| Quemadmodum uernacula noua examina obseruentur et in aluos condantur | |
| Semper quidem custos sedule circumire debet aluaria; neque | 9.9.1.1 |
| enim ullum tempus est quo non curam desiderent. sed eam | |
| postulant diligentiorem cum uernant et exundant nouis fe- | |
| tibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt diffu- | |
| giunt. quippe talis est apium natura ut pariter quaeque plebs | 5 |
| generetur cum regibus; qui ubi euolandi uires adepti sunt, con- | |
| sortia dedignantur uetustiorum, multoque magis imperia, | |
| quippe cum rationabili gener<i> mortalium, tum magis egentibus | |
| consilii mutis animalibus nulla sit regni societas. itaque noui | 2.1 |
| duces procedunt cum sua iuuentute, quae uno aut altero die in | |
| ipso domicilii uestibulo glomerata consistens, egressu suo | |
| propriae desiderium sedis ostendit, eaque tamquam patria | |
| contenta est, si procurator protinus adsignetur. sin autem defuit | 5 |
| custos, uelut iniuria repulsa peregrinam regionem petit. quod | 3.1 |
| ne fiat, boni curatoris est uernis temporibus obseruare aluos in | |
| octauam fere diei, post quam horam non temere se noua prori- | |
| piunt agmina, eorumque egressus diligenter custodiat. nam | |
| quaedam solent, cum subito euaserunt, sine cunctatione se | 5 |
| proripere. poterit exploratam fugam praesciscere uespertinis | 4.1 |
| temporibus aurem singulis alueis admouendo. siquidem fere | |
| ante triduum quam eruptionem facturae sunt, uelut militaria | |
| signa mouentium tumultus ac murmur exoritur, ex quo, ut | |
| uerissime dicit Vergilius, | 5 |
| corda licet uulgi praesciscere, namque morantis | |
| Martius ille aeris rauci canor inuocat, et uox | |
| auditur fractos sonitus imitata tubarum. | |
| Itaque maxime obseruari debent quae istud faciunt, ut siue | 5.1 |
| ad pugnam eruperint (nam inter se tamquam ciuilibus bellis et | |
| cum alteris quasi cum exteris gentibus proeliantur), siue fugae | |
| causa se proripuerint, praesto sit ad utrumque casum paratus | |
| custos. pugna quidem uel unius inter se dissidentis uel duorum | 6.1 |
| examinum discordantium facile conpescitur; nam, ut idem ait, | |
| pulueris exigui iactu conpressa quiescit, | |
| aut aqua mulsea passoue et alio quo liquore simplici respersa, | |
| uidelicet familiari dulcedine saeuientium iras mitigante. nam | 5 |
| eadem mire etiam dissidentis reges conciliant. sunt enim saepe | |
| plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in | |
| partis diducitur, quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam | |
| intestino bello totae gentes consumuntur. itaque si constat | 7.1 |
| principibus gratia, maneat pax incruenta. sin autem saepius | |
| acie dimicantis notaueris, duces seditionum interficere curabis; | |
| dimicantium uero proelia praedictis remediis sedantur. | |
| Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis ar- | 5 |
| busculae ramo consederit, animaduertito an totum examen in | |
| speciem unius uuae dependeat. idque signum erit aut unum | |
| regem inesse aut certe plures bona fide reconciliatos, paterisque | 8.1 |
| dum in suum reuolet domicilium. sin autem duobus aut etiam | |
| conpluribus uelut uberibus ductum fuerit examen, ne dubitaueris | |
| et pluris proceres et adhuc iratos esse, atque in his partibus | |
| quibus maxime uideris apes glomerari requirere duces debebis. | 5 |
| itaque suco praedictarum herbarum, id est melisphylli uel | |
| apiastri, manu inlita, ne ad tactum diffugiant, leuiter inseres | |
| digitos, et diductas apes scrutaberis, donec auctorem pugnae | |
| reperias. | |
| Sunt autem hi reges maiores paulo et oblongi magis quam | 10.1.1 |
| ceterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, | |
| pulchri coloris et nitidi, leuesque ac sine pilo, sine spiculo, nisi | |
| quis forte pleniorem quasi capillum quem in uentre gerunt | |
| aculeum putat, quo et ipso tamen ad nocendum non utuntur. | 5 |
| quidam etiam infusci atque hirsuti reperiuntur, quorum pro | |
| habitu damnabis ingenium. | |
| nam duo sunt regum facies, duo corpora plebis. | 2.1 |
| alter erit maculis auro squalentibus ardens | |
| et rutilis clarus squamis insignis et ore. | |
| atque hinc maxime probatur qui est melior, nam deterior, | |
| sordido sputo similis, tam foedus est quam | 5 |
| puluere ab alto | |
| cum uenit et sicco terram spuit ore uiator, | |
| et, ut idem ait, | |
| desidia latamque trahens inglorius aluum. | |
| omnes igitur duces notae deterioris | 10 |
| dede neci, melior uacua sine regnet in aula. | |
| qui tamen et ipse spoliandus est alis, ubi saepius cum examine | 3.1 |
| suo conatur eruptione facta profugere. nam uelut quadam | |
| compede retinebimus erronem ducem detractis alis, qui fugae | |
| destitutus praesidio finem regni non audet excedere, propter | |
| quod ne ditionis quidem suae populo permittit longius euagari. | 5 |
| Sed nonnumquam idem necandus est, cum uetus aluare | 11.1.1 |
| numero apium destituitur, atque infrequentia eius ali<o> quo | |
| examine replenda est. itaque cum primo uere in eo uase nata | |
| est pullities, nouus rex eligitur, ut multitudo sine discordia cum | |
| parentibus suis conuersetur. quod si nullam progeniem tulerint | 5 |
| faui, duas uel tres aluorum plebes in unam contribuere licebit, | |
| sed prius respersas dulci liquore, tum demum includere, et | |
| posito cibo, dum conuersari consuescant, exiguis spiramentis | |
| relictis, triduo fere clausas habere. |