De piscium cura
|
|
Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium,
|
8.16.1.1
|
ad curam peruenimus piscium, quorum reditum quamuis alie-
|
|
nissimum agricultoribus putem—quid enim tam contrarium
|
|
est quam terrenum fluuido?—, tamen non omittam. nam et
|
|
harum studia rerum maiores nostri celebrauerunt, adeo quidem
|
5
|
ut etiam dulcibus aquis fluuiatilis cluderent pisces, atque
|
|
eadem cura mugilem squalumque nutrirent qua nunc muraena
|
|
et lupus educatur. magni enim aestimabat uetus illa Romuli et
|
2.1
|
Numae rustica progenies, si urbanae uitae comparetur uillatica,
|
|
nulla parte copiarum defici; quamobrem non solum piscinas
|
|
quas ipsi construxerant frequentabant, sed etiam quos rerum
|
|
natura lacus fecerat conuectis marinis seminibus replebant.
|
5
|
inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis et Ciminius
|
|
lupos auratasque procreauerunt, ac si qua sunt alia piscium
|
|
genera dulcis undae tolerantia. mox istam curam sequens aetas
|
3.1
|
aboleuit, et lautitiae locupletium maria ipsa Neptunumque
|
|
clauserunt iam tum auorum memoria cum circumferretur
|
|
Marcii Philippi uelut urbanissimum, quod erat luxuriose factum
|
|
atque dictum. nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret,
|
5
|
appositumque e uicino flumine lupum degustasset atque ex-
|
|
puisset, inprobum factum dicto prosecutus, peream, inquit,
|
|
nisi piscem putaui. hoc igitur periurium multorum sub-
|
4.1
|
tiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit
|
|
fluuialem lupum, nisi quem Tiberis aduerso torrente defetigasset.
|
|
itaque Terentius Varro, nullus est, inquit, hoc saeculo ne-
|
|
bulo ac mintho qui non iam dicat nihil sua interesse,
|
5
|
utrum eiusmodi piscibus an ranis frequens habeat
|
|
uiuarium. ac tamen isdem temporibus quibus hanc memorabat
|
5.1
|
Varro luxuriam maxime laudabatur seueritas Catonis, qui
|
|
nihilominus et ipse tutor Luculli grandi aere sestertium milium
|
|
quadringentorum piscinas pupilli sui uenditabat. iam enim
|
|
celebres erant deliciae popinales cum ad mare defer<re>ntur
|
5
|
uiuaria, quorum studiosissimi, uelut ante deuictarum gentium
|
|
Numantinus et Isauricus, ita Sergius Orata et Licinius Muraena
|
|
captorum piscium laetabantur uocabulis. sed quoniam sic mores
|
|
obcalluere, non ut haec usitata uerum ut maxime laudabilia et
|
6.1
|
honesta iudicarentur, nos quoque ne uideamur tot saeculorum
|
|
seri castigatores, hunc etiam quaestum uillaticum patri familiae
|
|
demonstra[re]mus.
|
|
Qui siue insulas siue maritimos agros mercatur, propter
|
5
|
exilitatem soli, quae plerumque litori uicina est, fructus terrae
|
|
percipere non potuerit, ut ex mari reditum constituat. huius
|
7.1
|
autem rei quasi primordium est naturam loci contemplari, quo
|
|
piscinas facere constituerit. non enim omnibus litoribus omne
|
|
genus haberi potest. limosa regio planum educat piscem, uelut
|
|
soleam, rhombum, passerem, eadem quoque maxime idonea est
|
5
|
conchyliis, murici<bu>s et ostreis, purpurarumque tunc concha-
|
|
rum pectunculi<s>, balani<s> uel sphondili<s>. at harenosi
|
8.1
|
gurgites planos quidem non pessime, sed pelagios melius pascunt,
|
|
ut auratas ac dentices, Punicasque et indigenas umbras, uerum
|
|
conchyliis minus apti. rursus optime saxosum mare nominis sui
|
|
pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles
|
5
|
dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri[a].
|
|
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet,
|
9.1
|
ne nos alienigenae pisces decipiant. non enim omni mari potest
|
|
omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur,
|
|
ut Atlantico faber, qui generosissimis piscibus adnumeratur in
|
|
nostro Gadium municipio—eumque prisca consuetudine zaeum
|
5
|
appellamus—, ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litore
|
|
Sicilia tenus frequentissimus exit, numquam in Ligusticum nec
|
|
per Gallias enauit ad Hibericum mare. itaque ne si capti
|
10.1
|
quidem perferantur in nostra uiuaria, diuturni queant possideri.
|
|
sola ex pretiosis piscibus muraena, quamuis Tartesi<i> pelagi,
|
|
quod est ultimum, uernacula, quouis hospes freto peregrinum
|
|
mare sustinet.
|
5
|
Sed iam de situ piscinarum dicendum est.
|
|