| Quemadmodum siluestria examina capiantur | |
| Vbicumque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes | 9.8.7.1 |
| quam quibus utantur uicinos eligunt fontes. eos itaque conuenit | |
| plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba | |
| sit aquantium. nam si paucae admodum circumuolant (nisi | |
| tamen conplura capita riuorum diductas faciunt rariores) intel- | 5 |
| legenda est earum penuria, propter quam locum quoque non | |
| esse mellificum suspicabimur. at si commeant frequentes, spem | 8.1 |
| quoque aucupandi examina maiorem faciunt, eaque sic inueni- | |
| untur: primum quam longe sint explorandum est, praeparand<a>- | |
| que in hanc rem liquida rubrica, qua cum festucis inlitis con- | |
| tigeris apium terga fontem libantium, commoratus eodem loco | 5 |
| facilius redeuntis agnoscere poteris. ac si non tarde id facient, | |
| scies eas in uicino consistere, sin autem serius, pro mora temporis | |
| aestimabis distantiam loci. sed cum animaduerteris celeriter | 9.1 |
| redeuntis, non aegre persequens iter uolantium ad sedem | |
| perduceris examinis. | |
| In his autem quae longius meare uidebuntur, sollertior | |
| adhibebitur cura, quae talis est: harundinis internodium cum | 5 |
| suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea, per quod | |
| foramen exiguo melle uel defruto instillato ponitur iuxta | |
| fontem. deinde cum ad odorem dulcis liquaminis conplures apes | |
| inrepserunt, tollitur talea et inposito foramini pollice non emit- | |
| titur nisi una, quae cum euasit, fugam suam demonstrat | 10 |
| obseruanti, atque is, dum sufficit, persequitur euolantem. cum | 10.1 |
| deinde conspicere desi<i>t apem, tum alteram emittit, et si | |
| eandem petit caeli partem, uestigiis prioribus inhaeret. si minus, | |
| aliam quoque atque aliam foramine adaperto patitur egredi, | |
| regionemque notat in quam plures reuolent, et eas persequitur, | 5 |
| donec ad latebram perducatur examinis. quod siue est abditum | |
| specu, fumo elicietur, et cum erupit aeris strepitu coercetur. | |
| nam statim sono territum uel in frutice uel in editiore siluae | |
| fronde considit, et a uestigatore praeparato uaso reconditur. sin | 11.1 |
| autem sedem habet arboris cauae, et aut extat ramus quem | |
| obtinent, aut ipsius trunci, si in eo sunt, mediocritas patitur, | |
| acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum supe- | |
| rior pars, quae ab apibus uacat, deinde inferior, quatenus | 5 |
| uidetur habitari. tum recisus utraque parte mundo uestimento | |
| contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus | |
| rimis hiat inlitis ad locum perfertur, relictisque paruis, ut iam | |
| dixi, foraminibus more ceterarum aluorum conlocatur. | |
| Sed indagatorem conueniet matutina tempora uestigandi | 12.1 |
| eligere, ut spatium diei habeat quo exploret commeatus apium. | |
| saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam cum in propinquo | |
| sunt iustis operum peractis se recipiunt nec remeant ad aquam, | |
| quo euenit ut uestigator ignoret quam longe a fonte distet | 5 |
| examen. | |
| Sunt qui per initia ueris apiastrum atque, ut ille uates ait, | 13.1 |
| trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen | |
| aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium | |
| delectatur, et ita aluos perfricent ut odor ac sucus uasis in- | |
| haereat. quae deinde emundata exiguo melle respergant, et per | 5 |
| nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt | |
| examinibus, domum referant. sed hoc nisi locis quibus abundant | 14.1 |
| apes facere non expedit. nam saepe uel inania uasa nancti qui | |
| forte praetereunt secum auferunt, neque est tanti uacua perdere | |
| complura, ut uno uel altero potiare pleno. at in maiore copia, | |
| etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus | 5 |
| adquiritur. | |
| Atque haec ratio est capiendi siluestria examina. deinceps | |
| talis altera est uernacula retinendi. |