| Quemadmodum frequentandae sint alui quae exigua habent examina | |
| Sunt qui seniorem potius regem summouent, quod est con- | 9.11.2.1 |
| trarium, quippe turba uetustior uelut quidam senatus minoribus | |
| parere non cense[n]t, atque imperia ualidiorum contumaciter | |
| spernendo poenis ac mortibus afficitur. illi quidem incommodo, | 3.1 |
| quod iuueniori examini solet accidere, cum antiquarum apium | |
| relictus a nobis rex senectute defecit, et tamquam domino | |
| mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. nam | |
| ex iis aluis quae plures habent principes dux unus eligitur, isque | 5 |
| translatus ad eas quae sine imperio sunt rector constituitur. | |
| potest autem minore molestia in his domiciliis quae aliqua peste | |
| uexata sunt paucitas apium emendari. nam ubi cognita est | 4.1 |
| clades, frequentis alui si quos habet fauos oportet considerare, | |
| tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet partem | |
| recidere, in qua regii generis proles animatur. est autem facilis | |
| conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum uelut papilla | 5 |
| uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua | |
| foramina, quibus popularis notae pulli detinentur. Celsus quidem | 5.1 |
| adfirmat in extremis fauis transuersas fistulas esse, quae con- | |
| tineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum | |
| sequens negat ex uermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed | |
| in circuitu fauorum paulo maiora quam sunt plebei seminis in- | 5 |
| ueniri recta foramina, repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua | |
| protinus alatus rex figuretur. | |
| Est et illa uernaculi examinis cura, si forte praedicto tempore | 12.1.1 |
| facta eruptione patriam fastidiens sedem longiorem fugam de- | |
| nuntiauit. id autem significat, cum sic apis euadit uestibulum | |
| ut nulla intro reuolet sed se confestim leuet sublimius. crepi- | 2.1 |
| taculis aeris aut testarum plerumque uulgo iacentium terreatur | |
| fugiens iuuentus, eaque uel pauida cum repetierit aluum mater- | |
| nam et in eius aditu glomerata pependerit, uel statim se ad | |
| proximam frondem contulerit, protinus custos nouum locula- | 5 |
| mentum in hoc praeparatum perlinat intrinsecus praedictis | |
| herbis, deinde guttis mellis respersum admoueat, tum manibus | |
| aut etiam trulla congregatas apes recondat. atque uti debet | 3.1 |
| adhibita cetera cura, diligenter conpositum et inlitum uas | |
| interim patiatur in eodem loco esse, dum aduesperascat. primo | |
| deinde crepusculo transferat et reponat in ordinem reliquarum | |
| aluorum. oportet autem etiam uacua domicilia conlocata in api- | 4.1 |
| ariis habere. nam sunt nonnulla examina quae cum processerunt | |
| statim sedem sibi quaerant in proximo, eamque occupent quam | |
| uacantem reppererunt. | |
| Haec fere adquirendarum atque etiam retinendarum apium | 5 |
| traditur cura. |