| De gallinariis | |
| Gallinaria constitui debent parte uillae quae hibernum spectat | 8.3.1.1 |
| orientem. iuncta sint ea furno uel culinae, ut ad auem perueniat | |
| fumus, qui est huic generi praecipue salutaris. totius autem of- | |
| ficinae, id est ornitonis, tres continuae extruuntur cellae, | |
| quarum, sicuti dixi, perpetua frons orientem sit obuersa. in ea | 2.1 |
| deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae, | |
| quae ips<a>, e tribus minima, esse debet in altitudinem et quo- | |
| queuersus pedes septem. in ea singuli dextro laeuoque pariete | |
| aditus ad utramque cellam faciundi sunt, iuncti parieti qui est | 5 |
| intrantibus aduersus. huic autem focus applicetur tam longus, | |
| ut nec inpediat praedictos aditus et ab eo fumus perueniat in | |
| utramque cellam; eaeque longitudinis et altitudinis duodenos | |
| pedes habeant, nec plus latitudinis quam media. | |
| Sublimitas diuidatur tabulatis, quae super se quaternos et | 3.1 |
| infra septenos liberos pedes habeant, quoniam ipsa singulos | |
| occupant. utraque tabulata gallinis seruire debent, et ea paruis | |
| ab oriente singulis inluminari fenestellis, quae et ipsae matu- | |
| tinum exitum praebeant auibus ad cohortem, nec minus ues- | 5 |
| pertinum introitum. sed curandum erit ut semper noctibus clau- | |
| dantur, quo tutius aues maneant. infra tabulata maiores fene- | 4.1 |
| stellae aperiantur, et eae clatris muniantur, ne possint noxia | |
| inrepere animalia, sic tamen ut inlustria sint loca, quo com- | |
| modius habitet auiarius, qui subinde debet speculari aut in- | |
| cubantis aut parturientis fetas. nam etiam in his ipsis locis ita | 5 |
| crassos parietes aedificare conuenit, ut excisa per ordinem | |
| gallinarum cubilia recipiant, in quibus aut oua edantur aut | |
| excludantur pulli. hoc enim et salubrius et elegantius est quam | |
| illud quod quidam faciunt, ut palis in parietis uehementer | |
| actis uimineos qualos superponant. siue autem parietibus ita ut | 5.1 |
| diximus cauatis aut qualis uimineis praeponenda erunt uesti- | |
| bula, per quae matrices ad cubilia uel pariendi uel incubandi | |
| causa perueniant. neque enim debent ipsis nidis inuolare, ne | |
| dum adsiliunt pedibus oua confringant. | 5 |
| Ascensus deinde auibus ad tabulata per utramque cellam | 6.1 |
| datur, iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis | |
| gradibus asperantur, ne sint aduolantibus lubrici. sed ab chorte | |
| forinsecus praedictis fenestellis scandulae similiter iniungantur, | |
| quibus inrepant aues ad requiem nocturnam. maxime autem | 5 |
| curabimus ut et haec auiaria et cetera, de quibus mox dicturi | |
| sumus, intrinsecus et extrinsecus poliantur opere tectorio, ne | |
| quae ad aues feles habeant aut coluber adcessum, tum et aeque | |
| noxiae prohibeantur pestes. | |
| Tabulatis insistere dormientem auem non expedit, ne suo | 7.1 |
| laedatur stercore, quod cum pedibus uncis adhaesit, podagram | |
| creat. ea pernicies ut euitetur, perticae dolantur in quadrum, | |
| ne teres leuitas earum supersilientem uolucrem non recipiat | |
| conquadratae deinde foratis duobus aduersis parietibus in- | 5 |
| duuntur, ita ut a tabulato pedalis altitudinis et inter se bipedali | |
| latitudinis spatio distent. | |
| Haec erit cohortalis officinae dispositio. ceterum cohors ipsa, | 8.1 |
| per quam uagantur, non tam stercore quam uligine careat. nam | |
| plurimum refert aquam non esse in ea nisi in uno loco quam | |
| bibant, eaque mundissima; stercorosa pituitam concitat. puram | |
| tamen seruare non possis nisi clausam uasis in hunc usum | 5 |
| fabricatis. sunt autem qui aut aqua replentur aut cibo plumbei | |
| canales, quos magis utiles esse ligneis aut fictilibus conpertum | |
| est. hi superpositis operculis clauduntur, et a lateribus super | 9.1 |
| mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur | |
| cauis, ita ut auium capita possint admittere. nam nisi operculis | |
| muniantur, quantulumcumque aquae uel ciborum inest pedibus | |
| euerritur. sunt qui a superiore parte foramina ipsis operculis | 5 |
| inponant, quod fieri non oportet. nam supersiliens auis proluuie | |
| uentris cibos et aquam conspurcat. |