| Quot genera sunt apium, et quod ex his optimum | |
| Peripateticae sectae conditor Aristoteles in his libris quos de | 9.3.1.1 |
| animalibus conscripsit examinum genera conplura demonstrat, | |
| e<o>rumque alia quae uastas sed glomerosas easdemque nigras et | |
| hirsutas apis habent, alia minores quidem sed aeque rutundas | |
| et infusci coloris horridique pili, alia magis exiguas nec tam | 2.1 |
| rutundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi, nonnulla | |
| minimas gracilisque et acuti aluei, ex auriolo uarias atque leues. | |
| eius auctoritatem sequens Vergilius maxime probat paruolas, | |
| oblongas, leues, nitidas, | 5 |
| ardentis auro et paribus lita corpora guttis, | |
| moribus etiam placidis. nam quanto grandior apis atque etiam | |
| est rutundior, tanto peior; si uero saeuior, maxime pessima est. | |
| sed tamen iracundia notae melioris apium facile delinitur ad- | 3.1 |
| siduo interuentu eorum qui curant. nam cum saepius tractantur | |
| celerius mansuescunt, durantque, si diligenter excultae sunt, in | |
| annos decem. nec ullum examen hanc aetatem potest excedere, | |
| quamuis in demortuarum locum quotannis pullos substituant. | 5 |
| nam fere decumo ad internecionem anno gens uniuersa totius | |
| alui consumitur. itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper pro- | 4.1 |
| paganda erit suboles, obseruandumque uere, cum se noua pro- | |
| fundent examina, ut excipiantur et domiciliorum numerus | |
| augeatur. nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemad- | |
| modum mederi oportet suo loco dicetur. | 5 |