| De conparandis apibus quae emuntur | |
| Atque haec de pabulationibus domiciliisque et sedibus eli- | 9.8.1.1 |
| gendis abunde diximus, quibus prouisis sequitur ut examina | |
| desideremus. ea porro uel aere parta uel gratuita contingunt. | |
| sed quas pretio parabimus, scrupulosius praedictis comprobemus | |
| notis, et earum frequentiam prius quam mercemur apertis | 5 |
| aluaribus consideremus. uel si non fuerit inspiciendi facultas, | 2.1 |
| certe id quod contemplari licet notabimus, an in uestibulo | |
| ianuae conplures consistant et uehemens sonus intus murmuran- | |
| tium exaudiatur. atque etiam si omnes intra domicilium silentes | |
| forte conquiescent, labris foramini aditus admotis et inflato | 5 |
| spiritu ex respondente earum subito fremitu poterimus aestimare | |
| uel multitudinem uel paucitatem. praecipue autem custodien- | 3.1 |
| dum est ut ex uicinia potius quam peregrinis regionibus pe- | |
| tantur, quoniam solent caeli nouitate lacessiri. quod si non | |
| contingit ac necesse habuerimus longinquis itineribus aduehere, | |
| curabimus ne salebris sollicitentur, optimeque noctibus collo | 5 |
| portabuntur. nam diebus requies danda est, et infundendi sunt | |
| grati apibus liquores, quibus intra clausum alantur. mox cum | 4.1 |
| perlatae domum fuerint, si dies superuenerit, nec aperiri nec | |
| conlocari oportebit aluum nisi uesperi, ut apes placidae mane | |
| post totius noctis requiem egrediantur. specularique debebimus | |
| fere triduo, numquid uniuersae se profundant, quod cum faciunt, | 5 |
| fugam meditantur. ea remediis quibus debeat inhiberi mox | |
| praecipiemus. | |
| At quae dono uel aucupio contingunt, minus scrupulose pro- | 5.1 |
| bantur, quamquam ne sic quidem uelim nisi optimas possidere, | |
| cum et inpensam et eandem operam custodis postulent bonae | |
| atque inprobae quoque. maxime refert ut non sint degeneres | |
| intermiscendae, quae infament generosas. nam minor fructus | 5 |
| mellis respondet, cum segniora interueniunt examina. uerum- | 6.1 |
| tamen quoniam interdum propter conditionem locorum uel | |
| mediocre pecus (nam malum nullo quidem modo) parandum | |
| est, curam uestigandis examinibus hac ratione adhibebimus. |