| Qualis corporaturae mancipia cuique operi contribuenda sint | |
| Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum | 1.9.1.1 |
| corporis aut animi contribuendum putemus. magistros pe- | |
| coribus oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. ea res | |
| utraque plus quam corporis statura roburque confert huic | |
| negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et | 5 |
| artis officium est. bubulco quamuis necessaria non tamen | 2.1 |
| satis est indoles mentis, nisi eum uastitas uocis et habitus | |
| metuendum pecudibus efficit. sed temperet uires cle- | |
| mentia, quoniam terribilior debet esse quam saeuior, ut et | |
| obsequantur eius imperiis et diutius perennent boues, non | 5 |
| confecti uexatione simul operum uerberumque. sed quae | |
| sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repe- | |
| tam; nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis pluri- | 3.1 |
| mum referre uires et proceritatem. nam longissimum quem- | |
| que aratorem, sicut dixi, faciemus, et propter id, quod | |
| paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere | |
| fatigatur prolixior, quia in arando stiuae pene rectus inni- | 5 |
| titur. mediastinus qualiscumque status potest esse, dum | |
| modo perpetiendo labori sit idoneus. uineae non sic altos | 4.1 |
| quem ad modum latos et lacertosos uiros exigunt, nam hic | |
| habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis | |
| magis aptus. minus in hoc officio quam in ceteris agrico- | |
| latio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore | 5 |
| uinitor opus facere debet ac plerumque uelocior animus | |
| est inproborum hominum, quem desiderat huius operis con- | |
| ditio. non solum enim fortem, sed et acuminis strenui | |
| ministrum postulat, ideoque uineta plurimum per adligatos | |
| excoluntur. nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non | 5.1 |
| melius quam nequam faciet. hoc interposui, ne quis exi- | |
| stimet in ea me opinione uersari, qua malim per noxios | |
| quam per innocentis rura colere. sed et illud censeo, ne | |
| confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequan- | 5 |
| tur. nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo | 6.1 |
| suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum | |
| enisus est, non suo, sed communi officio proficit ideoque | |
| labori multum se subtrahit; nec tamen uiritim malefactum | |
| deprehenditur, quod fit a multis. propter quod separandi | 5 |
| sunt aratores a uinitoribus et uinitores ab aratoribus iique | |
| a mediastinis. classes etiam non maiores quam denum | 7.1 |
| hominum faciundae, quas decurias appellauerunt antiqui et | |
| maxime probauerunt, quod is numeri modus in opere com- | |
| modissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligen- | |
| tiam multitudo confunderet. itaque si latior est ager, in | 8.1 |
| regiones deducendae sunt eae classes diuidundumque ita | |
| opus, ut neque singuli biniue sint, quoniam dispersi non | |
| facile custodiuntur, nec tamen supra decem, ne rursus, ubi | |
| nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non exi- | 5 |
| stiment. haec ordinatio non solum concitat aemulationem, | |
| sed et deprehendit ignauos. nam cum certamine opus exci- | |
| tetur, tum in cessantis animaduersio iusta et sine querela | |
| uidetur adhiberi. | |
| Sed nimirum, dum quae maxime prouidenda sunt | 9.1 |
| agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de uia, de | |
| uicino, de aqua, situ uillae, fundi modo, colonorum et | |
| seruorum generibus, officiorum operumque distributione | |
| tempestiue per haec ad ipsum iam terrae cultum perueni- | 5 |
| mus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus. |