| De castratione | |
| Castrationis autem in hoc pecore duo tempora seruantur, | 7.11.1.1 |
| ueris et autumni, et eius administrandae duplex ratio: prima | |
| illa, quam iam tradidimus, cum duobus uulneribus inpressis | |
| per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi, altera | |
| est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam. | 5 |
| cum uirilem partem utramque ferro reseratam detraxeris, per | 2.1 |
| inpressum uulnus scalpellum inserito et mediam quasi cutem, | |
| quae interuenit duobus membris genitalibus, rescindito atque | |
| uncis digitis alterum quoque testiculum educito; sic una fiet | |
| cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. illud | 5 |
| autem, quod pertinet ad religionem patris familiae, non reti- | |
| cendum putaui: sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus | 3.1 |
| suos, quod cum fit, non habetur prodigium, nam sues ex | |
| omnibus pecudibus inpatientissimae famis aliquando sic | |
| indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, subolem, | |
| sed etiam suam consumant. | 5 |