudine Iouis Olympii Mineruaeque Phidiacae sequen-
tis aetatis adtonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, 5
Praxitelen, Polycletum, quid efficere aut quo usque progredi
possent. sed in omni genere scientiae et summis admi-
ratio ueneratioque et inferioribus merita laus contigit.
accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse uolumus 32.1
agricolam, si quidem artis consummatae sit et in uniuersa
rerum natura sagacitatem Democriti uel Pythagorae fuerit
consecutus et in motibus astrorum uentorumque Metonis
prouidentiam uel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam 5
Chironis ac Melampodis et in agrorum solique molitione
Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen profecerit,
si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaue-
rit. potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, 33.1
pingui Minerua res agrestis administrari. nam illud procul
uero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec
ullius acuminis rusticationem. de cuius uniuersitate nihil
adtinet plura nunc disserere, quoniam quidem cunctae partes 5
eius destinatis aliquot uoluminibus explicandae sunt, quas
ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero,
quae reor ad uniuersam disciplinam maxime pertinere.