| De subus | |
| In omni genere quadripedum species maris diligenter | 7.9.1.1 |
| eligitur, quoniam frequentius patri similior est progenies quam | |
| matri. quare etiam in suillo pecore probandi sunt totius quidem | |
| corporis amplitudine eximii, sed qui quadrati potius quam longi | |
| aut rotundi sint, uentre promisso, clunibus uastis nec proinde | 5 |
| cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae ceruicis, | |
| rostri breuis et resupini, maximeque ad rem pertinet quam | |
| salacissimos esse ineuntes. ab annicula aetate commode pro- | 2.1 |
| generant, dum quadrimatum agant, possunt tamen etiam se- | |
| mestres inplere feminam. scrofae probantur longissimi status, | |
| set ut sint reliquis membris similes descriptis uerribus. si regio | |
| frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae | 5 |
| setae grex eligendus est, si temperata atque aprica, glabrum | |
| pecus uel etiam pistrinale album potest pasci. femina sus | 3.1 |
| habetur ad partus edendos idonea fere usque in annos septem, | |
| quae quanto fecundior est celerius senescit. annicula non | |
| inprobe concipit, sed iniri debet mense Februario, quattuor | |
| quoque mensibus feta quinto parere, cum iam herbae solidiores | 5 |
| sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat et, cum | |
| desierint uberibus ali, stipula pascantur ceterisque leguminum | |
| caducis frugibus. hoc autem fit longinquis regionibus, ubi | 4.1 |
| nihil nisi submittere expedit, nam suburbanis lactens porcus | |
| hara mutandus est; sic enim mater non educando labori sub- | |
| trahitur celeriusque iterum conceptum partum edet, idque | |
| bis anno faciet. mares uel cum primum ineunt semenstres aut | 5 |
| cum saepius progenerauerunt trimi aut quadrimi castrantur, | |
| ut possint pinguescere. feminis quoque uuluae ferro exulce- | 5.1 |
| rantur et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales, quod facere | |
| non intellego quae ratio compellat nisi penuria cibi. nam ubi | |
| est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit. | |
| Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat, nam et | 6.1 |
| montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustri- | |
| bus agris quam sitientibus. nemora sunt conuenientissima, | |
| quae uestiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, | |
| termitibus, corulis pomiferisque siluestribus, ut sunt albae | 5 |
| spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, | |
| arbutus, prunus et paliurus atque achrades piri. haec enim | |
| diuersis temporibus mitescunt ac pene toto anno gregem | |
| saturant. at ubi penuria est arborum, terrenum pabulum | 7.1 |
| consectabimur et sicco limosum praeferemus, ut paludem | |
| rimentur effodiantque lumbricos atque in luto uolutentur, | |
| quod est huic pecudi gratissimum, quin et aquis abuti possint; | |
| namque id fecisse maxime aestate profuit et dulcis eruisse | 5 |
| radiculas aquatilis siluae, tamquam scirpi iuncique et degene- | |
| ris harundinis, quam uulgus cannam uocant. nam quidem | 8.1 |
| cultus ager opimas reddit sues, cum est graminosus et pluribus | |
| generibus pomorum consitus, ut per anni diuersa tempora | |
| mala, pruna, pirum, multiformes nuces ac ficum praebeat. | |
| nec tamen propter haec parcetur horreis, nam saepe de manu | 5 |
| dandum est, cum foris deficit pabulum, propter quod plurima | |
| glans uel cisternis in aquam uel fumo tabulatis recondenda est. | |
| fabae quoque et similium leguminum, cum uilitas permittit, | 9.1 |
| facienda est potestas et utique uere, dum adhuc lactent uiridia | |
| pabula, quae subus plerumque nocent. itaque mane, prius | |
| quam procedant in pascua, conditiuis cibis sustinendae sunt, | |
| ne inmaturis herbis citetur aluus eoque uitio pecus emacietur, | 5 |
| nec ut ceteri greges uniuersi claudi debent, sed per porticus | |
| harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates | |
| includantur. nam praecipue sues cateruatim atque inconditae, | |
| cum sint pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus | |
| elidunt. quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae | 10.1 |
| sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transsilire septa | |
| queat; nam contegi non debet, ut a superiore parte custos | |
| numerum porcorum recenseat et, si quem decumbens mater | |
| oppresserit, cubanti subtrahat. sit autem uigilax, inpiger, | 5 |
| industrius, nauus; omnium quas pascit et matricum et mino- | |
| rum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. | |
| semper obseruet enitentem claudatque, ut in hara fetum edat. | |
| tum denotet protinus, quot et quales sunt nati, et curet, ne | 11.1 |
| quis sub nutrice aliena educetur, nam facillime porci, si euase- | |
| rint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit aeque alieno | |
| ac suo praebet ubera. itaque porculatoris maximum officium | 12.1 |
| est, ut unamquamque cum sua prole claudat. qui si memoria | |
| deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida | |
| eandem notam scrofae et porcis inponat, siue per litteras siue | |
| per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. | 5 |
| nam in maiore numero diuersis notis opus est, ne confundatur | |
| memoria custodis. at tamen quia id facere gregibus amplis | 13.1 |
| uidetur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, | |
| ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam | |
| possit nutrix euadere, lactens supergredi non possit. sic nec | |
| alienus inrepit et in cubili suam quisque matrem nidus exspec- | 5 |
| tat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere, | |
| non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse nume- | |
| ri, sed quia celerrime fatiscit, quae pluris educat. atque eae, | |
| quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne | |
| ad maciem summam perducantur et ex ea ad aliquam perni- | 10 |
| ciem. diligens autem porculator frequenter suile conuerrit et | 14.1 |
| saepius haras, nam quamuis praedictum animal in pabula- | |
| tionem spurce uersetur, mundissimum tamen cubile desiderat. | |
| hic fere cultus est suilli pecoris recte ualentis; sequitur ut | |
| dicamus, quae sit cura uitiosi. | 5 |