| De salubritate regionum | |
| Quod inchoatur aedificium, sicut salubri regione ita | 1.4.9.1 |
| saluberrima parte regionis debet constitui. nam circumfusus | |
| aer corruptus plurimas adfert corporibus nostris causas | |
| offensarum. sunt quaedam loca, quae solstitiis minus con- | |
| calescunt, sed frigoribus hiemis intolerabiliter horrent, sicut | 5 |
| Thebas ferunt Boeotias; sunt, quae tepent hieme, sed | |
| aestate saeuissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalci- | |
| dem. petatur igitur aer calore et frigore temperatus, qui | 10.1 |
| fere medios optinet collis, quod neque depressus hieme | |
| pruinis torpet aut torret aestate uaporibus neque elatus | |
| in summa montium perexiguis uentorum motibus aut pluuiis | |
| omni tempore anni saeuit. haec igitur est medii collis | 5 |
| optima positio, loco tamen ipso paulum intumescente, | |
| ne cum a uertice torrens imbribus conceptus adfluxerit, | |
| fundamenta conuellat. |