| De canibus | |
| De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos | 7.12.1.1 |
| quadripedum greges humana sollertia domi forisque curantur | |
| atque obseruantur, nisi fallor, satis adcurate disserui. nunc | |
| ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar, | |
| quamquam falso canis dicitur mutus custos. nam quis homi- | 5 |
| num clarius aut tanta uociferatione bestiam uel furem praedi- | |
| cat quam iste latratu, quis famulus amantior domini, quis | |
| fidelior comes, quis custos incorruptior, quis excubitor inueniri | |
| potest uigilantior, quis denique ultor aut uindex constantior? | |
| quare uel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, | 10 |
| quod et uillam et fructus familiamque et pecora custodit. | |
| eius autem parandi tuendique triplex ratio est. namque unum | 2.1 |
| genus aduersus hominum insidias eligitur et id uillam quae- | |
| que iuncta sunt uillae custodit, at alterum propellendis iniuriis | |
| hominum ac ferarum et id obseruat domi stabulum, foris | |
| pecora pascentia; tertium uenandi gratia conparatur idque | 5 |
| non solum nihil agricolam iuuat, sed et auocat desidemque ab | |
| opere suo reddit. de uillatico igitur et pastorali dicendum est, | 3.1 |
| nam uenaticus nihil pertinet ad nostram professionem. | |
| Villae custos eligendus est amplissimi corporis, uasti | |
| latratus canorique, prius ut auditu maleficum, deinde etiam | |
| conspectu terreat et tamen non numquam nec uisus quidem | 5 |
| horribili fremitu suo fuget insidiantem. sit autem coloris | |
| unius, isque magis eligitur albus in pastorali, niger in uillatico, | |
| nam uarius in neutro est laudabilis. pastor album probat, | |
| quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discri- | |
| mine est in propulsandis lupis sub obscuro mane uel etiam | 10 |
| crepusculo, ne pro bestia canem feriat. uillaticus, qui homi- | 4.1 |
| num maleficiis opponitur, siue luce clara fur aduenit, terri- | |
| bilior niger conspicitur, siue noctu, ne conspiciatur quidem | |
| propter umbrae similitudinem, quam ob rem tectus tenebris | |
| canis tutiorem adcessum habet ad insidiantem. probatur | 5 |
| quadratus potius quam longus aut breuis, capite tam magno, | |
| ut corporis uideatur pars maxima, deiectis et propendentibus | |
| auribus, nigris uel glaucis oculis acri lumine radiantibus, | |
| amplo uillosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et | |
| hirtis, cauda breui, uestigiorum articulis et unguibus amplis- | 10 |
| simis, qui Graece δράκες appellantur. hic erit uillatici status | |
| praecipue laudandus. mores autem neque mitissimi nec rursus | 5.1 |
| truces atque crudeles, quod illi furem quoque adulantur, hi | |
| etiam domesticos inuadunt. satis est seueros esse nec blandos, | |
| ut non numquam etiam conseruos iratius intuantur, semper | |
| excandescant in exteros. maxime autem debent in custodia | 5 |
| uigilantes conspici nec erronei, sed adsidui et circumspecti | |
| magis quam temerarii. nam illi, nisi quod certum conpererunt, | |
| non indicant, hi uano strepitu et falsa suspicione concitantur. | |
| haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, | 6.1 |
| sed etiam disciplina mores facit, ut et, cum emendi potestas | |
| fuerit, eius modi probemus et, cum educabimus domi natos, | |
| talibus institutis formemus. nec multum refert, an uillatici | 7.1 |
| corporibus graues et parum ueloces sint; plus enim comminus | |
| et in gradu quam eminus et in spatioso cursu facere debent. | |
| nam semper circa septa et intra aedificium consistunt, immo | |
| ne longius quidem recedere debent satisque pulchre funguntur | 5 |
| officio, si et aduenientem sagaciter odorantur et latratu conter- | |
| rent nec patiuntur propius accedere uel constantius adpropin- | |
| quantem uiolenter inuadunt. primum est enim non adtemp- | |
| tari, secundum est lacessitum fortiter et perseueranter uindi- | |
| cari. atque haec de domesticis custodibus, illa de pastoralibus. | 10 |
| Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet | 8.1 |
| esse, quam qui dammas ceruosque et uelocissima sectantur | |
| animalia, nec tam obesus aut grauis quam uillae horreique | |
| custos, sed et robustus nihilo minus et aliquatenus promptus | |
| ac strenuus, quoniam et ad rixam pugnamque nec minus ad | 9.1 |
| cursum conparatur, cum et lupi repellere insidias et raptorem | |
| ferum consequi fugientem praedamque excutere atque auferre | |
| debeat. quare status eius longior productiorque ad hos casus | |
| magis habilis est quam breuis aut etiam quadratus, quoniam, | 5 |
| ut dixi, non numquam necessitas exigit celeritate bestiam | |
| consectandi. ceteri artus similes membris uillatici canis aeque | |
| probantur. | |
| Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. nam si | 10.1 |
| tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine | |
| discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. sin | |
| autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo uel triti- | |
| ceo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, | 5 |
| sed tepido, nam feruens rabiem creat. | |
| Huic quadripedi neque feminae neque mari nisi post an- | 11.1 |
| num permittenda uenus est, quae si teneris conceditur, carpit | |
| et corpus et uires animosque degenerat. primus effetae partus | |
| amouendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit et educatio | |
| totius habitus aufert incrementum. mares iuueniliter usque | 5 |
| in annos decem progenerant, post id tempus ineundis feminis | |
| non uidentur habiles, quoniam seniorum pigra suboles existit. | |
| feminae concipiunt usque in annos nouem nec sunt utiles post | |
| decimum. catulos sex mensibus primis, dum corroborentur, | 12.1 |
| emitti non oportet nisi ad matrem lusus ac lasciuiae causa. | |
| postea catenis per diem continendi et noctibus soluendi, nec | |
| umquam eos, quorum generosam uolumus indolem conser- | |
| uare, patiemur alienae nutricis uberibus educari, quoniam | 5 |
| semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque | |
| incrementa corporis auget. quod si et feta lacte deficitur, | 13.1 |
| caprinum maxime conueniet praeberi catulis, dum fiant | |
| mensum quattuor. | |
| Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo | |
| celerius quisque uocatus exaudiat, nec tamen breuioribus quam | 5 |
| quae duabus syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est Σκύλαξ, | |
| Latinum Ferox, Graecum Λάκων, Latinum Celer, uel femina, | |
| ut sunt Graeca Σπουδή, Ἀλκή, Ῥώμη, Latina Lupa, Cerua, | |
| Tigris. catulorum caudas post diem quadragensimum, quam | 14.1 |
| sint editi, sic castrare conueniet. neruus est, qui per articulos | |
| spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae; is mordicus | |
| conprehensus et aliquatenus eductus abrumpitur, quo facto | |
| neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, | 5 |
| ut plurimi pastores adfirmant, rabies arcetur, letifer morbus | |
| huic generi. |