| Medicinae earum | |
| Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transuersa | 7.10.1.1 |
| capita ferunt ac per pascua subito, cum paululum procurre- | |
| runt, consistunt et uertigine correptae concidunt. earum | 2.1 |
| notanda sunt capita, quam in partem proclinent, ut ex diuersa | |
| parte de auricula sanguinem mittamus. item sub cauda duobus | |
| digitis a clunibus intermissis uenam feriamus, quae est in eo | |
| loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet uerberari, | 5 |
| deinde ab ictu uirgae tumentem ferro rescindi detractoque | |
| sanguine conligari saligneo libro uel etiam ulmeo. quod cum | 3.1 |
| fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebi- | |
| mus et aquam modice calidam quantam uolent farinaeque | |
| hordeaceae singulos sextarios praebebimus. strumosis sub | |
| lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale | 5 |
| trito cum farina triticea confricari totum os conueniet. qui- | |
| dam praesentius putant esse remedium, cum per cornum | |
| singulis ternos cyathos gari demittunt. deinde fissas taleas | |
| ferularum lineo funiculo religant et ita collo suspendunt, ut | |
| strumae ferulis contingantur. nauseantibus quoque salutaris | 4.1 |
| habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae | |
| conmixta ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta. | |
| solet etiam uniuersum pecus aegrotare, ita ut emacietur nec | |
| cibos capiat productumque in pascua medio campo procum- | 5 |
| bat et quodam ueterno pressum somnos aestiuo sub sole | |
| captet. quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo atque | 5.1 |
| uno die abstinetur potione et pabulo. postridie radix anguinei | |
| cucumeris trita et conmixta cum aqua datur sitientibus, quam | |
| cum pecudes biberunt, nausea correptae uomitant atque expur- | |
| gantur, omnique bile depulsa cicercula uel faba dura muria | 5 |
| consparsa, deinde sicut hominibus aqua calida potanda per- | |
| mittitur. | |
| Sed cum omni quadripedi per aestatem sitis sit infesta, | 6.1 |
| tum suillo maxime est inimica. quare non ut capellam uel | |
| ouem sic et hoc animal bis aquam duci praecipimus, sed si | |
| fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae | |
| detineri, quia cum sit aestuosissimum, non est contentum | 5 |
| potione aquae, nisi obesam inluuiem atque distentam pabulis | |
| aluum demerserit ac refrigerauerit, nec ulla re magis gaudet | |
| quam riuis atque caenoso lacu uolutari. quod si locorum situs | 7.1 |
| repugnat, ut ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus | |
| inmissa praebenda sunt pocula, quibus nisi adfatim satiantur, | |
| pulmonariae fiunt; isque morbus optime sanatur auriculis | |
| inserta consiligine, de qua radicula diligenter ac saepius iam | 5 |
| locuti sumus. solet etiam uitiosi splenis dolor eas infestare, | 8.1 |
| quod accidit, cum siccitas magna prouenit et, ut Bucolicum | |
| loquitur poema, | |
| strata iacent passim sua quaeque sub | |
| arbore poma. | 5 |
| nam pecus inexsatiabile suis dulcedinem pabuli consectantur | |
| et supra modum aestate splenis incremento laborant. cui suc- | |
| curritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco replean- | |
| turque aqua et sitientibus admoueantur, quippe ligni sucus | |
| medicabilis epotus intestinum tumorem compescit. | 10 |