| De positione uillae | |
| ceterum ad aestatum temperandos ca- | 1.5.4.1 |
| lores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes | |
| riui, quos, si conditio loci patietur, qualescunque, dum | |
| tamen dulces, utique perducendos in uillam censeo. sin | |
| submotus longius a collibus erit amnis et loci salubritas | 5 |
| editiorque situs ripae permittet superponere uillam prae- | |
| fluenti, cauendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae | |
| se flumen habeat et ut aedificii frons auersa sit ab infestis | |
| eius regionis uentis et amicissimis aduersa, quoniam pleri- | |
| que amnes aestate uaporatis, hieme frigidis nebulis caligant, | 10 |
| quae nisi ui maiore inspirantium uentorum submouentur, | |
| pecudibus hominibusque conferunt pestem. optime autem | 5.1 |
| salubribus, ut dixi, locis ad orientem uel ad meridiem, | |
| grauibus ad septentrionem uilla conuertitur. eademque sem- | |
| per mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergi- | |
| tur, numquam ex ripa, sed haut paulum submota a litore. | 5 |
| nam praestat a mari longo potius interuallo quam breui | 6.1 |
| refugisse, quia media sunt spatia grauioris halitus. nec | |
| paludem quidem uicinam esse oportet aedificiis nec iunctam | |
| militarem uiam, quod illa caloribus noxium uirus eructat | |
| et infestis aculeis armata gignit animalia, quae in nos den- | 5 |
| sissimis examinibus inuolant, tum etiam nantium serpen- | |
| tiumque pestis hiberna destitutas uligine, caeno et fermen- | |
| tata colluuie uenenatas emittit, ex quibus saepe contrahuntur | |
| caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere | |
| queunt, sed et anni toto tempore situs atque umor instru- | 10 |
| mentum rusticum supellectilemque et inconditos conditos- | |
| que fructus corrumpit; haec autem praetereuntium uia- | 7.1 |
| torum populationibus et adsiduis deuertentium hospitiis | |
| infestat rem familiarem. propter quae censeo eius modi | |
| uitare incommoda uillamque nec in uia nec a uia procul | |
| editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequi- | 5 |
| noctialem directa sit. nam eius modi positio medium tempera- | 8.1 |
| tumque libramentum uentorum hiemalium et aestiuorum tenet. | |
| quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate | |
| liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et | |
| matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant, quo- | 5 |
| niam fere pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum | |
| soli et apricis flatibus; quibus si caret, nulla alia uis potest | |
| nocturnas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae | |
| resedit, siccare atque detergere. haec autem cum homini- | |
| bus adferunt perniciem, tunc et armentis et uirentibus | 10 |
| eorumque frugibus. sed quisquis aedificare uolet in decliui- | 9.1 |
| bus areis, exstruere semper ab inferiore parte auspicetur, | |
| quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non | |
| solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro ful- | |
| tura et substructione fungentur aduersus ea, quae mox, si | 5 |
| forte uillam prolatare libuerit, ad superiorem partem adplica- | |
| buntur, quippe ab imo praestructa ualenter resistent contra | |
| ea, quae postmodum superposita incumbant. at si summa | 10.1 |
| pars cliui fundata propriam molem susceperit, quicquid ab | |
| inferiore mox adposueris, fissum erit rimosumque. nam | |
| tum cum ueteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti | |
| reluctans oneri cedit, et quod prius exstructum inminebit | 5 |
| cedenti, paulatim degrauatum pondere suo praeceps ad- | |
| trahetur. igitur id structurae uitium, cum primum statim | |
| fundamenta iaciuntur, euitandum est. | |
| Modus autem membrorumque numerus aptetur uni- | 6.1.1 |
| uerso consaepto et diuidatur in tres partes, urbanam, | |
| rusticam, fructuariam. urbana rursus in hibernacula et | |
| aestiua sic digeratur, ut spectent hiemalis temporis cubi- | |
| cula brumalem orientem, cenationes aequinoctialem occi- | 5 |
| dentem. rursus aestiua cubicula spectent meridiem aequi- | 2.1 |
| noctialem, sed cenationes eiusdem temporis prospectent | |
| hibernum orientem. balnearia occidenti aestiuo aduertantur, | |
| ut sint post meridiem et usque in uesperum inlustria. | |
| ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae sint, ut et | 5 |
| hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. at in | 3.1 |
| rustica parte magna et alta culina ponetur, ut et contig- | |
| natio careat incendii periculo et in ea commode familiares | |
| omni tempore anni morari queant. optime solutis seruis | |
| cellae meridiem aequinoctialem spectantes fient, uinctis | 5 |
| quam saluberrimum subterraneum ergastulum plurimis sit- | |
| que id angustis inlustratum fenestris atque a terra sic | |
| editis, ne manu contingi possint. pecudibus stabula, quae | 4.1 |
| neque frigore neque calore infestentur, domitis armentis | |
| duplicia bubilia sint hiberna atque aestiua, ceteris autem | |
| pecoribus, quae intra uillam esse conuenit, ex parte tecta | |
| loca, ex parte sub diuo parietibus altis circumsaepta, ut | 5 |
| illic per hiemem, hic per aestatem sine uiolentia ferarum | |
| conquiescant. sed ampla stabula sic ordinentur, ne quis | 5.1 |
| umor influere possit et ut, quisque ibi conceptus fuerit, | |
| quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum | |
| corrumpantur nec ungulae pecudum. lata bubilia esse | 6.1 |
| oportebit pedes decem uel minime nouem, quae mensura | |
| et ad procumbendum pecori et iugario ad circumeundum | |
| laxa ministeria praebeat. non altius edita esse praesaepia | |
| conueniet, quam ut bos aut iumentum sine incommodo | 5 |
| status uesci possit. uilico iuxta ianuam fiat habitatio, ut | |
| intrantium exeuntiumque conspectum habeat, procuratori | 7.1 |
| supra ianuam ob easdem causas; et is tamen uilicum ob- | |
| seruet ex uicino, sitque utrique proximum horreum, quo | |
| conferatur omne rusticum instrumentum, et intra id ipsum | |
| clausus locus, quo ferramenta recondantur. bubulcis pasto- | 8.1 |
| ribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum | |
| curam sit opportunus excursus. omnes tamen quam proxi- | |
| me alter ab altero debent habitare, ne uilici diuersas partis | |
| circumeuntis sedulitas distendatur et ut inter se diligentiae | 5 |
| et neglegentiae cuiusque testes sint. pars autem fructuaria | 9.1 |
| diuiditur in cellam oleariam, torculariam, cellam uinariam, | |
| defrutariam, faenilia paleariaque et apothecas et horrea, ut | |
| ex iis, quae sunt in plano, custodiam recipiant umidarum | |
| rerum tamquam uini aut olei uenalium, siccae autem con- | 5 |
| gerantur tabulatis, ut frumenta, faenum, frondes, paleae | |
| ceteraque pabula. sed granaria, ut dixi, scalis adeantur | 10.1 |
| et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. nam ea | |
| caeli positio maxime frigida et minime umida est, quae | |
| utraque perennitatem conditis frumentis adferunt. eadem | 11.1 |
| ratio est in plano sitae uinariae cellae, quae submota pro- | |
| cul esse debet a balineis, furno, stercilino reliquisque in- | |
| munditiis taetrum odorem spirantibus nec minus a cisternis | |
| aquisue salientibus, quibus extrahitur umor, qui uinum cor- | 5 |
| rumpit. neque me praeterit sedem frumentis optimam | 12.1 |
| quibusdam uideri horreum camara contectum, cuius solum | |
| terrenum, prius quam consternatur, perfossum et amurga | |
| recenti non salsa madefactum uelut Signinum opus pilis | |
| condensatur. tum deinde cum exaruit, simili modo paui- | 13.1 |
| menta testacia, quae pro aqua receperint amurgam mixtam | |
| calci et harenae, supersternuntur et magna ui pauiculis | |
| inculcantur atque expoliuntur, omnesque parietum et soli | |
| iuncturae testaceis puluinis fibulantur, quoniam fere cum in | 5 |
| his partibus aedificia rimas egerunt, caua praebent et late- | |
| bras subterraneis animalibus. sed et lacibus distinguntur | |
| granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur. parietes | 14.1 |
| oblinuntur amurga subacto luto, quoi pro paleis admixta | |
| sunt arida oleastri uel, si ea non sunt, oleae folia. dein | |
| cum praedictum tectorium inaruit, rursus amurga respergi- | |
| tur, qua siccata frumentum infertur. ea res ab noxia cur- | 15.1 |
| culionum et similium animalium commodissime uidetur con- | |
| ditas fruges defendere, quae nisi diligenter repositae sint, | |
| celeriter ab iis consumuntur. sed id genus horrei, quod | |
| scripsimus, nisi sicca positione uillae quamuis granum ro- | 5 |
| bustissimum corrumpit situ; qui si nullus adsit, possis | |
| etiam defossa frumenta seruare, sicut transmarinis quibus- | |
| dam prouinciis, ubi puteorum in modum, quos appellant siros, | |
| exhausta humus editos a se fructus recipit. sed nos in nostris | 16.1 |
| regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem | |
| pensilis horrei et hanc curam pauimentorum et parietum | |
| probamus, quoniam, ut rettuli, sic emunita sola et latera | |
| horreorum prohibent curculionem. quod genus exitii cum | 5 |
| incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo | |
| uentilentur et quasi refrigerentur. id autem falsissimum | 17.1 |
| est; neque enim hoc facto expelluntur animalia, sed inmi- | |
| scentur totis aceruis. qui, si maneant inmoti, summis tantum | |
| partibus infestentur, quoniam infra mensuram palmi non | |
| nascitur curculio, longeque praestat id solum, quod iam | 5 |
| uitiatum est, quam totum periculo subicere. nam cum | |
| exiget usus, facile est eo sublato, quod uitiatum erat, inte- | |
| gro inferiore uti. sed haec, etsi extrinsecus, non tamen | |
| intempestiue uideor hoc loco rettulisse. torcularia praeci- | 18.1 |
| pue cellaeque oleariae calidae esse debent, quia commodius | |
| omnis liquor uapore soluitur ac frigoribus magnis conficitur, | |
| oleum, quod minus prouenit, si congelatur, fracessit. sed | |
| ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et | 5 |
| declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quo- | |
| niam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur. propter quod | |
| torcular debet a meridiana parte inlustrari, ne necesse ha- | |
| beamus ignes lucernamque adhibere, cum premetur olea. | |
| cortinale, ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum | 19.1 |
| sit, ut sine incommodo minister, qui sapam decoquet, | |
| uersari possit. fumarium quoque, quo materia, si non sit | |
| iam pridem caesa, festinato siccetur, in parte rusticae uillae | |
| fieri potest iunctum rusticis balneis. nam eas quoque re- | 5 |
| fert esse, in quibus familia, sed tamen feriis, lauetur; neque | 20.1 |
| enim corporis robori conuenit frequens usus earum. apo- | |
| thecae recte superponentur his locis, unde plerumque fumus | |
| exoritur, quoniam uina celerius uetustescunt, quae fumo | |
| quodam genere praecoquem maturitatem trahunt. propter | 5 |
| quod et aliud tabulatum esse debebit, quo amoueantur, | |
| ne rursus nimia suffumatione medicata sint. | |
| Quod ad uillae situm partiumque eius dispositionem, | |
| satis dictum est. circa uillam deinceps haec esse oportebit: | 21.1 |
| furnum et pistrinum, quantum futurus numerus colonorum | |
| postulauerit, piscinas minime duas, alteram, quae anseri- | |
| bus pecoribusque seruiat, alteram, in qua lupinum, ulmi | |
| uimina et uirgas atque alia, quae sunt usibus nostris apta, | 5 |
| maceremus. stercilina quoque duo sint, unum, quod noua | |
| purgamenta recipiat et in annum conseruet, alterum, ex | |
| quo uetera uehantur, sed utrumque more piscinarum deuexum | |
| leni cliuo et exstructum pauimentatumque solo, ne umorem | |
| tramittant. plurimum enim refert non adsiccato suco fimum | 22.1 |
| uires continere et adsiduo macerari liquore, ut, si qua in- | |
| teriecta sint stramentis aut paleis spinarum uel graminum | |
| semina, intereant nec in agrum exportata segetis herbidas | |
| reddant, ideoque periti rustici, quicquid ouilibus stabulis- | 5 |
| que conuersum progesserunt, superpositis uirgis tegunt nec | |
| arescere solis incursu patiuntur uel exuri. area, si conpetit, | 23.1 |
| ita constituenda est, ut uel a domino uel certe a procuratore | |
| despici possit, eaque optima est silice constrata, quod et | |
| celeriter frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus | |
| ungularum tribularumque, et eadem euentilata mundiora | 5 |
| sunt lapillisque carent et glaebulis, quas per trituram fere | |
| terrena remittit area. huic autem nubilar adplicari debet | 24.1 |
| maximeque in Italia propter inconstantiam caeli, quo con- | |
| lata semitrita frumenta protegantur, si subitaneus imber | |
| incesserit. nam in transmarinis quibusdam regionibus, ubi | |
| aestas pluuia caret, superuacuum est. pomaria quoque et | 5 |
| hortos oportet saepto circumdari et esse in propinquo at- | |
| que in ea parte, qua possit omnis stercorata colluuies chor- | |
| tis balneariorumque et oleis expressa amurgae sanies in- | |
| fluere. nam quoque eius modi laetatur alimentis et holus | |
| et arbor. | 10 |