| Praecepta quae sequantur qui rusticari uelint | |
| Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat | 1.1.1.1 |
| haec sibi aduocanda: prudentiam rei, facultatem inpendendi, | |
| uoluntatem agendi. nam is demum cultissimum rus habebit, | |
| ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et uolet. | |
| neque enim scire aut uelle cuiquam satis fuerit sine sumpti- | 5 |
| bus, quos exigunt opera, nec rursus faciendi aut inpen- | 2.1 |
| dendi uoluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni | |
| negotio nosse quid agendum sit maximeque in agri cultura, | |
| in qua uoluntas facultasque citra scientiam saepe magnam | |
| dominis adferunt iacturam, cum inprudenter facta opera | 5 |
| frustrantur inpensas. itaque diligens pater familiae, cui cordi | 3.1 |
| est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris | |
| augendae, maxime curabit, ut et aetatis suae prudentissi- | |
| mos agricolas de quaque re consulat et commentarios | |
| antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum | 5 |
| quisque senserit, quid praeceperit, an uniuersa, quae maiores | |
| prodiderunt, huius temporis culturae respondeant an aliqua | |
| dissonent. multos enim tam memorabiles auctores conperi | 4.1 |
| persuasum habere longo aeui situ qualitatem caeli statumque | |
| mutari eorumque consultissimum astrologiae professorem | |
| Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi | |
| loco mouerentur, idque etiam non spernendus auctor rei | 5 |
| rusticae Saserna uidetur adcredidisse. nam eo libro, quem | 5.1 |
| de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic | |
| conligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam | |
| uiolentiam nullam stirpem uitis aut oleae depositam custo- | |
| dire potuerint, nunc mitigato iam et intepescente pristino | 5 |
| frigore largissimis oliuitatibus Liberique uindemiis exube- | |
| rent. sed haec siue falsa seu uera ratio est, litteris astro- | |
| logiae concedatur. cetera non dissimulanda erunt agrorum | 6.1 |
| cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint | |
| Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso pro- | |
| dita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens | |
| id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum cae- | 5 |
| lumque diuersae naturae nequeat eosdem prouentus habere. | |
| quaecumque sunt autem, quae propter disciplina ruris nost- | |
| rorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent | |
| a lectione discentem. nam multo plura repperiuntur apud | |
| ueteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda. | 10 |
| Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus | 7.1 |
| praecipiens, cuius princeps celeberrimus uates non mini- | |
| mum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius. magis | |
| deinde eam iuuere fontibus orti sapientiae Democritus | |
| Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, | 5 |
| Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theo- | |
| phrasto. Siculi quoque non mediocri cura negotium istud | 8.1 |
| prosecuti sunt Hieron et Epicharmus, cuius discipulus | |
| Philometor et Attalus. Athenae uero scriptorum frequen- | |
| tiam pepererunt, e qua probatissimi auctores Chaereas, | |
| Aristandros, Amphilochus, Euphronius, Chrestus—Euphro- | 5 |
| nius non, ut multi putant, Amphipolites, qui et ipse lauda- | |
| bilis habetur agricola, sed indigena soli Attici. insulae | 9.1 |
| quoque curam istam celebrauerunt, ut testis est Rhodius | |
| Epigenes, Chius Agathocles, Euagon et Anaxipolis Thasii. | |
| unius quoque de septem Biantis illius populares Menander | |
| et Diodorus in primis sibi uindicauerunt agricolationis pru- | 5 |
| dentiam. nec his cessere Milesii Bacchius et Mnasias, | |
| Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colo- | |
| phonius, Hegesias Maronites. nam quidem Diophanes Bi- | 10.1 |
| thynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis inter- | |
| pretem per multa diffusum uolumina sex epitomis circum- | |
| scripsit. et alii tamen obscuriores, quorum patrias non | |
| accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. | 5 |
| hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, | |
| Crates, Dadis, Dionysius, Euphyton, Euphorion. nec minore | 11.1 |
| fide pro uirili parte tributum nobis intulerunt Lysimachus | |
| et Eubulus, Menestratus et Plentiphanes, Persis et Theo- | |
| philus. et ut agricolationem Romana tandem ciuitate done- | 12.1 |
| mus (nam adhuc istis auctoribus Graecae gentis fuit) iam | |
| nunc M. Catonem Censorium illum memoremus, qui eam | |
| latine loqui primus instituit, post hunc duos Sasernas, | |
| patrem et filium, qui eam diligentius erudiuerunt, ac deinde | 5 |
| Scrofam Tremelium, qui etiam eloquentem reddidit, et M. | |
| Terentium, qui expoliuit, mox Vergilium, qui carminum | |
| quoque potentem fecit, nec postremo quasi paedagogi eius | 13.1 |
| meminisse dedignemur Iuli Hygini, uerum tamen ut Cartha- | |
| giniensem Magonem rusticationis parentem maxime uenere- | |
| mur; nam huius octo et uiginti memorabilia illa uolumina | |
| ex senatus consulto in Latinum sermonem conuersa sunt. | 5 |
| non minorem tamen laudem meruerunt nostrorum tempo- | 14.1 |
| rum uiri Cornelius Celsus et Iulius Atticus, quippe Corne- | |
| lius totum corpus disciplinae quinque libris conplexus est, | |
| hic de una specie culturae pertinentis ad uitis singularem | |
| librum edidit. cuius uelut discipulus duo uolumina simi- | 5 |
| lium praeceptorum de uineis Iulius Graecinus conposita | |
| facetius et eruditius posteritati tradenda curauit. | |
| Hos igitur, P. Siluine, prius quam cum agricolatione con- | 15.1 |
| trahas, aduocato in consilium, nec tamen sic mente disposi- | |
| tus uelut summam totius rei sententiis eorum consecuturus, | |
| quippe eiusmodi scriptorum monumenta magis instruunt | |
| quam faciunt artificem. usus et experientia dominantur | 16.1 |
| in artibus, neque est ulla disciplina, in qua non peccando | |
| discatur. nam ubi quid perperam administratum cessit | |
| inprospere, uitatur quod fefellerat, inluminatque rectam | |
| uiam docentis magisterium. quare nostra praecepta non | 17.1 |
| consummare scientiam, sed adiuuare promittunt. nec sta- | |
| tim quisquam compos agricolationis erit his perlectis ratio- | |
| nibus, nisi et obire eas uoluerit et per facultates potuerit. | |
| ideoque haec uelut adminicula studiosis promittimus, non | 5 |
| profutura per se sola, sed cum aliis. ac ne ista quidem | 18.1 |
| praesidia, ut diximus, non adsiduus labor et experientia | |
| uilici, non facultates ac uoluntas inpendendi tantum pollent | |
| quantum uel una praesentia domini, quae nisi frequens | |
| operibus interuenerit, ut in exercitu, cum abest imperator, | 5 |
| cuncta cessant officia. maximeque reor hoc significantem | |
| Poenum Magonem suorum scriptorum primordium talibus | |
| auspicatum sententiis: qui agrum parauit, domum uen- | |
| dat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; | |
| cui magis cordi fuerit urbanum domicilium, rustico | 10 |
| praedio non erit opus. quod ego praeceptum, si posset | 19.1 |
| his temporibus obseruari, non inmutarem. nunc quoniam | |
| plerosque nostrum ciuilis ambitio saepe euocat ac saepius | |
| detinet euocatos, sequitur, ut suburbanum praedium commo- | |
| dissimum esse putem, quo uel occupato cotidianus excursus | 5 |
| facile post negotia fori contingat. nam qui longinqua, ne | 20.1 |
| dicam transmarina rura mercantur, uelut heredibus patrimo- | |
| nio suo et, quod grauius est, uiui cedunt seruis suis, quoniam | |
| quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur | |
| et corrupti post flagitia, quae conmiserunt, sub exspecta- | 5 |
| tione successorum rapinis magis quam culturae student. |