| Medicinae eorum | |
| Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulce- | 7.13.1.1 |
| rantur, saepe ut totas amittant; quod ne fiat, amaris nucibus | |
| contritis linendae sunt. quod si ulceribus iam praeoccupatae | |
| fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam uulneri- | |
| bus stillari conueniet. hoc eodem medicamine contacti ricini | 5 |
| decidunt, nam manu non sunt uellendi, ne, ut et ante praedixe- | |
| ram, faciant ulcera. pulicosae cani remedia sunt siue cyminum | 2.1 |
| tritum pari pondere cum ueratro aquaque mixtum et inlitum | |
| seu cucumeris anguinei sucus uel, si haec non sunt, uetus | |
| amurga per totum corpus infusa. si scabies infestauit, gypsi | |
| et sesami tantundem conterito et cum pice liquida permisceto | 5 |
| uitiosamque partem linito, quod medicamentum putatur etiam | |
| hominibus esse conueniens. eadem pestis si fuerit uehementior, | |
| cedrino liquore aboletur; reliqua uitia, sicut in ceteris animali- | |
| bus praecepimus, curanda erunt. | |
| Hactenus de minore pecore. mox de uillaticis pastionibus, | 3.1 |
| quae continent uolucrum pisciumque et siluestrium quadri- | |
| pedum curam, sequente uolumine praecipiemus. |