| De suppositione ouorum | |
| Subponendi autem consuetudo tradita est ab his qui religio- | 8.5.11.5 |
| sius haec administrant eiusmodi: primum quam secretissima | |
| cubilia legunt, ne incubantes matrices ab aliis auibus inquie- | |
| tentur; deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, | |
| paleasque, quas substraturi sunt, sulpure et bitumine atque | |
| ardente teda perlustrant et expiatas cubilibus iniciunt, ita | 10 |
| factis concauatis nidis, ne aduolantibus aut etiam desilientibus | |
| decidant oua. plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis | 12.1 |
| aliquid et ramulos lauri nec minus alii capita cum clauis ferreis | |
| subiciunt. quae cuncta remedio creduntur esse aduersus tonitrua, | |
| quibus uitiantur oua pullique semiformes interimuntur, ante- | |
| quam toti partibus suis consummentur. seruat autem qui | 13.1 |
| subicit ne singula in cubili manu conponat, sed totum ouorum | |
| numerum in alueolum ligneum conferat. deinde uniuersum | |
| leuiter in praeparatum nidum transfundat. | |
| Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut | 14.1 |
| saturae studiosius nidis inmorentur, neue longius euagatae | |
| refrigerent oua. quae quamuis pedibus ipsae conuertant, | |
| auiarius tamen, cum desilierint matres, circumire debet ac | |
| manu uersare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, | 5 |
| quin etiam, si qua unguibus laesa uel fracta sunt, ut remoueat, | |
| idque cum fecerit duodeuiginti diebus, undeuicesimo animad- | |
| uertat an pulli rostellis oua pertuderint, et auscultetur si | |
| pipant. nam saepe propter crassitudinem putamina[rum] | |
| rumpere non queunt. itaque haerentis pullos manu eximere | 15.1 |
| oportebit et matri fouendos subicere, idque non amplius triduo | |
| facere. nam post unum et uicesimum diem silentia oua carent | |
| animalibus, eaque remouenda sunt, ne incubans inani spe | |
| diutius retineatur effeta. | 5 |
| Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, | |
| tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre et aqua ciboque | |
| abstinere, dum omnes excudantur. postero die, cum grex | |
| fuerit effectus, hoc modo deponatur: cribro uiciario uel etiam | 16.1 |
| loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde pulei | |
| surculis fumigentur. ea res uideatur prohibere pituitam, quae | |
| celerrime teneros interficit. | |
| Post hoc cauea cum matre cludendi sunt, et farre hordeaceo | 17.1 |
| cum aqua incocto uel adoreo farre uino resperso modice alendi. | |
| nam maxime cruditas uitanda est. et ob hoc iam tertia die | |
| cauea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur | |
| ad recentem cibum, singuli temptandi ne quid hesterni habeant | 5 |
| in gutture. nam nisi uacua est ingluuies, cruditatem significat, | |
| abstinerique debent dum concoquant. | |
| Longius autem non est permittendum teneris euagari, sed | 18.1 |
| circa caueam continendi sunt et farina hordeacea pascendi, dum | |
| corroborentur; cauendumque ne a serpentibus adflentur, quarum | |
| odor tam pestilens est ut interimat uniuersos. id uitatur | |
| saepius incenso cornu ceruino uel galbano uel muliebri capillo, | 5 |
| quorum omnium fere nidoribus praedicta pestis summouetur. | |
| sed et curandum erit ut tepide habeantur, nam nec calorem nec | 19.1 |
| frigus sustinent. optimumque est intra officinam clausos haberi | |
| cum matre, et post quadragesimum diem potestatem uagandi | |
| fieri. sed primis quasi infantiae diebus pertractandi sunt, | |
| plumulaeque sub cauda clunibus detrahendae, ne stercore | 5 |
| conquinatae durescant et naturalia praecludant. quod quamuis | 20.1 |
| caueatur, saepe tamen euenit ut aluus exitum non habeat. | |
| itaque pinna pertunditur, et iter digestis cibis praebetur. | |
| Saepe etiam ualidioribus factis atque ipsis matribus etiam | |
| uitanda pituitae pernicies erit. quae ne fiat, mundissimis uasis | 5 |
| et quam purissimam praebebimus aquam. nec minus gallinaria | |
| semper fumigabimus et emundata stercore liberabimus. quod si | 21.1 |
| tamen pestis permanserit, sunt qui micas alii tepido madefaciant | |
| oleo et faucibus inferant. quidam hominis urina tepida rigant | |
| ora, et tamdiu conprimunt dum eas amaritudo cogat per nares | |
| emoliri pituitae nauseam. uua quoque, quam Graeci ἀγρίαν | 5 |
| σταφυλήν uocant, cum cibo mixta prodest, uel eadem pertrita | |
| et cum aqua potui data. | |
| Atque haec remedia mediocriter laborantibus adhibentur. | 22.1 |
| nam si pituita circumuenit oculos et iam cibos auis respuit, | |
| ferro rescinduntur genae, et coacta sub oculis sanies omnis | |
| exprimitur. atque ita paulum triti salis uulneribus infria[n]tur. | |
| id porro uitium maxime nascitur cum frigore et penuria cibi | 23.1 |
| laborant aues, item cum per aestatem consistens in cohortibus | |
| fuit aqua, item cum ficus aut uua inmatura nec ad satietatem | |
| permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aues. | |
| eosque ut fastidiant efficit uua labrusca de uepribus inmatura | 5 |
| lecta, quae cum hordeo triticeo minuto cocta obicitur esurienti- | |
| bus, eiusque sapore offensae aues omnem spernantur uuam. | |
| similis ratio est etiam caprifici, quae decocta cum cibo praebetur | |
| auibus, et ita fici fastidium creat. | |
| Mos quoque, sicut in ceteris pecudibus, eligendi quamque | 24.1 |
| optimam et deteriorem uendendi seruetur etiam in hoc genere, | |
| ut per autumni tempus omnibus annis, cum fructus earum | |
| cessat, numerus quoque minuatur. summouebimus autem | |
| ueteres, id est quae trimatum excesserunt, item quae aut | 5 |
| parum fecundae aut parum bonae nutrices sunt, praecipue quae | |
| oua uel sua uel aliena consumunt, nec minus quae uelut mares | |
| cantare coeperunt, item serotini pulli, qui a solstitio nati | |
| capere iustum incrementum non potuerunt. in masculis non | |
| eadem ratio seruabitur, sed tamdiu custodiemus generosos | 10 |
| quamdiu feminas inplere potuerunt. nam rarior est in his auibus | |
| mariti bonitas. | |
| Eodem quoque tempore cum parere desinent aues, id est ab | 25.1 |
| Idibus Nouembribus, pretiosiores cibi subtrahendi sunt et | |
| uinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis inter- | |
| dum tritici excrementis. |