| De farturis | |
| Pinguem quoque facere gallinam, quamuis fartoris, non | 8.7.1.1 |
| rustici sit officium, tamen quia non aegre contingit, prae- | |
| cipiendum putaui. locus ad hanc rem desideratur maxime calidus | |
| et minimi luminis, in quo singulae caueis angustioribus uel | |
| sportis inclusae pendeant aues, sed ita coartatae ne uersari | 5 |
| possint. uerum habeant ex utraque parte foramina, unum quo | 2.1 |
| caput exeratur, alterum quo cauda clunesque, ut et cibos capere | |
| possint et eos digestos sic edere ne stercore coinquinentur. | |
| substernantur autem mundissimae paleae uel molle foenum, id | |
| est cordum. nam si dure cubant, non facile pinguescunt. pluma | 5 |
| omnis e capite et sub alis atque clunibus detergetur, illic ne | |
| peduculum creet, hic ne stercore loca naturalia exulceret. | |
| Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua | 3.1 |
| consparsa et subacta, formantur offae, quibus auis saliuatur. | |
| hae tamen primis diebus dari parcius debent, dum plus con- | |
| coquere consuescant. nam cruditas maxime uitanda est, tantum- | |
| que praebendum quantum digerere possint. neque ante recens | 5 |
| admouenda est quam temptato gutture apparuerit nihil ueteris | |
| escae remansisse. cum deinde satiata est auis, paululum de- | 4.1 |
| posita cauea dimittitur, et ita ne euagetur, sed potius, si quid | |
| est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. | |
| Haec fere communis est cura farcientium. nam illi qui uolunt | |
| non solum opimas sed etiam teneras auis efficere, mulsea re- | 5 |
| centi aqua praedicti generis farinam conspargunt, et ita far- | |
| ciunt. nonnulli tribus aquae partibus, unam boni uini miscent, | |
| madefactoque triticeo pane obesant auem, quae prima luna | |
| (quoniam id quoque custodiendum est) saginari coepta uicen- | |
| sima pergliscit. sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere | 5.1 |
| oportebit quot iam farturae processerint, ita tamen ne tempus | |
| omne opimandi quintam et uicesimam lunam superueniat. | |
| antiquissimum est autem maximam quamque auem lautioribus | |
| epulis destinare. sic enim digna merces sequitur operam et | 5 |
| inpensam. |