| REI RVSTICAE | |
| LIBER OCTAVVS | |
| DE VILLATICIS PASTIONIBVS AVIARIVS ET PISCATOR | |
| LIBER OCTAVVS HAEC CONTINET | |
| I. De cortalibus gallinis nutriendis et gallinariis con- | 8.ca.1.1 |
| stituendis. | |
| II. De seruandis ouis. | 2.1 |
| III. De gallinis farciendis. | 3.1 |
| IIII. De palumbis et columbis farciendis. | 4.1 |
| V. De columbariis constituendis. | 5.1 |
| VI. De turturibus. | 6.1 |
| VII. De turdis. | 7.1 |
| VIII. De pauonibus. | 8.1 |
| VIIII. De Numidicis et rusticis gallinis. | 9.1 |
| X. De anseribus. | 10.1 |
| XI. De anatibus. | 11.1 |
| XII. De piscinis faciendis et piscibus alendis. | 12.1 |
| Quae fere consummabant, Publi Siluine, ruris expe<d>iendi | 1.1.1 |
| scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, sep- | |
| tem memorauimus libris. hic nunc sequentis numeri titulum pos- | |
| sidebit, nec quia proximam propriamque rustici curam deside- | |
| rent ea quae dicturi sumus, sed quia non alio loco quam in agris | 5 |
| aut uillis debeant administrari. et tamen agrestibus magis quam | |
| urbanis prosint, quippe uillaticae pastiones sicut pecuariae non | 2.1 |
| minimam colono stipem conferunt, cum et auium stercore | |
| macerrimis uineis et omni surculo atque aruo medeantur, et | |
| eisdem familiarem focum mensamque pretiosis dapibus opulen- | |
| tent, postremo uenditorum animalium pretio uillae reditum | 5 |
| augeant. quare de hoc quoque genere pastionis dicendum censui. | |
| Est autem id fere uel in uilla uel circa uillam. in uilla est quod | 3.1 |
| appellant Graeci ὀρνειθῶνες καὶ περιστερεῶνες, atque etiam, cum | |
| datur liquoris facultas, ἰχθυοτροφεῖα sedula cura exercentur. ea | |
| sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut auium cohortalium | |
| stabula nec minus earum, quae conclauibus septae saginantur, | 5 |
| uel aquatilium animalium receptacula. rursus circa uillam | 4.1 |
| ponuntur μελισσῶνες καὶ χηνοβόσκια, quin etiam λαγοτροφεῖα | |
| studiose administrantur; quae nos similiter appellamus apum | |
| cubilia, apiaria, uel nantium uolucrum, quae stagnis piscinisque | |
| laetantur, auiaria, uel etiam pecudum siluestrium, quae nemori- | 5 |
| bus clausis custodiuntur, uiuaria. | |
| Prius igitur de his praecipiam, quae intra septa uillae pas- | 2.1.1 |
| cuntur. ac de aliis quidem forsitan ambigatur an sint agres- | |
| tibus possidenda, gallinarum uero plerumque agricolae cura sol- | |
| lemnis est. earum genera sunt uel chortalium uel rusticarum uel | |
| Africanarum. | 5 |