| De anseribus | |
| Venio nunc ad eas aues quas Graeci uocant ἀμφιβίους, quia | 8.13.1.1 |
| non tantum terrestria sed aquatilia quoque desiderant pabula, | |
| nec magis humo quam stagno consuerunt. eiusque generis | |
| anser praecipue rusticis gratus est, quod nec maximam curam | |
| poscit, et sollertiorem custodiam quam canis praebet. nam | 2.1 |
| clangore prodit insidiantem, sicut etiam memoria tradidit in | |
| obsidione Capitoli, cum aduentum Gallorum uociferatus est, | |
| canibus silentibus. | |
| Is autem non ubique haberi potest, ut existimat uerissime | 5 |
| Celsus, qui sic ait: anser neque sine aqua nec sine multa | |
| herba facile sustinetur, neque utilis est locis consitis, | |
| quia quicquid tenerum contingere potest carpit. | |
| sicubi uero flumen aut lacus est herbaeque copia | 3.1 |
| neque nimis iuxta satae fruges, id quoque genus | |
| nutriendum est. quod etiam nos facere censemus, non quia | |
| magni sit fructus, sed quia minimi oneris. at tamen praestat ex | |
| se pullos atque plumam, quam non, ut in ouibus lanam, semel | 5 |
| demetere, sed bis anno, uere et autumno, uellere licet. atque ob | |
| has quidem causas, si permittit locorum conditio, uel paucos | |
| utique oportet educare singulisque maribus ternas feminas | |
| destinare—nam propter grauitatem pluris inire non possunt | |
| —, quin etiam in <f>rutectis circa chortem secretis angulis | 10 |
| haras facere, in quibus cubitent et fetus ubi edant. | |
| Qui uero greges nantium possidere student, χηνοβόσκια con- | 14.1.1 |
| stituunt, quae tum demum uigebunt, si fuerint ordinata ra- | |
| tione tali: cohors ab omni cetero pecore secreta clauditur, alta | |
| nouem pedum maceria porticibusque circumdata, ita ut in | |
| aliqua parte sit cella custodis. sub porticibus deinde quadratae | 5 |
| harae caementis uel etiam laterculis extruuntur, quas singulas | |
| satis est habere quoquouersus pedes ternos et aditus singulos | |
| firmis ostiolis munitos, quia per feturam diligenter claudi | |
| debent. extra uillam deinde non longe ab aedificio si est stagnum | 2.1 |
| uel flumen, al<i>a non quaeritur aqua, sin aliter, lacus piscinaque | |
| manu fiunt, ut sint quibus inurinari possint aues. nam sine | |
| isto primordio non magis quam sine terreno recte uiuere ne- | |
| queunt. palustris quoque sed herbidus ager destinetur, atque | 5 |
| alia pabula conserantur, ut uicia, trifolium, fenum Graecum, | |
| sed praecipue genus intibi, quod σέριν Graeci appellant. lactucae | |
| quoque in hunc usum semina uel maxime serenda sunt, quoniam | |
| et mollissimum est olus et libentissime ab his auibus appetitur, | |
| tum etiam pullis utilissima est esca. | 10 |
| Haec cum praeparata sunt, curandum est ut mares feminae- | 3.1 |
| que quam amplissimi corporis et albi coloris eligantur. nam est | |
| aliud genus uarium, quod a fero mitigatum domesticum factum | |
| est. id neque aeque fecundum est nec tam pretiosum, propter | |
| quod minime nutriendum est. anseribus ad admittendum | 4.1 |
| tempus aptissimum est a bruma, mox ad pariendum et ad in- | |
| cubandum a Kalendis Februariis uel Martiis usque ad solstitium, | |
| quod fit ultima parte mensis Iunii. ineunt autem non, ut priores | |
| aues de quibus diximus, insistentes humi, nam fere in flumine | 5 |
| aut piscinis id faciunt; singulaeque ter anno pariunt, si pro- | |
| hibeantur fetus suos excudere, quod magis expedit quam cum | |
| ipsae suos fouent. nam et a gallinis melius enutriuntur et longe | 5.1 |
| maior grex efficitur. pariunt autem singulis fetibus oua primo | |
| quina, sequenti quaterna, nouissimo terna. quem partum non- | |
| nulli permittunt ipsis matribus educare, quia reliquo tempore | |
| anni uacaturae sunt a fetu. minime autem concedendum est | 5 |
| feminis extra septum parere, sed cum uidebuntur sedem quae- | |
| rere, comprimendae sunt atque temptandae. nam si adpropin- | |
| quat partus, digito tanguntur oua, quae sunt in prima parte | |
| locorum genitalium. quamobrem perduci ad haram debent in- | |
| cludique ut fetum edant, idque singulis semel fecisse satis est, | 6.1 |
| quoniam unaquaeque recurrit eodem ubi primo peperit. sed | |
| nouissimo fetu cum uolumus ipsas incubare, notandi erunt | |
| uniuscuiusque partus, ut suis matribus subiciantur, quoniam | |
| negatur anser aliena excudere oua, nisi subiecta sua quoque | 5 |
| habuerit. supponuntur autem gallinis huius generis sicut pa- | |
| uonina plurima quinque, paucissima tria, ipsis deinde anseri- | |
| bus paucissima septem, plurima quindecim. | |
| Sed custodiri debet ut ouis subiciantur herbae urticarum | 7.1 |
| —quo quasi remedio medicantur—, ne noceri possit excus[s]is | |
| anserculis, quos enecant urticae si teneros pupugerunt. pullis | |
| autem formandis excludendisque triginta diebus opus est cum | |
| sunt frigora, nam tepidis quinque et uiginti satis est. saepius | 5 |
| tamen anser tricensimo die nascitur. | |
| Atque is dum exiguus est decem primis diebus pascitur in | 8.1 |
| hara clausus cum matre. postea cum serenitas permittit, | |
| producitur in prata et ad piscinas. cauendumque est ne aut | |
| aculeis urticae conpunga[n]tur aut esuriens mittatur in pas- | |
| cuum, sed ante concisis intubis uel lactucae foliis saturetur. nam | 5 |
| si adhuc parum firmus indigens ciborum peruenit in pascuum, | |
| fruticibus aut solidioribus herbis obluctatur ita pertinaciter ut | |
| collum abrumpat. milium quoque aut etiam triticum mixtum | |
| cum aqua recte praebetur. atque ubi paulum se confirmauit, in | |
| gregem coaequalium conpellitur et hordeo alitur. quod et in | 10 |
| matricibus praebere non inutile est. | |
| Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam | 9.1 |
| uigenos adici, nec rursus omnino cum maribus includi, quoniam | |
| ualidior enecat infirmum. cellas in quibus incubitant siccissimas | |
| esse oportet substratuique habere paleas uel, si eae non sunt, | |
| crassi<ssi>mum quoque foenum. cetera eadem quae in aliis | 5 |
| generibus pullorum seruanda sunt, ne coluber, ne uipera faeles- | |
| que aut etiam mustela possit aspirare, quae fere pernicies ad | |
| internecionem prosternunt teneros. | |
| Sunt qui hordeum maceratum incubantibus adponant, nec pa- | 10.1 |
| tiantur matrices saepius nidum relinquere. deinde pullis exclusis | |
| primis quinque diebus polentam uel maceratum far sicut pa- | |
| uonibus obiciunt. nonnulli etiam uiride nasturcium consectum | |
| minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima. | 5 |
| mox ubi quattuor mensum facti sunt, farturae maximus quisque | |
| destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc | |
| rem aptissima. et est facilis harum auium sagina, nam polentam | 11.1 |
| et pollinem ter die, nihil sane aliud, dari necesse est, dummodo | |
| large bibendi potestas fiat, nec uagandi facultas detur; sintque | |
| calido et tenebricoso loco. quae res ad creandas adipes multum | |
| conferunt. hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam <ma- | 5 |
| x>imi, nam pullities saepe quadraginta diebus op[t]ima redditur. |