| Quales pabulationes et qui situs earum esse debeat | |
| Interim per has notas quas iam diximus probatis apibus | 9.4.1.1 |
| destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae et, ut | |
| noster praecepit Maro, uiduae pecudibus, aprico et minime | |
| procelloso caeli statu: | |
| quo neque sit uentis aditus, nam pabula uenti | 5 |
| ferre domum prohibent, neque oues haedique | |
| petulci | |
| floribus insultent, aut errans bucula campo | |
| decutiat rorem, et surgentis atterat herbas. | |
| eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi | 2.1 |
| aut origani, tum etiam thymbrae uel nostratis cunilae, quam | |
| satureiam rustici uocant. post haec frequens sit incrementi | |
| maioris surculus, ut rosmarinum et utraque cytisus (est enim | |
| satiua et altera suae spontis), itemque semper uirens pinus et | 5 |
| minor ilex, nam prolixior ab omnibus inprobatur; ederae quoque | |
| non propter bonitatem recipiuntur, sed quia praebent plurimum | |
| mellis. arborum uero sunt probatissimae rutila atque alba zizi- | 3.1 |
| p<h>us, nec minus amaracus, tum etiam amigdalae persicique ac | |
| piri, denique pomiferarum pleraeque, ne singulis immorer. ac | |
| siluestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin | |
| etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus et odorata | 5 |
| cedrus ac tilia. solae ex omnibus ut nocentes taxi repudiantur. | |
| Mille praeterea semina uel crudo caespite uirentia uel subacta | 4.1 |
| sulco flores amicissimos apibus creant, ut sint in uirgineo solo | |
| frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus | |
| narcissi. at in hortensi lira consita nitent candida lilia nec his | |
| sordidiora leucoia, tum Punicae rosae luteolaeque et Sarranae | 5 |
| uiolae, nec minus caelestis luminis hyacinthus; Corycius item | |
| Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret inodoretque mella. | |
| iam uero notae uilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis | 5.1 |
| atque pascuis regionibus, quae fauorum ceras exuberant, ut | |
| uulgares lapsanae nec his pretiosior armoracia rapistrique holus | |
| et intibi siluestris ac nigri papaueris flores, tum agrestis pastinaca | |
| et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον uocant. | 5 |
| Verum ex cunctis quae proposui quaeque omisi temporum | 6.1 |
| compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis | |
| praecipui mella reddit thymum, eximio deinde proximum | |
| thymbra serpillumque et origanum. tertiae notae, sed adhuc | |
| generosae, marinum ros et nostras cunela, quam dixi satureiam. | 5 |
| mediocris deinde gustus amaracini ac ziziphi flores, reliqua<que> | |
| quae proposuimus cibaria. sed ex sordidis deterrimae notae mel | 7.1 |
| habetur nemorense, quod sparto atque arbu[s]to prouenit, | |
| uillaticum, quod nascitur in holeribus et stercorosis herbis. | |
| Et quoniam situm pastionum atque etiam genera pabulorum | |
| exposui, nunc de ipsis receptaculis et domiciliis examinum loquar. | 5 |