| De chortalibus gallinis | |
| chortalis est auis quae uulgo per omnes fere uillas | 8.2.2.1 |
| conspicitur, rustica, quae non dissimilis uillaticae per aucupem | |
| decipitur—eaque plurima est in insula quam nauitae Ligu- | |
| stico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam uoci- | |
| tauerunt. Africana est quam plerique Numidicam dicunt, | 5 |
| Μελεάγριδι similis, nisi quod rutilam galeam et cristam capite | |
| gerit, quae utraque sunt in Meleagride caerulae. | |
| Sed ex his tribus generibus chortales feminae proprie appel- | 3.1 |
| lantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc | |
| nomine uocantur cum sint castrati libidinis abolendae causa. | |
| nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente | |
| calcaribus inustis, quae cum ignea ui consumpta sunt, facta | 5 |
| ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur. huius igitur | 4.1 |
| uillatici generis non spernendus est reditus, si adhibeatur | |
| educandi scientia, quam plerique Graecorum et praecipue cele- | |
| brauere Deliaci. sed et hi, quoniam procera corpora et animos | |
| ad proelia pertinacis requirebant, praecipue Tanagricum genus | 5 |
| et Rhodium probabant, nec minus Calcidicum et Medicum, quod | |
| ab imperito uulgo littera mutata Melicum appellatur. nobis | 5.1 |
| nostrum uernaculum maxime placet, omisso tamen illo studio | |
| Graecorum, qui ferocissimum quemque alitem certaminibus et | |
| pugnae praeparabant. nos enim censemus instituere uectigal | |
| industrii patrisfamiliae, non rixiosarum auium lanistae, cuius | 5 |
| plerumque totum patrimonium, pignus aleae, uictor galli- | |
| naceus pyctes abstulit. | |
| Igitur cui placebit sequi nostra praecepta, consideret oportet | 6.1 |
| primum quam multas et cuiusmodi parare debeat matrices, | |
| deinde qualiter eas tutari et pascere, mox quibus anni tempo- | |
| ribus earum partus excipere, tum demum ut incubent et ex- | |
| cludant efficere, postremo ut commode pulli educentur operam | 5 |
| dare. his enim curis et ministeriis exercetur ratio chortalis, | |
| quam Graeci uocant ὀρνιθοτροφίαν. parandi autem modus est | 7.1 |
| ducentorum capitum, quae pastoris unius curam distendant, | |
| dum tamen anus sedula uel puer adhibeatur custos uagantium, | |
| ne obsidiis hominum aut insidiatorum animalium diripiantur. | |
| mercari porro nisi fecundissimas aues non expedit. eae sint | 5 |
| rubicundae uel infuscae plumae nigrisque pinnis, ac si fieri | |
| poterit, omnes huius et ab hoc proximi coloris eligantur. sin | |
| aliter, uitentur albae, quae fere cum sint molles ac minus uiuaces, | |
| tum ne fecundae quidem facile reperiuntur, atque etiam con- | |
| spicuae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis | 10 |
| saepius abripiuntur. sint ergo matrices robii coloris, quadratae, | 8.1 |
| pectorosae, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis, albis | |
| auribus, et sub hac specie quam amplissimae, nec paribus | |
| unguibus; generosissimaeque creduntur quae quinos habent | |
| digitos, sed ita ne cruribus emineant transuersa calcaria. nam | 5 |
| quae hoc uirile gerit insigne, contumax ad concubitum dedig- | |
| natur admittere marem, raroque fecunda etiam cum incubat, | |
| calcis aculeis oua perfringit. | |
| Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. atque | 9.1 |
| in his quoque sicut feminis idem color, idem numerus unguium, | |
| status altior quaeritur; sublimes sanguineaeque nec obliquae | |
| cristae, rauidi uel nigrantes oculi, breuia et adunca rostra, | |
| maximae candidissimaeque aures, paleae ex rutilo albicantes, | 5 |
| quae uelut incanae barbae dependent; iubae deinde uariae uel | |
| ex auro flauae, per colla ceruicesque in umeros diffusae; tum | 10.1 |
| lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes brachiis alae; | |
| tum procerissimae caudae duplici ordine singulis utrimque | |
| prominentibus pinnis inflexae; quin etiam uasta femina et | |
| frequenter horrentibus plumis hirta, robusta crura nec longa sed | 5 |
| infestis uelut sudibus nocenter armata. mores autem, quamuis | 11.1 |
| non ad pugnam neque ad uictoriae laudem praeparentur, maxime | |
| tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, uigilaces et ad | |
| saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur. nam | |
| interdum resistere debent et protegere coniugalem gregem, quin | 5 |
| et attollentem minas serpentem uel aliud noxium animal inter- | |
| ficere. | |
| Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur. | 12.1 |
| nam Rhodii generis aut Medici propter grauitatem neque patres | |
| nimis salaces nec fecundae matres, quae tamen ternae singulis | |
| maritantur. et cum pauca oua posuerunt, inertes ad incubandum | |
| multoque magis ad excludendum, raro fetus suos educant. itaque | 5 |
| quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, | |
| cum exceperunt oua generosarum, uulgaribus gallinis subiciunt, | |
| ut ab his excusi pulli nutriantur. Tanagrici plerumque Rhodiis | 13.1 |
| et Medicis amplitudine pares non multum moribus a uernaculis | |
| distant, sicut et Calcidici. omnium tamen horum generum nothi | |
| sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostra- | |
| tes ediderunt, et salacitatem fecunditatemque uernaculam reti- | 5 |
| nent. pumileas aues, nisi quem humilitas earum delectat, nec | 14.1 |
| propter fecunditatem nec propter alium reditum nimium probo, | |
| tam hercule quam nec pugnacem nec rixosae libidinis marem. | |
| nam plerumque ceteros infestat, et non patitur inire feminas, | |
| cum ipse pluribus sufficere non queat. inpedienda est itaque | 15.1 |
| procacitas eius anpullaceo corio, quod cum in orbiculum for- | |
| matum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem | |
| galli pes inseritur, eaque quasi compede cohibentur feri mores. | |
| Sed, ut proposui, iam de tutela generis uniuersi praecipiam. | 5 |