| Quemadmodum alui conlocandae sint | |
| Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in tres | 9.7.1.1 |
| pedes altitudinis totidemque crassitudinis extructus, isque | |
| diligenter opere tectorio leuigatur, ita ne ascensus lacertis aut | |
| anguibus aliisue noxiis animalibus praebeatur. superponuntur | 2.1 |
| deinde siue, ut Celso placet, lateribus facta domicilia, siue, ut | |
| nobis, aluaria praeterquam tergo et frontibus circumstructa; | |
| seu, quod paene omnium in usu est qui modo diligenter ista | |
| curant, per ordinem uasa disposita ligantur uel laterculis uel | 5 |
| caementis, ita ut singula binis parietibus angustis contineantur, | |
| liberaeque frontes utrimque sint. nam et qua procedunt non- | |
| numquam patefaciendae sint, et multo magis a tergo qua | |
| subinde curantur examina. sin autem nulli parietes aluis | 3.1 |
| interuenient, sic tamen conlocandae erunt ut paulum altera ab | |
| altera distet, nec cum inspiciuntur, ea quae in curatione | |
| tractatur haerentem sibi alteram concutiat uicinasque apes | |
| conterreat, quae omnem motum inbecillis ut cereis scilicet | 5 |
| operibus suis tamquam ruinam timent. ordines quidem uasorum | |
| superinstructos in altitudinem tris esse abunde est, quoniam | |
| summum sic quoque parum commode curator inspicit. | |
| Ora cauearum, quae praebent apibus uestibula, proniora sint | 4.1 |
| quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint, | |
| non inmorentur sed per aditum effluant. propter quos conuenit | |
| aluaria porticu supermuniri, sin aliter, luto Punico frondibus | |
| inlimatis adumbrari, quod tegumen cum frigora et pluuias tum | 5 |
| et aestus arcet. nec tamen ita nocet huic generi caloris ut hiemis | |
| halitus. itaque semper aedificium sit post apiarium, quod | |
| aquilonis excipiat iniuriam stabulisque praebeat teporem. nec | 5.1 |
| minus ipsa domicilia, quamuis aedificio proteguntur, obuersa | |
| tamen ad hibernum orientem conponi debebunt, ut apricum | |
| habeant apes matutinum egressum et sint experrectiores; nam | |
| frigus ignauiam creat. propter quod etiam foramina, quibus | 5 |
| exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam | |
| minimum frigoris admittant. eaque satis est ita forari ne possint | |
| capere plus unius apis incrementum. sic neque uenenatus stelio | |
| nec obscenum scarabei uel papilionis genus lucifugaeque blattae, | |
| ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae fauos populabuntur. | 10 |
| atque utilissimum est pro frequentia domicilii duos uel tres | 6.1 |
| aditus in eodem operculo distantis inter se fieri contra fallaciam | |
| lacerti, qui uelut custos uestibuli prodeuntibus inhians apibus | |
| adfert exitium, eaeque pauciores intereunt, cum liceat uitare | |
| pestis obsidia per aliud uolantibus effugium. | 5 |