| De turturibus | |
| Turturum educatio superuacua est, quoniam id genus in | 8.9.1.1 |
| ornithone nec parit nec excudit. uolatura ita ut capitur farturae | |
| destinatur, eaque leuiore cura quam ceterae aues saginatur, | |
| uerum non omnibus temporibus. nam per hiemem, quamuis | |
| adhibeatur opera, difficulter crescit, et tamen, quia maior est | 5 |
| turdi copia, pretium turturis minuitur. rursus aestate uel sua | 2.1 |
| sponte, dummodo sit facultas cibi, pinguescit. nihil enim aliud | |
| quam obicitur esca, sed praecipue milium, nec quia tritico uel | |
| aliis frumentis minus crassescat, uerum quod semine huius | |
| maxime delectatur. hieme tamen offae panis uino madefactae, | 5 |
| sicut etiam palumbos, celerius opimant quam ceteri cibi. | |
| receptacula non tamquam columbis loculamenta uel cellulae | 3.1 |
| cauatae fiunt, sed ad lineam mutuli per parietem fixi tegeticulas | |
| cannabinas adcipiunt, praetentis retibus quibus prohibeantur | |
| uolare, quoniam si id faciant, corpori detrahunt. in his adsidue | |
| pascantur milio aut tritico, sed ea semina dari nisi sicca non | 5 |
| oportet, satiatque semodius cibi in diebus singulis uicenos et | |
| centenos turtures. aqua semper recens et quam mundissima | 4.1 |
| uasculis, qualibus columbis atque gallinis, praebetur, tegeti- | |
| culaeque emundantur, ne stercus urat pedes, quod tamen et | |
| ipsum diligenter reponi debet ad cultus agrorum arborumque, | |
| sicut et omnium auium praeterquam nantium. huius auis | 5 |
| aetas ad saginam non tam uetus est idonea quam nouella. itaque | |
| circa messem, cum iam confirmata est pullities, eligitur. |