| Qualiter dispositus fundus maxime probetur | |
| Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et fre- | 1.2.1.1 |
| quenter dominus ueniat et frequentius uenturum se, quam | |
| sit uenturus, denuntiet. sub hoc enim metu cum familia | |
| uilicus erit in officio. quicquid uero dabitur occasionis, | |
| ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. | 5 |
| nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas | |
| omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo | |
| prudentius naturam soli siue in frondibus et herbis siue | |
| iam maturis frugibus contempletur nec ignoret, quicquid in | |
| eo recte fieri poterit. nam illud uetus est Catonis ag- | 2.1 |
| rum pessime mulcari, cuius dominus quid in eo | |
| faciendum sit non docet, sed audit uilicum. qua- | |
| propter uel a maioribus traditum possidenti uel empturo | |
| fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis | 5 |
| genus probetur, ut uel careat inutili uel mercetur lauda- | |
| bilem. quod si uoto fortuna subscribit, agrum habebi- | 3.1 |
| mus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia | |
| collibus uel ad orientem uel ad meridiem molliter deuexis | |
| terrenisque aliis atque aliis siluestribus et asperis nec procul | |
| a mari uel nauigabili flumine, quo deportari fructus et per | 5 |
| quod merces inuehi possint. campus in prata et arua | |
| salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat. colles | 4.1 |
| alii uacui arboribus, ut solis segetibus seruiant; quae tamen | |
| modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipiti- | |
| bus locis proueniunt, ideoque etiam celsiores agri frumen- | |
| tarii planitias habere et quam mollissime deuexi ac simil- | 5 |
| limi debent esse campestri positioni. alii deinde colles | |
| oliuetis uineisque et earum futuris pedamentis uestiantur, | |
| materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, | |
| nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum riuos | |
| decurrentis in prata et hortos et salicta uillaeque aquas salientis | 10 |
| demittant. nec absint greges armentorum ceterorumque qua- | 5.1 |
| dripedum culta et dumeta pascentium. sed haec positio, quam | |
| desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, | |
| quae plurima ex his habet, tolerabilis, quae non paucissima. |