| <Praefatio> | |
| Saepe numero ciuitatis nostrae principes audio cul- | 1.pr.1.1 |
| pantis modo agrorum infecunditatem modo caeli per multa | |
| iam tempora noxiam frugibus intemperiem, quosdam etiam | |
| praedictas querimonias uelut ratione certa mitigantis, quod | |
| existiment ubertate nimia prioris aeui defatigatum et effe- | 5 |
| tum solum nequire pristina benignitate praebere mortalibus | |
| alimenta. quas ego causas. P. Siluine, procul a ueritate | 2.1 |
| abesse certum habeo, quod neque fas est existimare rerum | |
| naturam, quam primus ille mundi genitor perpetua fecun- | |
| ditate donauit, quasi quodam morbo sterilitate adfectam, | |
| neque prudentis est credere tellurem, quae diuinam et | 5 |
| aeternam iuuentam sortita communis omnium parens dicta | |
| sit, quia et cuncta peperit semper et deinceps paritura sit, | |
| uelut hominem consenuisse. nec post haec reor uiolentia | 3.1 |
| caeli nobis ista, sed nostro potius accidere uitio, qui rem | |
| rusticam pessimo cuique seruorum uelut carnifici noxae dedi- | |
| mus, quam maiorum nostrorum optimus quisque et optime | |
| tractauerat. atque ego satis mirari non possum, quid ita | 5 |
| dicendi cupidi seligant oratorem, cuius imitentur eloquen- | |
| tiam, mensurarum et numerorum modum rimantes placitae | |
| disciplinae consectentur magistrum, uocis et cantus modula- | |
| torem nec minus corporis gesticulatorem scrupulosissime | |
| requirant saltationis ac musicae rationis studiosi, iam qui | 4.1 |
| aedificare uelint, fabros et architectos aduocent, qui nauigia | |
| mari concredere, gubernandi peritos, qui bella moliri, ar- | |
| morum et militiae gnaros, et ne singula persequar, ei studio, | |
| quod quis agere uelit, consultissimum rectorem adhibeat, | 5 |
| denique animi sibi quisque formatorem praeceptoremque | |
| uirtutis e coetu sapientium arcessat, sola res rustica, quae | |
| sine dubitatione proxima et quasi consanguinea sapientiae | |
| est, tam discentibus egeat quam magistris. adhuc enim | 5.1 |
| scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque | |
| uel, quod magis mirandum est, contemptissimorum uitiorum | |
| officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fericula | |
| struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum | 5 |
| esse audiui, sed et ipse uidi: agricolationis neque doctores, | |
| qui se profiterentur, neque discipulos cognoui. cum etiam | 6.1 |
| si praedictarum artium professoribus ciuitas egeret, tamen | |
| sicut apud priscos florere posset res publica—nam sine | |
| ludicris artibus atque etiam sine causidicis olim satis felices | |
| fuerunt futuraeque sunt urbes; at sine agri cultoribus nec | 5 |
| consistere mortalis nec ali posse manifestum est. quo | 7.1 |
| magis prodigio simile est, quod accidit, ut res corporibus | |
| nostris uitaeque utilitati maxime conueniens minimam us- | |
| que in hoc tempus consummationem haberet idque sper- | |
| neretur genus amplificandi relinquendique patrimonii, quod | 5 |
| omni crimine caret. nam cetera diuersa et quasi repug- | |
| nantia dissident a iustitia, nisi aequius existimamus cepisse | |
| praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cla- | |
| dibus alienis adfert. an bellum per obsessa maris et ne- | 8.1 |
| gotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere | |
| terrestre animal homo uentorum et maris obiectus irae | |
| fluctibus pendeat semperque ritu uolucrum longinqui littoris | |
| peregrinus ignotum pererret orbem? an faeneratio proba- | 5 |
| bilior sit etiam his inuisa, quibus succurrere uidetur? sed | 9.1 |
| ne caninum quidem, sicut dixere ueteres, studium prae- | |
| stantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra | |
| innocentis ac pro nocentibus neglectum a maioribus, a | |
| nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latroci- | 5 |
| nium. an honestius duxerim mercennarii salutatoris men- | |
| dacissimum aucupium circumuolitantis limina potentiorum | |
| somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim | |
| roganti, quid agatur intus, respondere serui dignantur. an | 10.1 |
| putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte | |
| sera foribus ingratis adiacere miserrimoque famulatu per | |
| dedecus fascium decus et imperium, profuso tamen patri- | |
| monio, mercari? nam nec gratuita seruitute, sed donis | 5 |
| rependitur honor. quae si et ipsa et eorum similia bonis | |
| fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et | |
| ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione | |
| contingit. cuius praecepta si uel temere ab indoctis, | 11.1 |
| dum tamen agrorum possessoribus, antiquo more admini- | |
| strarentur, minus iacturae paterentur res rusticae; nam | |
| industria dominorum cum ignorantiae detrimentis multa | |
| pensaret, nec quorum commodum ageretur, tota uita uel- | 5 |
| lent inprudentes negotii sui conspici eoque discendi cupi- | |
| diores agricolationem pernoscerent. nunc et ipsi praedia | 12.1 |
| nostra colere dedignamur et nullius momenti ducimus peri- | |
| tissimum quemque uilicum facere uel, si nescium, certe | |
| uigoris experrecti, quo celerius, quod ignoret, addiscat. | |
| sed siue fundum locuples mercatus est, e turba pedise- | 5 |
| quorum lecticariorumque defectissimum annis et uiribus in | |
| agrum relegat, cum istud opus non solum scientiam, sed | |
| et uiridem aetatem cum robore corporis ad labores suffe- | |
| rendos desideret; siue mediarum facultatium dominus, ex | |
| mercennariis aliquem iam recusantem cotidianum illud | 10 |
| tributum, quia uectigali esse non posset, ignarum rei, cui | |
| praefuturus est, magistrum fieri iubet. | |
| Quae cum animaduertam, saepe mecum retractans ac | 13.1 |
| recogitans, quam turpi consensu deserta exoleuerit disci- | |
| plina ruris, uereor, ne flagitiosa et quodam modo pudenda | |
| ingenuis aut inhonesta sit. uerum cum conplurimis monu- | |
| mentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse | 5 |
| gloriae curam rusticationis, ex qua Quinctius Cincinnatus, | |
| obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro uocatus | |
| ad dictaturam uenerit ac rursus fascibus depositis, quos | |
| festinantius uictor reddiderat quam sumpserat imperator, | |
| ad eosdem iuuencos et quattuor iugerum auitum here- | 10 |
| diolum redierit, itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, | 14.1 |
| alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, | |
| accepta, quae uiritim diuidebantur, captiui agri septem | |
| iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis | |
| quaesierat, et ne singulos intempestiue nunc persequar, | 5 |
| cum tot alios Romani generis intuear memorabiles duces | |
| hoc semper duplici studio floruisse uel defendendi uel | |
| colendi patrios quaesitosue finis, intellego luxuriae et deli- | |
| ciis nostris pristinum morem uirilemque uitam displicuisse. | 15.1 |
| omnes enim, sicut M. Varro iam temporibus auorum con- | |
| questus est, patres familiae falce et aratro relictis intra | |
| murum correpsimus et in circis potius ac theatris quam | |
| in segetibus ac uineis manus mouemus adtonitique miramur | 5 |
| gestus effeminatorum, quod a natura sexum uiris denega- | |
| tum muliebri motu mentiantur decipiantque oculos spec- | |
| tantium. mox deinde, ut apti ueniamus ad ganeas, co- | 16.1 |
| tidianam cruditatem lactucis excoquimus et exusto sudore | |
| sitim quaerimus noctesque libidinibus et ebrietatibus, dies | |
| ludo uel somno consumimus, ac nosmet ipsos ducimus | |
| fortunatos, quod nec orientem solem uidimus nec oc- | 5 |
| cidentem. itaque istam uitam socordem persequitur uale- | 17.1 |
| tudo. nam sic iuuenum corpora fluxa et resoluta sunt, | |
| ut nihil mors mutatura uideatur. at me hercules uera illa | |
| Romuli proles adsiduis uenatibus nec minus agrestibus | |
| operibus exercitata firmissimis praeualuit corporibus ac | 5 |
| militiam belli, cum res postulauit, facile sustinuit durata | |
| pacis laboribus semperque rusticam plebem praeposuit ur- | |
| banae. ut enim qui in uillis intra consaepta morarentur, | |
| quam qui foris terram molirentur, ignauiores habitos, sic | |
| eos, qui sub umbra ciuitatis intra moenia desides cunctaren- | 10 |
| tur, quam qui rura colerent administrarentue opera colo- | |
| norum, segniores uisos. nundinarum etiam conuentus | 18.1 |
| manifestum est propterea usurpatos, ut nonis tantummodo | |
| diebus urbanae res agerentur, reliquis administrarentur rusti- | |
| cae. illis enim temporibus, ut ante iam diximus, proceres | |
| ciuitatis in agris morabantur et, cum consilium publicum | 5 |
| desiderabatur, a uillis arcessiebantur in senatum; ex quo, | |
| qui eos euocabant, uiatores nominati sunt. isque mos | 19.1 |
| dum seruatus est, perseuerantissimo colendorum agrorum | |
| studio ueteres illi Sabini Quirites atauique Romani, quam- | |
| quam inter ferrum et ignes hosticisque incursionibus uasta- | |
| tas fruges largius tamen condidere quam nos, quibus diuturna | 5 |
| permittente pace prolatare licuit rem rusticam. itaque in | 20.1 |
| hoc Latio et Saturnia terra, ubi di fructus agrorum pro- | |
| geniem suam docuerant, ibi nunc ad hastam locamus, ut | |
| nobis ex transmarinis prouinciis aduehatur frumentum, ne | |
| fame laboremus, et uindemias condimus ex insulis Cycla- | 5 |
| dibus ac regionibus Baeticis Gallicisque. nec mirum, cum | |
| sit publice concepta et confirmata iam uulgaris existimatio | |
| rem rusticam sordidum opus et id esse negotium, quod | |
| nullius egeat magisterio praeceptoue. at ego, cum aut | 21.1 |
| magnitudinem totius rei quasi quandam uastitatem corporis | |
| aut partium eius uelut singulorum membrorum subtilitatem | |
| dispicio, uereor, ne supremus ante me dies occupet, quam | |
| uniuersam disciplinam ruris possim cognoscere. nam qui | 22.1 |
| se in hac scientia perfectum uolet profiteri, sit oportet re- | |
| rum naturae sagacissimus, declinationum mundi non igna- | |
| rus, ut exploratum habeat, quid cuique plagae conueniat, | |
| quid repugnet. siderum ortus et occasus memoria repetat, | 5 |
| ne imbribus uentisque inminentibus opera inchoet laborem- | |
| que frustretur. caeli et anni praesentis mores intueatur, | 23.1 |
| neque enim semper eundem uelut ex praescripto habitum | |
| gerunt, nec omnibus annis eodem uultu uenit aestas aut | |
| hiems, nec pluuium semper est uer aut umidum autumnum; | |
| quae praenoscere sine lumine animi et sine exquisitissimis | 5 |
| disciplinis non quemquam posse crediderim. iam ipsa | |
| terrae uarietas et cuiusque soli habitus quid nobis neget, | |
| quid promittat, paucorum est discernere, contemplatio uero | 24.1 |
| cunctarum in ea disciplina partium quanto cuique contigit, | |
| ut et segetum arationumque perciperet usum et uarias | |
| dissimillimasque terrarum species pernosceret—quarum | |
| non nullae colore, non nullae qualitate fallunt, atque in aliis | 5 |
| regionibus nigra terra, quam pullam uocant, ut in Cam- | |
| pania, est laudabilis, in his pinguis lubrica melius respon- | |
| det, quibusdam sicut in Africa Numidiaque putres harenae | |
| fecunditate uel robustissimum solum uincunt, in Asia | |
| Mysiaque densa et glutinosa terra maxime exuberat— | 10 |
| atque in his ipsis haberet cognitum, quid recusaret collis, | 25.1 |
| quid campestris positio, quid cultus, quid siluestris ager, | |
| quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem | |
| quoque dispiceret et in arboribus uineisque, quarum infi- | |
| nita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus | 5 |
| parandis conseruandisque, quoniam et hanc adsciuimus | |
| quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione | |
| pastoralis scientia? nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit | 26.1 |
| equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ouil- | |
| lum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum | |
| atque hirtum, aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur | |
| mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale | 5 |
| est in Cilicia. porculatoris uero et subulci diuersa pro- | |
| fessio, diuersae pastiones, nec eundem glabrae sues densae- | |
| que caeli statum nec eandem educationem cultumue quae- | |
| runt. et ut a pecoribus recedam, quorum in parte auium | 27.1 |
| cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut | |
| super ista, quae enumerauimus, tot nosset species insitionum, | |
| tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot | |
| generibus ficorum sicut rosariis inpenderet curam, cum a | 5 |
| plerisque etiam maiora neglegantur, quamquam et ista iam | |
| non minima uectigalia multis esse coeperint? nam prata | 28.1 |
| et salicta genistaeque et harundines quamuis tenuem nihilo | |
| minus aliquam desiderant industriam. | |
| Post hanc tam multarum tamque multiplicium rerum | |
| praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus | 5 |
| agricolam quemque describemus, exegero a participibus | |
| agrestium operum, tardatum iri studia discentium, qui tam | |
| uariae tamque uastae scientiae desperatione conterriti nolent | |
| experiri, quod se consequi posse diffident. uerum tamen, | 29.1 |
| quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est | |
| eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et per- | |
| pensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta | |
| temptare. nec si uel illa praestantis ingenii uis uel inclytarum | 5 |
| artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium | |
| et inertiam deuolui, sed quod sapienter sperauerimus, per- | |
| seueranter consectari. summum enim columen adfectantes satis | |
| honeste uel in secundo fastigio conspiciemur. an Latiae musae | 30.1 |
| non solos adytis suis Accium et Vergilium recepere, sed eorum | |
| et proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? | |
| nec Brutum aut Caelium Pollionemue cum Messala et | |
| Caluo deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Cicero- | 5 |
| nis. nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus | |
| Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille | |
| Maeonius uastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis | |
| studia restinxerat. ac ne minoris quidem famae opifices | 31.1 |
| per tot iam saecula uidemus laborem suum destituisse, qui | |
| Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec | |
| pulchritudine Iouis Olympii Mineruaeque Phidiacae sequen- | |
| tis aetatis adtonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, | 5 |
| Praxitelen, Polycletum, quid efficere aut quo usque progredi | |
| possent. sed in omni genere scientiae et summis admi- | |
| ratio ueneratioque et inferioribus merita laus contigit. | |
| accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse uolumus | 32.1 |
| agricolam, si quidem artis consummatae sit et in uniuersa | |
| rerum natura sagacitatem Democriti uel Pythagorae fuerit | |
| consecutus et in motibus astrorum uentorumque Metonis | |
| prouidentiam uel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam | 5 |
| Chironis ac Melampodis et in agrorum solique molitione | |
| Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen profecerit, | |
| si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaue- | |
| rit. potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, | 33.1 |
| pingui Minerua res agrestis administrari. nam illud procul | |
| uero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec | |
| ullius acuminis rusticationem. de cuius uniuersitate nihil | |
| adtinet plura nunc disserere, quoniam quidem cunctae partes | 5 |
| eius destinatis aliquot uoluminibus explicandae sunt, quas | |
| ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero, | |
| quae reor ad uniuersam disciplinam maxime pertinere. |