| De uiuariis faciundis et includendis pecudibus feris | |
| Ferae pecudes, ut capreoli dammaeque nec minus orygum | 9.1.1.1 |
| ceruorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac uoluptatibus | |
| dominorum seruiunt, modo quaestui ac reditibus. sed qui uena- | |
| tionem uoluptati suae claudunt contenti sunt, utcumque con- | |
| petit proximus aedificio loci situs, munire uiuarium semperque | 5 |
| de manu cibos et aquam praebere. qui uero quaestum redi- | |
| tumque desiderant, cum est uicinum uillae nemus (id enim | |
| refert non procul esse ab oculis domini), sine cunctatione | |
| praedictis animalibus destinatur. et si naturalis defuit aqua, uel | 2.1 |
| inducitur fluens uel infossi lacus signino consternuntur, qui re- | |
| ceptam pluuiatilem contineant. modus siluae pro cuiusque | |
| facultatibus occupatur, ac si lapidis et operae uilitas suadet, | |
| haut dubie caementis et calce formatus circumdatur murus, sin | 5 |
| aliter crudo latere ac luto constructus. ubi uero neutrum | 3.1 |
| patrifamiliae conducit, ratio postulat uacerris includi (sic enim | |
| appellatur genus clatrorum), idque fabricatur ex robore querceo | |
| uel subereo; nam oleae rara est occasio. quicquid denique sub | |
| iniuria pluuiarum magis diuturnum est, pro conditione regionis | 5 |
| ad hunc usum eligitur. et siue ter<e>s arboris truncus, siue, ut | |
| crassitudo postulauit, fissilis stipes conpluribus locis per latus | |
| efforatur, et in circuitu uiuarii certis interuenientibus spatiis | |
| defixus erigitur, deinde per transuersa laterum cau[e]a trans- | |
| mittuntur amites, qui exitus ferarum obserent. satis est autem | 4.1 |
| uacerras inter pedes octonos figere, serisque transuersis ita | |
| clatrare ne spatiorum laxitas quae foraminibus interuenit pecudi | |
| praebeat fugam. hoc autem modo licet etiam latissimas regiones | |
| tractusque montium claudere, sicuti Galliarum nec non et in | 5 |
| aliis quibusdam prouinciis locorum uastitas patitur. nam et | |
| fabricandis ingens est materiae uacerris copia, et cetera in hanc | |
| rem feliciter suppetunt; quippe crebris fontibus abundat solum, | |
| quod est maxime praedictis generibus salutare, tum etiam sua | 5.1 |
| sponte pabula feris benignissime subministrat; praecipueque | |
| saltus eliguntur, qui et terrenis fetibus et arboreis abundant. | |
| nam ut graminibus ita frugibus roburneis opus est. maximeque | |
| laudantur qui sunt feracissimi querneae glandis et iligneae nec | 5 |
| minus cerreae, tum et arbuti ceterorumque pomorum siluestrium, | |
| quae diligentius persecuti sumus cum de chortalibus subus dis- | |
| putaremus. nam eadem fere sunt pecudum siluestrium pabula | |
| quae domesticarum. | |
| Contentus tamen non debet esse diligens paterfamiliae cibis | 6.1 |
| quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni quibus | |
| siluae pabulis carent condita messe clausis succurrere hordeoque | |
| alere uel adoreo farre aut faba, plurimumque etiam uinaceis, | |
| quidquid denique uilissime constiterit dare. idque ut intellegant | 5 |
| ferae praeberi, unam uel alteram domi mansuefactam conueniet | |
| immittere, quae peruagata totum uiuarium cunctantis ad obiecta | |
| cibaria pecudes perducat. nec solum istud per hiemis penuriam | 7.1 |
| fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius | |
| educent natos. itaque custos uiuarii frequenter speculari debebit | |
| si iam effetae sunt, ut manu datis sustineantur frumentis. | |
| Nec uero patiendus est oryx aut aper aliusue quis ferus ultra | 5 |
| quadrimatum senescere. nam usque in hoc tempus capiunt | |
| incrementa, postea macescunt senectute. quare dum uiridis | |
| aetas pulchritudinem corporis conseruat, aere mutandi sunt. | |
| ceruus tamen conpluribus annis sustineri potest. nam diu | 8.1 |
| iuuenis possidetur, quod aeui longioris uitam sortitus est. | |
| De minoris autem incrementi animalibus, qualis est lepus, | |
| haec praecipiemus, ut in his uiuariis quae maceria munita sunt | |
| farragini<s> et holerum ferae intubi lactucaeque semina par- | 5 |
| uulis areolis per diuersa spatia factis iniciantur, itemque | |
| Punicum cicer uel hoc uernaculum, nec minus hordeum et | |
| cicercula condita ex horreo promantur et aqua caelesti macerata | |
| obiciantur. nam sicca non nimis ab lepusculis adpetuntur. haec | 9.1 |
| porro animalia uel similia his, etiam silente me, facile intellegitur | |
| quam non expediat conferre in uiuarium quod uacerris circum- | |
| datum est, siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris | |
| subrepunt et liberos nanct<a> egressus fugam moliuntur. | 5 |