| De officiis patris familiae | |
| His omnibus ita uel acceptis uel conpositis, prae- | 1.7.1.1 |
| cipua cura domini requiritur cum in ceteris rebus tum | |
| maxime in hominibus. atque hi uel coloni uel serui sunt | |
| soluti aut uincti. comiter agat cum colonis facilemque se | |
| praebeat et auarius opus exigat quam pensiones, quoniam | 5 |
| et minus id offendit et tamen in uniuersum magis prodest. | |
| nam ubi sedulo colitur ager, plerumque conpendium, num- | |
| quam, nisi si caeli maior uis aut praedonis incessit, detri- | |
| mentum adfert, eoque remissionem colonus petere non | |
| audet. sed nec dominus in unaquaque re, cui colonum | 2.1 |
| obligauerit, tenax esse iuris sui debet, sicut in diebus pe- | |
| cuniarum uel lignis et ceteris paruis accessionibus exigendis, | |
| quarum cura maiorem molestiam quam inpensam rusticis adfert. | |
| nec sane est uindicandum nobis quicquid licet, nam sum- | 5 |
| mum ius antiqui summam putabant crucem. nec rursus | |
| in totum remittendum, quoniam uel optima nomina non | |
| appellando fieri mala faenerator Alfius dixisse uerissime | |
| fertur. sed et ipse nostra memoria ueterem consularem | 3.1 |
| uirumque opulentissimum P. Volusium adseuerantem audiui | |
| felicissimum fundum esse, qui colonos indigenas haberet | |
| et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cuna- | |
| bulis longa familiaritate retineret. ita certe mea fert opinio | 5 |
| rem malam esse frequentem locationem fundi, peiorem | |
| tamen urbanum colonum, qui per familiam mauult agrum | |
| quam per se colere. Saserna dicebat ab eius modi homine | 4.1 |
| fere pro mercede litem reddi, propter quod operam dan- | |
| dam esse, ut et rusticos et eosdem adsiduos colonos re- | |
| tineamus, cum aut nobismet ipsis non licuerit aut per | |
| domesticos colere non expedierit; quod tamen non euenit | 5 |
| nisi in his regionibus, quae grauitate caeli solique sterili- | |
| tate uastantur. ceterum cum mediocris adest et salubritas | 5.1 |
| et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua cuique | |
| cura reddidit quam coloni, numquam non etiam uilici, nisi | |
| si maxima uel neglegentia serui uel rapacitas interuenit. | |
| quae utraque peccata plerumque uitio domini uel conmitti | 5 |
| uel foueri nihil dubium est, cum liceat aut cauere, ne talis | |
| praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut submoueatur | |
| curare. in longinquis tamen fundis, in quos non est fa- | 6.1 |
| cilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolera- | |
| bilius sit sub liberis colonis quam sub uilicis seruis habere, | |
| tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut uineas | |
| aut arbustum, colonus euertere potest et maxime uexant | 5 |
| serui, qui boues elocant eosdemque et cetera pecora male | |
| pascunt nec industrie terram uertunt longeque plus inpu- | |
| tant seminis iacti, quam quod seuerint, sed nec quod terrae | |
| mandauerunt sic adiuuant, ut recte proueniat, idque cum | |
| in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt uel | 10 |
| fraude uel neglegentia. nam et ipsi diripiunt et ab aliis | 7.1 |
| furibus non custodiunt, sed nec conditum cum fide ratio- | |
| nibus inferunt. ita fit, ut et actor et familia peccent et | |
| ager saepius infametur. quare talis generis praedium, si, | |
| ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo locandum. | 5 |