| De aqua | |
| Sit autem uel intra uillam uel extrinsecus inductus | 1.5.1.1 |
| fons perennis, lignatio pabulumque uicinum. si deerit | |
| fluens unda, putealis quaeratur in uicino, quae non sit | |
| haustus profundi, non amari saporis aut salsi. haec quo- | 2.1 |
| que si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, | |
| uastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur; | |
| quae tamen pluuialis aqua salubritati corporis est accom- | |
| modatissima, sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis | 5 |
| in contectam cisternam deducitur. huic proxima fluens | |
| aqua, quae montibus oriunda per saxa praeceps deuoluitur, | |
| ut est in Gaurano Campaniae, tertia putealis collina uel | |
| quae non infima ualle repperitur, deterrima palustris, quae | 3.1 |
| pigro lapsu repit, et pestilens, quae in palude semper con- | |
| sistit. hic idem tamen umor, quamuis nocentis naturae, | |
| temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit; ex quo | |
| caelestis aqua maxime salubris intellegitur, quod etiam | 5 |
| uenenati liquoris eluit perniciem. sed hanc potui proba- | |
| tissimam diximus. |