| Quae praecipue inspiciendo agro, antequam ematur, notanda sint | |
| Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro prae- | 1.3.1.1 |
| cipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et uber- | |
| tatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis | |
| uellet incolere, mente esse captum atque eum ad agna- | |
| tos et gentilis deducendum. neminem enim sanum de- | 2.1 |
| bere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti | |
| quamuis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus | |
| peruenire. nam ubi sit cum orco ratio ponenda, ibi non | |
| modo perceptionem fructuum, sed et uitam colonorum esse | 5 |
| dubiam uel potius mortem quaestu certiorem. post haec | 3.1 |
| duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: uiam, | |
| aquam, uicinum. multum conferre agris iter commodum, | |
| primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, | |
| qui libentius commeaturus sit, si uexationem uiae non | 5 |
| reformidet, deinde ad inuehenda et exportanda utensilia, | |
| quae res frugibus conditis auget pretium et minuit inpensas | |
| rerum inuectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili | |
| nisu perueniatur; nec non nihil esse etiam paruo uehi, | 4.1 |
| si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam | |
| tueri propria, seruos quoque, qui secuturi patrem familiae | |
| sint, non aegre iter pedibus ingredi. de bonitate aquae | |
| ita omnibus clarum est, ut pluribus non sit disserendum. | 5 |
| quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua | 5.1 |
| nemo nostrum uel prosperae uel aduersae ualetudinis | |
| uitam prorogat? de uicini commodo non est quidem cer- | |
| tum, quia non numquam mors aliaeque nobis eum causae | |
| diuersae mutant. et ideo quidam respuunt Catonis sententiam; | 5 |
| qui tamen multum uidentur errare. nam quem ad modum | |
| sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita de- | |
| mentis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, | |
| qui nequam uicinum suis nummis parat, cum a primis cunabu- | |
| lis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit: | 10 |
| οὐδ’ ἂν βοῦς ἀπόλοιτ’ εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη. | |
| quod non solum de boue dicitur, sed de omnibus parti- | 6.1 |
| bus rei nostrae familiaris, adeo quidem ut multi praetule- | |
| rint carere penatibus et propter iniuriam uicinorum sedes | |
| suas profugerint. nisi aliter existimamus diuersum orbem | |
| gentes uniuersas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico | 5 |
| et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut pri- | |
| mordia nostra contingam, Pelasgos, Aboriginis, Arcadas, | |
| quam quia malos uicinos ferre non potuerant. ac ne | 7.1 |
| tantum de publicis calamitatibus loquar, priuatos quoque | |
| memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa | |
| Hesperia detestabiles fuisse uicinos, nisi Autolycus ille cui- | |
| quam potuit tolerabilis esse conterminus aut Auentini mon- | 5 |
| tis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus | |
| adtulit. malo enim praeteritorum quam praesentium me- | |
| minisse, ne uicinum meum nominem, qui nec arborem pro- | |
| lixiorem stare nostrae regionis nec inuiolatum seminarium | |
| nec pedamenta ad nexum uineae nec etiam pecudis negle- | 10 |
| gentius pasci sinit. iure igitur, quantum mea fert opinio, | |
| M. Porcius talem pestem uitare censuit et in primis futurum | |
| agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perueniret. | |
| Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens | 8.1 |
| unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiauit, ad- | |
| hibendum modum mensuramque rebus, idque ut non | |
| solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intelle- | |
| gatur, ne maiorem, quam ratio calculorum patitur, emere | 5 |
| uelint. nam huc pertinet praeclara nostri poetae sententia: | |
| laudato ingentia rura, | |
| exiguum colito. | |
| quod uir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum uetus | 9.1 |
| praeceptum numeris signauit, quippe acutissimam gen- | |
| tem Poenos dixisse conuenit inbecilliorem agrum quam | |
| agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum | |
| cum eo, si fundus praeualeat, adlidi dominum. nec dubium, | 5 |
| quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam an- | |
| gustus eximie. ideoque post reges exactos Liciniana illa | 10.1 |
| septena iugera, quae plebis tribunus uiritim diuiserat, maio- | |
| res quaestus antiquis rettulere, quam nunc nobis praebent | |
| amplissima uetereta. tanta M.' quidem Curius Dentatus, | |
| quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta uictoria ob | 5 |
| eximiam uirtutem deferente populo praemii nomine quin- | |
| quaginta soli iugera supra consularem triumphalemque for- | |
| tunam putauit esse repudiatoque publico munere populari | |
| ac plebeia mensura contentus fuit. mox etiam cum agro- | 11.1 |
| rum uastitatem uictoriae nostrae et interneciones hostium | |
| fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinqua- | |
| ginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus | |
| est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tri- | 5 |
| bunicia promulgauerat, inmodica possidendi libidine tran- | |
| scendisset, nec magis quia superbum uidebatur tantum | |
| loci detinere quam quia flagitiosius, quos hostis profugiendo | |
| desolasset agros, nouo more ciuem Romanum supra uires | |
| patrimonii possidendo deserere. modus ergo, qui in om- | 12.1 |
| nibus rebus, etiam parandis agris habebitur. tantum enim | |
| obtinendum est, quanto est opus, ut emisse uideamur quo | |
| poteremur, non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum | |
| eriperemus more praepotentium, qui possident finis gen- | 5 |
| tium, quos ne circumire quoque ualent, sed proculcandos | |
| pecudibus et uastandos ac populandos feris derelinquunt | |
| aut occupatos nexu ciuium et ergastulis tenent. modus | |
| autem erit sua cuique uoluntas facultasque. neque enim satis | 13.1 |
| est, ut iam prius dixi, possidere uelle, si colere non possis. | |
| Sequitur deinceps Caesonianum praeceptum, quo fertur | 4.1.1 |
| usus etiam Cato Marcus, agrum esse reuisendum saepius | |
| eum, quem uelis mercari. nam prima inspectione neque | |
| uitia neque uirtutes abditas ostendit, quae mox retractan- | |
| tibus facilius apparent. inspectionis quoque uelut formula | 5 |
| nobis a maioribus tradita est agri pinguis ac laeti, de | |
| cuius qualitate dicemus suo loco, cum de generibus terrae | |
| disseremus. in uniuersum tamen quasi testificandum atque | 2.1 |
| saepius praedicandum habeo, quod primo iam Punico bello | |
| dux inclytissimus M. Atilius Regulus dixisse memoratur | |
| fundum sicuti ne fecundissimi quidem soli, cum sit insalu- | |
| bris, ita nec effeti, si uel saluberrimus sit, parandum; quod | 5 |
| Atilius aetatis suae agricolis maiore cum auctoritate cense- | |
| bat peritus usu, nam Pupiniae pestilentis simul et exilis | 3.1 |
| agri cultorem fuisse eum locuntur historiae. quapropter | |
| cum sit sapientis non ubique emere nec aut ubertatis in- | |
| lecebris aut deliciarum concinnitate decipi, sic uerum in- | |
| dustrii patris familiae est, quicquid aut emerit aut acceperit, | 5 |
| facere fructuosum atque utile, quoniam et grauioris caeli | |
| multa remedia priores tradiderunt, quibus mitigetur pesti- | |
| fera lues, et in exili terra cultoris prudentia ac diligentia | |
| maciem soli uincere potest. haec autem consequimur, si | 4.1 |
| uerissimo uati uelut oraculo crediderimus dicenti: | |
| uentos et proprium caeli praediscere morem | |
| cura sit ac patrios cultus habitusque locorum | |
| et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset | 5 |
| nec contenti tamen auctoritate uel priorum uel praesen- | |
| tium colonorum nostra promiserimus exempla nouaque | |
| temptauerimus experimenta. quod etsi per partis non num- | 5.1 |
| quam damnosum est, in summa tamen fit conpendiosum, | |
| quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando | |
| possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestari | |
| possit. ea res etiam feracissimos agros utiliores reddit. | 5 |
| itaque nusquam experimentorum uarietas omittenda est, | |
| longeque etiam in pingui solo magis audendum, quoniam | |
| nec laborem nec sumptum frustratur effectus. sed quam | 6.1 |
| refert, qualis fundus et quo modo colatur, tam uilla qua- | |
| liter aedificetur et quam utiliter disponatur. multos enim | |
| deerrasse memoria prodidit, sicut praestantissimos uiros | |
| L. Lucullum et Q. Scaeuolam, quorum alter maioris, alter | 5 |
| minus amplas, quam postulauit modus agri, uillas exstruxit, | |
| cum utrumque sit contra rem familiarem. diffusiora enim | 7.1 |
| consaepta non solum pluris aedificamus, sed etiam inpensis | |
| maioribus tuemur; at minora cum sunt, quam postulat | |
| fundus, dilabitur fructus. nam et umidae res et siccae, | |
| quas terra progenerat, facile uitiantur, si aut non sunt aut | 5 |
| propter angustias incommoda sunt tecta, quibus inferantur. | |
| pro portione etiam facultatium quam optime pater familiae | 8.1 |
| debet habitare, ut et libentius rus ueniat et degat in eo | |
| iucundius. utique uero, si etiam matrona comitabitur, | |
| cuius ut sexus ita animus est delicatior, amoenitate aliqua | |
| demerenda erit, quo patientius moretur cum uiro. eleganter | 5 |
| igitur aedificet agricola nec sit tamen aedificator, atque | |
| areae pedem tantum conplectatur, quod ait Cato, quantum | |
| ne uilla fundum quaerat neue fundus uillam. cuius | |
| uniuersum situm qualem oporteat esse, nunc explicabimus. |