| Remedia morbo laborantium | |
| Sequitur ut morbo uel pestilentia laborantibus remedia | 9.13.1.1 |
| desiderentur. pestilentiae rara in apibus pernicies, nec tamen | |
| aliud quam quod in cetero pecore praecipimus quid fieri possit | |
| reperio, nisi ut longius alui transferantur. morborum autem | |
| facilius et causae dispiciuntur et inueniuntur medicinae. | 5 |
| Maximus[que uel minimus] annuus earum labor est initio | 2.1 |
| ueris, quo tithymalli floret frutex, et quo amara ulmi semina | |
| sua promunt. nam quasi nouis pomis ita his primitiuis floribus | |
| inlectae auide uescuntur post hibernam famem, alioqui citra | |
| satietatem tali nocente cibo. cum se adfatim repleuerunt, pro- | 5 |
| fluuio alui, nisi celeriter succurritur, intereunt. nam tithymallus | |
| maiorum quoque animalium uentrem soluit et proprie ulmus | |
| apium. eaque causa est cur in regionibus Italiae quae sunt eius | |
| generis arboribus consitae raro frequentes durent apes. itaque | 3.1 |
| ueris principio si medicatos cibos praebeas, isdem remediis et | |
| prouideri potest ne tali peste uexentur, et cum iam laborant | |
| sanari. nam illud quod Hyginus antiquos secutus auctores | |
| prodidit, ipse non expertus adseuerare non audeo, uolentibus | 5 |
| tamen licebit experiri. siquidem praecepit apium corpora, quae | 4.1 |
| cum eiusmodi pestis incessit, sub fauis aceruatim enectae re- | |
| periuntur, sicco loco per hiemem reposita circa aequinoctium | |
| uernum, cum clementia diei suaserit, post horam tertiam in | |
| solem proferre, ficulneoque cinere obruere. quo facto adfirmat | 5 |
| intra duas horas, cum uiuido halitu caloris animatae sunt, re- | |
| sumpto spiritu, si praeparatum uas obiciatur, inrepere. nos | 5.1 |
| magis ne intereant, quae deinceps dicturi sumus aegris exa- | |
| minibus adhibenda censemus. nam uel grana mali Punici tunsa | |
| et uino Aminneo consparsa uel uuae passae cum rore S<y>ri<ac>o | |
| pari mensura pinsitae et austero uino insucatae dari debent, | 5 |
| uel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus | |
| in unum leuigata et fictili uaso cum Aminneo uino inferuefacta, | |
| mox etiam refrigerata, ligneis canalibus adponi. nonnulli rorem | 6.1 |
| marinum aqua mulsea decoctum, cum gelauerit, imbricibus in- | |
| fusum praebent libandum. quidam bubulam uel hominis urinam, | |
| sicut Hyginus adfirmat, aluis adponunt. | |
| Nec non etiam ille morbus maxime est conspicuus, qui hor- | 7.1 |
| ridas contractasque carpit, cum frequenter aliae mortuarum | |
| corpora domiciliis efferunt, aliae intra tecta, ut publico luctu, | |
| maesto silentio torpent. id cum accidit, harundineis infusi | |
| canalibus offeruntur cibi, maxime decocti mellis et cum galla | 5 |
| uel arida rosa detriti. galbanum etiam, ut eius odore medicentur, | |
| incendi conuenit, passoque et defruto uetere fessas sustinere. | |
| optime tamen facit amelli radix, cuius est frutex luteus, pur- | 8.1 |
| pureus flos. ea cum uetere Aminneo uino decocta exprimitur, et | |
| ita liquatus eius sucus datur. Hyginus quidem in eo libro quem | |
| de apibus scripsit, Aristomachus, inquit, hoc modo succur- | |
| rendum laborantibus existimat, primum ut omnes | 5 |
| uitiosi faui tollantur, et cibus ex integro recens | |
| ponatur, deinde ut fumigentur. prodesse etiam putat | 9.1 |
| apibus uetustate corruptis examen nouum contribuere; quamuis | |
| periculosum sit ne seditione consumantur, uerumtamen adiecta | |
| multitudine laeta<n>tur. sed ut concordes maneant, earum | |
| apium quae ex alio domicilio transferuntur quasi peregrinae | 5 |
| plebis summoueri reges debent. nec tamen dubium quin fre- | |
| quentissimorum examinum faui, qui iam maturos habent pullos, | |
| transferri et subici paucioribus debeant, ut tamquam nouae | |
| prolis adoptione domicilia confirmentur. sed id cum fiet, | 10.1 |
| animaduertendum est ut eos fauos subiciamus quorum pulli | |
| iam sedes suas adaperiunt, et uelut opercula foraminum ob- | |
| ductas ceras erodunt exerentes capita. nam si fauos immaturo | |
| foetu transtulerimus, emorientur pulli cum foueri desierint. | 5 |
| Saepe etiam uitio quod φαγέδαιναν Graeci uocant intereunt; | 11.1 |
| siquidem cum sit haec apium consuetudo ut prius tantum | |
| cerarum confingant quantum putent explere posse, nonnum- | |
| quam euenit, consummatis operibus cereis, ut dum examen con- | |
| quirendi mellis causa longius euagatur, subitis imbribus aut | 5 |
| turbinibus in siluis opprimatur, et maiorem partem plebis | |
| amittat. quod ubi factum est, reliqua paucitas fauis conplendis | |
| non sufficit, tumque uacuae cerarum partes conputrescunt, et | |
| uitiis paulatim serpentibus corrupto melle ipsae quoque apes | |
| intereunt. id ne fiat, uel duo populi coniungi debent, qui possint | 12.1 |
| adhuc integras ceras explere, uel si non est facultas alterius | |
| examinis, ipsos fauos, antequam putrescant, uacuis partibus | |
| acutissimo ferro liberare. nam hoc quoque refert ne admotum | |
| hebes ferramentum, quia non facile penetret, uehementius in- | 5 |
| pressum fauos sedibus suis commoueat, quod si factum est apes | |
| domicilium derelinquunt. | |
| Est et illa causa interitus quod interdum continuis annis | 13.1 |
| plurimi flores proueniunt, et apes magis mellifici<i>s quam | |
| fetibus student. itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum | |
| scientia, magis fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus | |
| imminere, quae et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec | 5 |
| ullis iuuentutis supplementis confrequentatae nouissime reliquae | |
| intereunt. itaque si tale uer incessit, ut et prata etiam parua | 14.1 |
| floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis | |
| foraminibus relictis, per quae <non> possint ereper<e>, aluorum | |
| exitus praecludi, ut ab opere mellificii auocatae apes, quoniam | |
| non sperent se posse ceras omnis liquoribus stipare, fetibus ex- | 5 |
| pleant. |