| De pauonibus | |
| Pauonum educatio magis urbani patrisfamiliae quam tetrici | 8.11.1.1 |
| rustici curam poscit. sed nec haec tamen aliena est agricolae, | |
| captantis undique uoluptates adquirere, quibus solitudinem | |
| ruris eblandiatur. harum autem decor auium etiam exteros, | |
| nedum dominos oblectat. i<d>que genus alitum nemorosis et | 5 |
| paruis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. nam | |
| quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia uolitare, | |
| tum etiam quia furis et noxiorum animalium rapinae metus non | |
| est, sine custode tuto uagatur, maioremque pabuli partem sibi | |
| adquirit. feminae quidem sua sponte tamquam seruitio liberatae | 2.1 |
| studiosius pullos enutriunt. nec curator aliud facere debet quam | |
| ut diei certo tempore signo dato iuxta uillam gregem conuocet, | |
| et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec auis esuriat et | |
| numerus aduenientium recognoscatur. | 5 |
| Sed huius possessionis rara condicio est. quare mediter- | 3.1 |
| raneis maior adhibenda cura est, eaque sic administretur: her- | |
| bidus siluestrisque ager planus sublimi cluditur maceria, cuius | |
| tribus lateribus porticus adplicantur et in quarto duae cellae, | |
| ut sit altera custodis habitatio atque altera stabulum pauonum. | 5 |
| sub porticibus deinde per ordinem fiunt harundinea septa in | |
| modum cauearum, quales columbaria[e] tectis superponuntur. | |
| ea septa distinguuntur uelut clatris intercurrentibus calamis, | |
| ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant. stabulum | 4.1 |
| autem carere debet uligine, cuius in solo per ordinem figuntur | |
| breues paxilli, eorumque partes summae lingulas dolatas | |
| habent, quae transuersis foratis perticis induantur. hae porro | |
| quadratae perticae paxillis superponuntur, ut auem recipiant | 5 |
| adsilientem. sed idcirco sunt exemptiles, ut cum res exigit | |
| paxillis eductae liberum aditum conuerrentibus stabulum | |
| praebeant. | |
| Hoc genus auium cum trimatum expleuit optime progenerat. | 5.1 |
| siquidem tenerior aetas aut sterilis aut parum fecunda est. | |
| masculus pauo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo | |
| quinque feminas desiderat. nam si unam uel alteram fetam sae- | |
| pius compressit, uixdum concepta in aluo uitiat oua, nec partum | 5 |
| sinit perduci, quoniam inmatura genitalibus locis excidunt. | |
| Vltima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque | 6.1 |
| sexus accendenda uenus est. maxime facit ad hanc rem si fa- | |
| uilla leui torreas fabam tepidamque des ieiunis quinto quoque | |
| die. nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas auis. | |
| haec cibaria non omnibus promisce spargenda sunt, sed in | 5 |
| singulis septis, quae harundinibus contexi oportere proposue- | |
| ram, portione seruata quinque feminarum et unius maris, | |
| ponenda sunt cibaria, nec minus aqua quae sit idonea potui. | |
| quod ubi factum est, mares diducuntur in sua quisque septa cum | 7.1 |
| feminis, et aequaliter uniuersus grex pascitur. nam etiam in hoc | |
| genere pugnaces inueniuntur masculi qui et a cibo et a coitu | |
| prohibent minus ualidos, nisi sint hac ratione separati. | |
| Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet marem | 5 |
| cum Fauonii spirare coeperunt, id est tempus ab Idibus Febru- | |
| ariis ante Martium mensem. signa sunt extimulatae cupidinis | 8.1 |
| cum semet ipsum uelut emirantem caudae gemmantibus pinnis | |
| protegit, idque cum facit rotari dicitur. post admissurae tempus | |
| matrices custodiendae sunt, ne alibi quam in stabulo fetus | |
| edant, saepiusque digitis loca feminarum temptanda sunt, nam | 5 |
| in promptu gerunt oua quibus iam partus adpropinquat. | |
| itaque includendae sunt inci[pi]entes, ne extra clausum fetum | |
| edant. | |
| Maximeque temporibus his quibus parturiunt pluribus stra- | 9.1 |
| mentis exaggerandum est auiarium, quo tutius integri fetus ex- | |
| cipiantur. nam fere pauones cum ad nocturnam requiem uene- | |
| runt, praedictis perticis insistentes enituntur oua, quae quo | |
| prop[r]ius ac mollius deciderunt, inlibatam seruant integritatem. | 5 |
| cottidie ergo diligenter mane temporibus feturae stabula circum- | |
| eunda erunt, et iacentia oua colligenda, quae quanto recentiora | |
| gallinis subiecta sunt, tanto commodius excuduntur, idque | |
| fieri maxime patrisfamiliae ration<i> conducit. nam feminae | 10.1 |
| pauones quae non incubant ter anno fere partus edunt, at quae | |
| fouent oua totum tempus fecunditatis aut excudendis aut etiam | |
| educandis pullis consumunt. primus est partus quinque fere | |
| ouorum, secundus quattuor, tertius aut trium aut duorum. | 5 |
| neque est quod committatur ut Rhodiacae aues pauoninis in- | 11.1 |
| cubent, quae ne suos quidem fetus commode nutriunt. sed | |
| ueteres maximae quaeque gallinae uernaculi generis eligantur, | |
| eaeque nouem diebus a primo lunae incremento nouenis ouis | |
| incubent, sintque ex his quinque pauonina et cetera gallinacei | 5 |
| generis. | |
| Decimo deinceps die omnia gallinacea subtrahantur, et | 12.1 |
| totidem recentia eiusdem generis supponantur, ut tricensima | |
| luna, quae est fere noua, cum pauoninis excudantur. sed custodis | |
| curam non effugiat obseruare desilientem matricem, saepius ad | |
| cubile peruenire et pauonina oua, quae propter magnitudinem | 5 |
| difficilius a gallina mouentur, uersare manu; idque quo dili- | |
| gentius faciat, una pars ouorum notanda est atramento, quod | |
| signum habebit auiarius an a gallina conuersa sint. | |
| Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quam maximas ad hanc | 13.1 |
| rem praeparari. quae si mediocris habitus sint, non debent | |
| amplius quam terna pauonina et sena generis sui fouere. cum | |
| deinde fecerint pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt | |
| transferri, et subinde qui nati fuerint pauonini ad unam con- | 5 |
| gregari, donec quinque et uiginti capitum grex efficiatur. | |
| Sed cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die | 14.1 |
| non moueantur, postero deinde cum educatrice transferantur | |
| in caueam. primisque diebus alantur hordeaceo farre uino re- | |
| sperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula et re- | |
| frigerata. post paucos deinde dies huic cibo adiciendum erit | 5 |
| concisum porrum Tarentinum et caseus mollis uehementer ex- | |
| pressus. nam serum nocere pullis manifestum est. lucustae | 15.1 |
| quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur. | |
| atque his pasci debent usque ad sextum mensem, postmodum | |
| satis est hordeum de manu praebere. possunt autem post | |
| quintum et tricensimum diem quam nati sunt etiam in agrum | 5 |
| satis tuto educi, sequiturque grex uelut matrem gallinam sin- | |
| gultientem. ea cauea clausa fertur in agrum a pastore et missa | |
| ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumuolant pulli; | |
| qui cum ad satietatem pasti sunt, reducuntur in uillam, perse- | |
| quentes, ut dixi, nutricis singultus. | 10 |
| Satis autem conuenit inter auctores non debere alias gallinas, | 16.1 |
| quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. nam cum | |
| conspexerunt pauoninam prolem, suos pullos diligere desinunt | |
| et inmaturos relinquunt, perosae uidelicet quod nec magnitudine | |
| nec specie pauoninis pares sint. uitia quae gallinaceo generi | 5 |
| nocere solent, eadem has aues infestant, sed nec remedia | |
| traduntur alia quam quae gallinaceis adhibentur. nam et | |
| pituita et cruditas et si quae aliae sunt pestes, isdem remediis | |
| quae proposuimus prohibentur. septimum deinde mensem cum | 17.1 |
| excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem | |
| debent includi. et erit curandum ne humi maneant, nam qui sic | |
| cubitant tollendi sunt et supra perticas inponendi, ne frigore | |
| laborent. | 5 |