| De positione piscinae | |
| Stagnum censemus eximie optimum quod sic positum est ut | 8.17.1.1 |
| insequens maris unda priorem summoueat, nec intra conseptum | |
| sinat remanere ueterem. namque id simillimum est pelago, quod | |
| agitatum uentis adsidue renouatur nec concalescere potest, | |
| quoniam gelidum ab imo fluctum reuoluit in partem superiorem. | 5 |
| id autem stagnum uel exciditur in petra, cuius rarissima est | |
| occasio, uel in litore construitur opere signino. sed utcumque | 2.1 |
| fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere debet | |
| specus iuxta solum, eorumque alios simplices et rectos, quo | |
| secedant squamosi greges, alios in cocleam retortos nec nimis | |
| spatiosos, quibus muraenae delitiscant; quamquam nonnullis | 5 |
| commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet, quia si | |
| rabie uexantur, quod huic generi uelut canino solet accidere, | |
| saepissime persequuntur squamosos plurimosque mandendo | |
| consumunt. itineraque, si loci natura permittit, omni lateri | 3.1 |
| piscinae dari conuenit. facilius enim uetus summouetur unda, | |
| cum quacumque parte fluctus urget per aduersa patet exitus. | |
| hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si | |
| loci situs ita conpetit, ut in solo piscinae posita libella septem | 5 |
| pedibus sublimius esse maris aequor ostendat. nam piscibus | |
| stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est; nec | |
| dubium quin quanto magis imo mari ueniat unda, tanto sit | |
| frigidior, quod est aptissimum nantibus. sin autem locus ubi | 4.1 |
| uiuarium constituere censemus pari libra cum aequore maris est, | |
| in pedes nouem defodiatur piscina, et infra duos a summa parte | |
| cuniculis riui perducantur, curandumque est ut largissime ueni- | |
| ant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non | 5 |
| aliter exprimitur, quam si maior recentis freti uis incesserit. | |
| Multi putant in eiusmodi stagnis longos piscibus recessus et | 5.1 |
| flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opa- | |
| ciores aestuantibus latebrae. sed si recens mare non semper | |
| stagnum permeat, id facere contrarium est, nam eiusmodi | |
| receptacula nec facile nouas admittunt aquas, et difficiliter | 5 |
| ueteres emittunt, plusque nocet putris unda quam prodest | |
| opacitas. debent tamen similes uelut cellae parietibus excauari, | 6.1 |
| ut sint quae protegant refugientis ardorem solis, et nihilominus | |
| facile quam conceperint aquam remittant. uerum meminisse | |
| oportebit ut riu<i>s per quos exundat piscina praefigantur | |
| aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus inpediatur fuga | 5 |
| piscium. si uero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue | |
| uerbenis algae uestiuntur, non erit alienum per stagni spatia | |
| disponere, et quantum comminisci ualet hominis ingenium | |
| repraesentare faciem maris, ut clausi quam minime custodiam | |
| sentiant. | 10 |
| Hac ratione stabulis ordinatis aquatile pecus inducemus. | 7.1 |
| sitque nobis antiquissimum meminisse etiam in fluuiatili ne- | |
| gotio, quod in terreno praecipitur, | |
| et quid quaeque ferat regio. | |
| neque enim si uelimus, ut in mari nonnumquam conspeximus, | 5 |
| in uiuario multitudinem mullorum pascere queamus, cum sit | |
| mollissimum genus et seruitutis indignantissimum. raro itaque | 8.1 |
| unus aut alter de multis milibus claustra patitur. at contra | |
| frequenter animaduertimus intra septa pelagios greges inertis | |
| mugilis et rapacis lupi. quare, ut proposueram, qualitatem litoris | |
| nostri contemplemur, et si uidemus scopulosam probemus. | 5 |
| turdi complura genera merulasque et auidas mustelas, tum | |
| etiam sine macula—nam sunt et uarii—lupos includamus; | |
| item flutas, quae maxime probantur, muraenas et si quae sunt | |
| alia[e] saxatil<i>s notae qu<o>rum pretia uigent; nam uile ne | 9.1 |
| captare quidem, nedum alere conducit. possunt ista eadem | |
| genera etiam litoris harenosi stagnis contineri. nam quae limo | |
| coenoque lita sunt, ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacenti- | |
| bus apta sunt animalibus. | 5 |
| Neque est eadem lacus positio quae recipit cubantis, <ne>que | |
| eadem praebentur cibaria prostratis piscibus et rectis. namque | |
| soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes | |
| piscina deprimitur ea parte litoris quae profundi recessu | |
| numquam destituitur. spissi deinde clatri marginibus infiguntur, | 10.1 |
| qui super aquam semper emineant, etiam cum maris aestus | |
| intumuerit. mox praeiaciuntur in gyrum moles, ita ut con- | |
| plectantur sinu suo et tamen excedant stagni modum. sic enim | |
| et maris atrocitas obiectu crepidinis frangitur, et in tranquillo | 5 |
| consistens piscis sedibus suis non exturbatur, neque ipsum | |
| uiuarium repletur congerie, quam tempestatibus eructat pelagi | |
| uiolentia. oportebit autem nonnullis locis moles intercidi more | 11.1 |
| Maeandri paruis sed angustis itineribus, quae quantalibet | |
| hiemis saeuitia mare sine fluctu transmittant. | |
| Esca iacentium mollior esse debet quam saxatilium. nam | |
| quia dentibus carent, aut lambunt cibos aut integros hauriunt, | 5 |
| mandere quidem non possunt. itaque praeberi conuenit tabentis | 12.1 |
| halleculas et salibus exesam chalcidem putremque sardinam nec | |
| minus saurorum branchiam, uel quicquid intestini pelamis | |
| aut lacertus gerit, tum scombri carcharique et elacatae uenter- | |
| culos, et—ne per singula enumerem—salsamentorum omnium | 5 |
| purgamenta, quae cetariorum officinis euerruntur. nos autem | |
| plura nominauimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus | |
| exeunt, sed ut ex his aliqua quorum erit facultas praebeamus. | |
| facit etiam ex pomis uiridis adaperta ficus et mitis digitis in- | 13.1 |
| fractus unedo, nec minus elisum molle sorbum, quique sunt | |
| cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci con- | |
| ditio uel lactis annona permittit. nulla tamen aeque quam | |
| praedictae salsurae pabula commode dantur, quoniam odorata | 5 |
| sunt. omnis enim iacens piscis magis naribus escam quam | 14.1 |
| oculis uestigat, nam dum supinus semper cubat, sublimiora | |
| spectat, et ea quae in plano sunt dextra laeuaque non facile | |
| peruidet. itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens | |
| odorem peruenit ad cibos. ceteri autem saxatiles aut pelagi[c]i | 5 |
| satis et his, sed et recentibus melius pascuntur. nam et hallecula | |
| modo capta et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique | |
| est incrementi minuti piscis, maiorem alit. si quando tamen | 15.1 |
| hiemis saeuitia non patitur eius generis escam dari, uel sordidi | |
| panis offae uel si qua sunt temporis poma concisa praebentur. | |
| ficus quidem arida semper obicitur, eximia si sit, ut Baeticae | |
| Numidiaeque regionibus larga. ceterum illud committi non | 5 |
| debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos | |
| etiam clausi diu tolerare possint. nam nisi piscis domini cibariis | |
| saginatur, cum ad piscatoris forum perlatus est, macies indicat | |
| eum non esse libero mari captum sed de custodia elatum, | |
| propter quod plurimum pretio detrahitur. | 10 |
| Atque haec uillatica pastio finem praesenti disputationi | 16.1 |
| faciat, ne inmodico uolumine lector fatigetur. redeamus autem | |
| sequenti exordio ad curam siluestrium pecorum cultumque | |
| apium. |