| De cibariis gallinarum | |
| Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et | 8.4.1.1 |
| uicia, nec minus cicercula, tum etiam milium aut panicum. sed | |
| haec ubi uilitas annonae permittit; ubi uero ea est carior, | |
| excreta tritici minuta commode dantur. nam per se id fru- | |
| mentum, etiam quibus locis uilissimum est, non utiliter prae- | 5 |
| betur, quia obest auibus. potest etiam lolium decoctum obici, | |
| nec minus furfures modice a farina excreti, qui si nihil habent | |
| farris, non sunt idonei, nec tamen appetuntur ieiunis. cytisi | 2.1 |
| folia seminaque maxime probantur et sunt huic generi gratis- | |
| sima, neque est ulla regio in qua non possit huius arbusculae | |
| copia esse uel maxima. uinacea quamuis tolerabiliter pascant | |
| dari non debent, nisi quibus anni temporibus auis fetum non | 5 |
| edit, nam et partus raros et oua faciunt exigua. sed cum plane | 3.1 |
| post autumnum cessa[n]t a fetu, potest hoc cibo sustineri. | |
| Ac tamen quaecumque dabitur esca per cohortem uagantibus, | |
| die incipiente et iam in uesperum declinato, bis diuidenda est, | |
| ut et mane non protinus a cubili latius euagentur, et ante | 5 |
| crepusculum propter cibi spem temperius ad officinam redeant, | |
| possintque numerus capitum saepius recognosci. nam uolatile | |
| pecus facile custodiam pastoris decipit. | |
| Siccus etiam puluis et cinis, ubicumque cohortem porticus uel | 4.1 |
| tectum protegit, iuxta parietem reponendus est, ut sit quo aues | |
| se perfundant. nam his rebus plumam pinnasque emundant, si | |
| modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, chortales | |
| aues puluere lauari. | 5 |
| Gallina post primam emitti et ante horam diei undecimam | 5.1 |
| claudi debet, cuius uagae cultus hic quem diximus erit. nec | |
| tamen alius clausae, nisi quod ea non emittetur, sed intra | |
| ornithonem ter die pascitur maiore mensura. nam singulis | |
| capitibus quaterni cyathi diurna cibaria sunt, cum uagis bini | 5 |
| praebeantur. habeat tamen etiam clausa oportet amplum uesti- | 6.1 |
| bulum quo prodeat et ubi apricetur, idque sit retibus munitum, | |
| ne aquila uel accipiter inuolet. | |
| Quas inpensas et curas, nisi locis quibus harum rerum | |
| uigent pretia, non expedit adhiberi. antiquissima est autem | 5 |
| cum omnibus pecoribus tum in hoc fides pastoris, qui nisi eam | |
| domino seruat, nullius ornithonis quaestus uincit inpensas. | |
| De tutela satis dictum est, nunc reliquum ordinem perse- | |
| quemur. | |
| Confecta bruma parere fere id genus auium consueuit. atque | 5.1.1 |
| earum quae sunt fecundissimae locis tepidioribus circa Kalendas | |
| Ianuarias oua edere incipiunt, frigidis autem regionibus eodem | |
| mense post Idus. sed cibis idoneis fecunditas earum elicienda | |
| est, quo maturius partum edant. optime praebetur ad satietatem | 2.1 |
| hordeum semicoctum, nam et maius facit ouorum incrementum | |
| et frequentiores partus, et is cibus quasi condiendus est interiectis | |
| cythisi foliis ac semine eiusdem, quae maxime putantur augere | |
| fecunditatem auium. modus cibariorum sit, ut dixi, uagis | 5 |
| binorum cyathorum hordei. aliquid tamen admiscendum erit | |
| cytisi, uel si id non fuerit, uiciae aut milii. | |
| Curae autem debebit esse custodi, cum parturient aues, ut | 3.1 |
| habeant quam mundissimis paleis constrata cubilia, quae | |
| subinde conuerrat, et alia stramenta quam recentissima re- | |
| ponat. nam pulicibus atque aliis similibus replentur, quae | |
| secum affert auis, cum ad idem cubile reuertitur. adsiduus | 5 |
| autem debet esse custos et speculari parientes, quod se facere | |
| gallinae testantur crebris singultibus interiecta uoce acuta. | |
| obseruare itaque dum edant oua et confestim circumire opor- | 4.1 |
| tebit cubilia, ut quae nata sunt recolligantur, notenturque quae | |
| quoque die sunt edita, et quam recentissima supponantur | |
| gluttientibus (sic enim rustici appellant auis eas quae uolunt | |
| incubare), cetera uel reponantur uel aere mutentur. aptissima | 5 |
| porro sunt ad excludendum recentissima quaeque. possunt | |
| tamen etiam requieta subponi, dum ne uetustiora sint quam | |
| dierum decem. fere autem cum primum partum consum- | 5.1 |
| mauerunt gallinae, incubare cupiunt ab Idibus Ianuariis. quod | |
| facere non omnibus permittendum est, quoniam quidem nouellae | |
| magis edendis quam excudendis ouis utiliores sunt, inhibeturque | |
| cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta. ueteranas igitur | 6.1 |
| auis ad hanc rem eligi oportebit, quae iam saepius id fecerint, | |
| moresque earum maxime pernosci, quoniam aliae melius ex- | |
| cudant, aliae editos pullos commodius educent. at e contrario | |
| quaedam et sua et aliena oua comminuunt atque consumunt, | 5 |
| quod facientem protinus summouere conueniet. | |
| Pulli autem duarum aut trium auium excusi, dum adhuc | 7.1 |
| teneri sunt, ad unam quae est melior nutrix transferri debent, | |
| sed primo quoque die, dum mater suos et alienos propter | |
| similitudinem dinoscere non potest. uerumtamen seruari | |
| oportet modum, neque enim debet maior esse quam triginta | 5 |
| capitum. negant enim hoc ampliorem gregem posse ab una | |
| nutriri. | |
| Numerus ouorum quae subiciuntur inpar obseruatur nec | 8.1 |
| semper idem. nam primo tempore, id est mense Ianuario, | |
| quindecim nec umquam plura subici debent, Ma<rt>io nouem | |
| nec his pauciora, undecim Aprili, tota deinde aestate usque in | |
| Kalendas Octobris tredecim. postea superuacua est huius rei | 5 |
| cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereant. multi | 9.1 |
| tamen etiam ab aestiuo solstitio non putant bonam pulla- | |
| tionem, quod ab eo tempore, etiam si facile educationem | |
| habent, iustum tamen non capiunt incrementum. uerum subur- | |
| banis locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis ueneunt, pro- | 5 |
| banda est aestiua educatio. semper autem cum supponuntur | |
| oua, considerari debebit ut luna crescente ab decima usque ad | |
| quintam decimam id fiat. nam et ipsa suppositio per hos fere | |
| dies est commodissima, et sic administrandum est ut rursus | |
| cum excluduntur pulli luna crescat. | 10 |
| Diebus quibus animantur oua et in speciem uolucrum con- | 10.1 |
| formantur, ter septenis opus est gallinaceo generi, at pauonino | |
| et anserino paulo amplius ter nouenis. quae si quando fuerint | |
| supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus | |
| alienigenis patiemur. tum demum sui generis quattuor oua, nec | 5 |
| plura quam quinque fouenda recipient, sed et haec quam | |
| maxima, nam ex pusillis aues minutae nascuntur. cum deinde | 11.1 |
| quis uolet quam plurimos mares excudi, longissima quaeque et | |
| acutissima oua subiciet, et rursus cum feminas quam rutundis- | |
| sima. |