| De seruandis ouis | |
| Ouorum quoque longioris temporis custodia non aliena est | 8.6.1.1 |
| huic curae; quae commode seruantur per hiemem, si paleis | |
| obruas, aestate, si furfuribus. quidam prius trito sale sex horis | |
| adoperiunt, deinde eluunt, atque ita paleis ac furfuribus obruunt. | |
| nonnulli solida, multi etiam fresa faba coaggerant, alii salibus | 5 |
| integris adoperiunt, alii muria tepefacta durant. sed omnis sal, | 2.1 |
| quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit oua, nec | |
| sinit plena permanere, quae res ementem deterret. itaque ne in | |
| muriam quidem qui demittunt, integritatem ouorum conseruant. |