| De palumbis et columbis farciendis | |
| Hac eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguis- | 8.8.1.1 |
| simos facere contingit. neque est tamen in columbis farciendis | |
| tantus reditus quantus in educandis. nam etiam horum pos- | |
| sessio non abhorret a cura boni rustici. sed id genus minore | |
| tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus auibus | 5 |
| permittitur, quoniam uel summis turribus uel editissimis | |
| aedificiis adsignatas sedes frequentant patentibus fenestris, | |
| per quas ad requirendos cibos euolitant. duobus tamen aut | 2.1 |
| tribus mensibus adceptant conditiua cibaria, ceteris se ipsas | |
| pascunt seminibus agrestibus. sed hoc suburbanis locis facere | |
| non possunt, quoniam intercipiuntur uariis aucupum insidiis. | |
| itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano uillae | 5 |
| loco, nec in frigido, sed in edito fieri tabulatum oportet, quod | |
| aspiciat hibernum meridiem. eiusque parietes, ne iam dicta | 3.1 |
| iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus | |
| excauentur, uel si non ita conpetit, paxillis adactis tabulae | |
| superponantur, quae uel loculamenta quibus nidificent aues, | |
| uel fictilia columbaria recipient, praepositis uestibulis per quae | 5 |
| ad cubilia perueniant. | |
| Totus autem locus et ipsae columbarum cellae poliri debent | |
| albo tectorio, quoniam eo colore praecipue delectantur hoc | |
| genus auium, nec minus extrinsecus leuigari parietes, maxime | 4.1 |
| circa fenestram. ea sit ita posita ut maiorem partem hiberni | |
| diei solis admittat, habeatque adpositam satis amplam caueam | |
| retibus emunitam, quae excludat accipitres et recipiat egre- | |
| dientis ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat | 5 |
| matrices quae ouis uel pullis incubant, ne quasi graui perpetuae | |
| custodiae seruitio contristatae senescant. nam cum paulum | 5.1 |
| circa aedificia uolitauerunt, exhilaratae recreantur, et ad | |
| foetus suos uegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem | |
| euagari aut fugere conantur. | |
| Vasa quibus aqua praebetur similia esse debent gallinariis, | 5 |
| quae colla bibentium admittant et cupientis lauari propter an- | |
| gustias non recipiant. nam id facere eas nec ouis nec pullis, | |
| quibus plerumque incubant, expedit. | |
| Ceterum cibos iuxta parietem conueniet spargi, quoniam fere | 6.1 |
| partes eae columbarii carent stercore. commodissima cibaria | |
| putantur uicia uel eruum, tum etiam lenticula, milium, lolium, | |
| nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus | |
| etiam gallinae aluntur. locus autem subinde conuerri et emun- | 5 |
| dari debet. nam quanto est cultior, tanto laetior auis con- | |
| spicitur, eaque tam fastidiosa est ut saepe sedes suas perosa, si | |
| detur auolandi potestas, relinquat, quod frequenter in his | |
| regionibus ubi liberos habent egressus accidere solet. id ne | 7.1 |
| fiat uetus est Democriti praeceptum. genus accipitris titiun- | |
| culum uocant rustici; fere in aedificiis nidos facit. eius pulli | |
| singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula super- | |
| ponuntur, et gypso lita uasa in angulis columbarii sup[er]- | 5 |
| ponuntur. quae res auibus amorem loci sic conciliat ne umquam | |
| deserant. | |
| Eligendae uero sunt ad educationem neque uetulae nec | |
| nimium nouellae sed corporis maximi, curandumque, si fieri | |
| possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, numquam sepa- | 10 |
| rentur. nam fere si sic maritatae sunt, plures educant fetus. sin | 8.1 |
| aliter, certe ne alieni generis coniungantur, ut Alexandrina | |
| Campanae. minus enim <con>pares suos diligunt, et ideo nec | |
| multum ineunt nec saepius fetant. | |
| Plumae color non semper nec omnibus idem probatus est, | 5 |
| atque ideo qui sit optimus non facile dictu est. albus, qui | 9.1 |
| ubique uulgo conspicitur, a quibusdam non nimium laudatus | |
| est, nec tamen uitari debet in his quae cluso continentur. nam | |
| in uagis maxime est inprobandus, quod eum facillime speculatur | |
| accipiter. | 5 |
| Fecunditas autem, quamuis longe minor sit quam est galli- | |
| narum, maiorem tamen refert quaestum. nam et octies anno | |
| pullos educat, si est bona matrix, et pretiis eorum dominicam | |
| conplet arcam, sicut eximius auctor M. Varro nobis adfirmat, | |
| qui prodidit etiam illis seuerioribus temporibus paria singula | 10 |
| milibus singulis sestertiorum solita uenire. nam nostri pudet | 10.1 |
| saeculi, si credere uolumus inueniri qui quaternis milibus | |
| nummorum binas aues mercentur. quamquam uel hos magis | |
| tolerabiles pute<m> qui oblectamenta deliciarum possidendi | |
| habendique causa graui aere et argento pensent, quam illos qui | 5 |
| Ponticum Phasim et Scythicae stagna Maeotis helluati iam | |
| nunc Gangeticas et Aegyptias auis temulenter eructant. | |
| Potest tamen in hoc auiario, sicuti dictum est, sagina exerceri. | 11.1 |
| nam si quae steriles aut sordidi coloris interueniunt, similiter ut | |
| gallinae farciuntur. pulli uero facilius sub matribus pinguescunt, | |
| si iam firmis, priusquam subuolent, paucas detrahas pinnas et | |
| obteras crura, ut uno loco quiescant, praebeasque copiosum | 5 |
| cibum parentibus, quo et se et eos abundantius alant. quidam | 12.1 |
| leuiter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem et ex eo | |
| maciem fieri putent. sed nihil ista res pinguitudinis efficit. nam | |
| dum uincula exedere conantur, non quiescunt, et hac quasi | |
| exercitatione corpori nihil adiciunt. fracta crura non plus quam | 5 |
| bidui aut summum tridui dolorem adferunt, et spem tollunt | |
| euagandi. |