| De uasis alueorum probandis | |
| Igitur ordinatis sedibus aluaria fabricanda sunt pro conditione | 9.6.1.1 |
| regionis. siue illa ferax est suberis, haud dubitanter utilissimas | |
| aluos faciemus ex corticibus, quia nec hieme frigent nec candent | |
| aestate, siue ferulis exuberat, his quoque, quoniam sunt naturae | |
| corticis similes, aeque commode uasa texuntur. si neutrum | 5 |
| aderit, opere uitorio salicibus connectentur, uel si nec haec | |
| suppetent, ligno cauae arboris aut in tabulas desectae fabrica- | |
| buntur. deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur | 2.1 |
| aestatis uaporibus et gelantur hiemis frigoribus. reliqua sunt | |
| aluorum genera duo, ut ex fimo fingantur uel lateribus extru- | |
| antur. quorum alterum iure damnauit Celsus, quoniam maxime | |
| est ignibus obnoxium, alterum probauit, quamuis incommodum | 5 |
| eius praecipuum non dissimulauerit, quod si res postulet, | |
| transferri non possit. itaque non adsentior ei, qui putat nihilo | 3.1 |
| minus eius generis habendas esse aluos. neque enim solum id | |
| repugnat rationibus domini quod inmobiles sint, cum uendere | |
| aut alios agros instruere uelit (hoc enim commodum pertinet ad | |
| utilitatem solius patrisfamiliae), sed (quod ipsarum apium causa | 5 |
| fieri debet), cum aut morbo aut sterilitate et penuria locorum | |
| uexatas conueniet in aliam regionem mitti, nec propter prae- | |
| dictam causam moueri poterint. hoc maxime uitandum est. ita- | 4.1 |
| que quamuis doctissimi uiri auctoritatem reuerebar, tamen am- | |
| bitione summota quid ipse censerem non omisi. nam quod | |
| maxime mouet Celsum, ne sint stabula uel igni uel furibus | |
| obnoxia, potest uitari latericio circumstructis aluis, ut inpediatur | 5 |
| rapina praedonis et contra flammarum uiolentiam proteg<a>ntur, | |
| easdemque, cum fuerint mouendae, resolutis structurae conpagi- | |
| bus licebit transferre. sed quoniam plerisque uidetur istud | |
| operosum, qualiacumque uasa placuerint conlocari debebunt. |