| De apibus | |
| Venio nunc ad aluorum curam, de quibus neque diligentius | 9.2.1.1 |
| quicquam praecipi potest quam ab Hygino iam dictum est, nec | |
| ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus | |
| ueterum auctorum placita secretis dispersa monimentis indu- | |
| strie colligit, Vergilius poeticis floribus inluminauit, Celsus | 5 |
| utriusque memorati adhibuit modum. quare ne adtemptanda | 2.1 |
| quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod con- | |
| summatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desi- | |
| derabat, ne uniuersitas inchoati operis nostri, uelut membro | |
| aliquo reciso, mutila atque imperfecta conspiceretur. | 5 |
| Atque ea quae Hyginus fabulose tradita de originibus apium | |
| non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei | |
| concesserim. nec sane rustico dignum est sciscitari fueritne | 3.1 |
| mulier pulcherrima specie Melissa, quam Iuppiter in apem | |
| conuertit, an ut Euhemerus poeta dicit crabronibus et sole | |
| genitas apes, quas nymphae Phryxonides educauerint, mox | |
| Dictaeo specu Iouis extitisse nutrices, easque pabula munere dei | 5 |
| sortitas, quibus ipsae paruom educauerunt alumnum. ista enim | |
| quamuis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno | |
| tantummodo uersiculo leuiter attigit Vergilius cum sic ait: | |
| Dictaeo caeli regem pauere sub antro. | |
| Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua | 4.1 |
| regione primum natae sunt, utrum in Thessalia sub Aristaeo, | |
| an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus | |
| in monte Hymetio, ut Eu<p>hronius, an Cretae Saturni tempori- | |
| bus, ut Nicander; non magis quam utrum examina, tamquam | 5 |
| cetera uidemus animalia, concubitu subolem procreent, an | |
| heredem generis sui floribus eligant, quod adfirmat noster Maro; | |
| et utrum euomant liquorem mellis, an alia parte reddant. haec | 5.1 |
| enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras | |
| quam rusticorum est inquirere. studiosis quoque litterarum | |
| gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis, | |
| quoniam neque in opere neque in re familiari quicquam iuuant. | 5 |
| quare reuertamur ad ea quae alueorum cultoribus magis apta | |
| sunt. |