| De turdis | |
| Turdis maior opera et inpensa praebetur, qui omni quidem | 8.10.1.1 |
| rure, sed salubrius in eo pascuntur in quo capti sunt. nam | |
| difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caueis clausi | |
| plurimi despondent, quod faciunt etiam cum eodem momento | |
| temporis a rete in auiaria coniecti sunt. itaque ne id accidat, | 5 |
| ueterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum | |
| nutriti quasi allectatores sint captiuorum, maestitiamque eorum | |
| mitigent interuolando. sic enim consuescent et aquam et cibos | |
| adpetere feri, si mansuetos id facere uiderint. | |
| Locum aeque munitum et apricum quam columbae deside- | 2.1 |
| rant, sed in eo transuersae perticae perforatis parietibus aduersis | |
| aptantur, quibus insidant cum satiati cibo requiescere uolunt. | |
| hae perticae non altius a terra debent subleuari quam hominis | |
| statura patitur, ut a stante contingi possint. cibi ponuntur fere | 3.1 |
| partibus his ornitonis quae super perticas non habent, quo | |
| mundiores permaneant. semper autem arida ficus diligenter | |
| pinsita et permixta polline praeberi debet, tam large quidem ut | |
| supersit. hanc quidam mandunt et ita obiciunt. sed istud in | 4.1 |
| maiore numero facere uix expedit, quia nec paruo conducuntur | |
| qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem | |
| consumitur. multi uarietatem ciborum, ne unum fastidiant, | |
| praebendam putant. ea est cum obiciuntur myrti et lentisci | 5 |
| semina, item oleastri et hederaceae baccae nec minus arbuti. | |
| fere enim etiam in agris ab eiusmodi uolucribus adpetuntur | 5.1 |
| quae in auiariis quoque desidentium detergent fastidia, faciunt- | |
| que auidiorem uolaturam, quod maxime expedit, nam largiore | |
| cibo celerius pinguescit. semper tamen etiam canaliculi milio | |
| repleti adponuntur, quae est firmissima esca, nam illa quae | 5 |
| supra diximus pulmentariorum uice dantur. uasa quibus | 6.1 |
| recens et munda praebeatur aqua non dissimilia sint gallinariis. | |
| hac inpensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos | |
| emptitatos esse significat auorum temporibus, quibus qui | |
| triumphabant populo dabant epulum. at nunc aetatis nostrae | 5 |
| luxuria cottidiana fecit haec pretia, propter quae ne rusticis | |
| quidem contemnendus sit hic reditus. | |
| Atque ea genera quae intra septa uillae cibantur fere persecuti | |
| sumus. nunc de his dicendum est quibus etiam exitus ad agrestia | |
| pabula dantur. | 10 |