| De anatibus | |
| Nessotrophi<i> cura similis, sed maior inpensa est. nam | 8.15.1.1 |
| clausae pascuntur anates, quercedulae, boschides, ph<a>la[g]rides | |
| similesque uolucres, quae stagna et paludes rimantur. locus | |
| planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim | |
| maceria. deinde clatris superpositis grandi macula retibus con- | 5 |
| tegitur, ne aut euolandi sit potestas domesticis auibus, aut | |
| aquilis et accipitribus inuolandi. sed ea tota maceries opere | 2.1 |
| tectorio leuigatur extra intraque, ne feles aut ui<u>erra perrepat. | |
| media deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes | |
| altitudinis, spatiumque longitudinis datur et latitudinis quan- | |
| tum loci conditio permittit. | 5 |
| Orae lacus ne corrumpantur uiolentia restagna<n>tis undae, | 3.1 |
| quae semper influere debet, opere signino consternuntur, easque | |
| non in gradus oportet erigi sed paulatim cliuo subsidere, ut | |
| tamquam e litore descendatur in aquam. solum autem stagni | |
| per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, | 5 |
| lapidibus inculcatis ac tectorio muniendum est, ne possit her- | |
| bas euomere, praebeatque nantibus aquae puram superficiem. | |
| Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur | 4.1 |
| aliisque familiaribus a[t]quae uiridibus quae inopacant auium | |
| receptacula. sunt enim quibus cordi est uel insulis tamaricum | |
| aut scirporum frutectis immorari, nec ob hanc tamen causam | |
| totus lacus siluulis occupetur, sed, ut dixi, per circuitum uacet, | 5 |
| ut sine inpedimento, cum apricitate diei gestiunt aues, nandi | |
| uelocitate concertent. nam quemadmodum desiderant esse quo | 5.1 |
| inrepant et ubi delitiscentibus fluuialibus animalibus insidientur, | |
| ita offenduntur si non sunt libera spatia quae permeent. extra | |
| lacum deinde per uigenos undique pedes gramine ripae uestian- | |
| tur; sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide | 5 |
| fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia | |
| quibus innidificent aues, eaque contegantur intersitis buxeis uel | |
| myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum. | |
| Statim deinde perpetuus canaliculus humi depressus con- | 6.1 |
| struatur, per quem cottidie mixti cum aqua cibi decurrant. sic | |
| enim pabulatur id genus auium. gratissima est esca terrestris | |
| leguminis panicum et milium, nec non et hordeum. sed ubi copia | |
| est, etiam glans ac uinacea praebentur. aquatilis autem cibi si | 5 |
| sit facultas, datur cammarus et riualis hallecula uel si qua sunt | |
| incrementi parui fluuiorum animalia. | |
| Tempora concubitus eadem quae ceteri siluestres alites ob- | 7.1 |
| seruant Martii sequentisque mensis, per quos festucae surculique | |
| in uiuariis passim spargendi sunt, ut colligere possint aues | |
| quibus nidos construant. sed antiquissimum est, cum quis | |
| nessotrophium constituere uolet, ut praedictarum auium circa | 5 |
| paludes, in quibus plerumque fetant, oua colligat et cohor- | |
| talibus gallinis subiciat. sic enim excusi educatique pulli | |
| deponunt ingenia siluestria, clausique uiuariis haut dubitanter | |
| progenerant. nam si modo captas auis, quae consueuere libero | |
| uictu, custodiae tradere uelis, parere cunctantur in seruitute. | 10 |
| Sed de tutela nantium uolucrum satis dictum est. |