| Quid quoque tempore faciant apes, et per anni tempora quid curator | |
| facere debeat | |
| Atque haec fere sunt examinum uitio laborantium remedia. | 9.14.1.1 |
| Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime | |
| prodidit. ab aequinoctio primo, quod mense Martio circa VIII | |
| Kalendas Aprilis in octaua parte Arietis conficitur, ad ortum | |
| Vergiliarum dies uerni temporis habentur duodequinquaginta. | 5 |
| per hos primum ait apes curandas esse adapertis alueis, ut | |
| omnia purgamenta quae sunt hiberno tempore congesta exi- | |
| mantur, et araneis, qui fauos conrumpunt, detractis fumus im- | |
| mittatur factus incenso bubulo fimo. hic enim quasi quadam | |
| cognatione generis maxime est apibus aptus. uermiculi quoque, | 2.1 |
| qui tiniae uocantur, item papiliones enecandi sunt. quae pestes | |
| plerumque fauis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bu- | |
| bulam misceas, et his incensis nidorem admoueas. hac cura per | |
| id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius | 5 |
| operibus inseruient. uerum maxime custodiendum est curatori | 3.1 |
| qui apes nutrit, cum aluos tractare debebit, uti[que] pridie | |
| castus ab rebus ueneriis neue temulentus nec nisi lotus ad eas | |
| accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis, ut sunt | |
| salsamenta et eorum omnium liquamina, itemque foetentibus | 5 |
| acrimoniis alii uel ceparum ceterarumque rerum similium. | |
| Vndequinquagesimo die ab aequinoctio uerno, cum fit Ver- | 4.1 |
| giliarum exortus circa V Idus Maias, incipiunt examina uiribus | |
| et numero augeri. sed et iisdem diebus intereunt quae paucas | |
| et aegras apes habent. eodemque tempore progenerantur in ex- | |
| tremis partibus fauorum amplioris magnitudinis quam sunt | 5 |
| ceterae apes, eosque nonnulli putant esse reges. uerum quidam | |
| Graecorum auctores οἴστρους appellant, ab eo quod exagitent | |
| nec patiantur examina conquiescere. itaque praecipiunt eos | |
| enecari. | |
| Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense | 5.1 |
| Iunio circa octauam partem Cancri, fere examinant alui. quo | |
| tempore uehementius custodiri debent, ne nouae suboles dif- | |
| fugiant. tumque peracto solstitio usque ad ortum Caniculae, qui | |
| fere dies triginta sunt, pariter et frumenta et faui demetuntur. | 5 |
| sed hi quemadmodum tolli debeant mox dicetur, cum de confec- | |
| tura mellis praecipiemus. ceterum hoc eodem tempore pro- | 6.1 |
| generare posse apes iuuenco perempto, Democritus et Mago nec | |
| minus Vergilius prodiderunt. Mago quidem uentribus etiam | |
| bubulis idem fieri adfirmat, quam rationem diligentius prosequi | |
| superuacuum puto, consentiens Celso, qui prudentissime ait non | 5 |
| tanto interitu pecus istud amitti ut sic requirendum sit. | |
| Verum hoc tempore et usque in autumni aequinoctium | 7.1 |
| decimo quoque die alui aperiendae et fumigandae sunt. quod | |
| cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse con- | |
| uenit. suffitas deinde et aestuantis apes refrigerare oportet, | |
| consparsis uacuis partibus aluorum et recentissimi rigoris aqua | 5 |
| infusa; deinde si quid ablui non poterit, pinnis aquilae uel etiam | |
| cuiuslibet uasti alitis, quae rigorem habent, emundari. praeterea | 8.1 |
| ut tiniae uerrantur papilionesque necentur, qui plerumque | |
| intra aluos morantes apibus exitio sunt. nam et ceras erodunt | |
| et stercore suo uermes progenerant, quos aluorum tinias appel- | |
| lamus. itaque quo tempore maluae florent, cum est earum | 9.1 |
| maxima multitudo, si uas aeneum simile miliario uespere po- | |
| natur inter aluos, et in fundum eius lumen aliquod demittatur, | |
| undique papiliones concurrant, dumque circa flammulam uoli- | |
| tent adurantur, quoniam nec facile ex angusto susum euolent, | 5 |
| nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis | |
| circumueniantur, ideoque propinquo ardore consumantur. | |
| A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, | 10.1 |
| cum inroratis floribus thymi et cunelae thymbraeque apes | |
| mella conficiunt, idque optimae notae emitescit autumni aequi- | |
| noctio, quod est ante Kalendas Octobris, cum octauam partem | |
| Librae sol attigit. sed inter Caniculae et Arcturi exortum cauen- | 5 |
| dum erit ne apes intercipiantur uiolentia crabronum, qui ante | |
| aluaria plerumque obsidiantur prodeuntibus. | |
| Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae, sicut dixi, | 11.1 |
| fauorum secunda est exemptio. ab aequinoctio deinde, quod con- | |
| ficitur circa VIII Kalendas Octobris ad Vergiliarum occasum | |
| diebus XL, ex floribus tamaricis et siluestribus frutectis apes | |
| collecta mella cibariis hiemis reponunt. quibus nihil est omnino | 5 |
| detrahendum, ne saepius iniuria contristatae uelut desperatione | |
| rerum profugiant. | |
| Ab occasu Vergiliarum ad brumam, quae fere conficitur circa | 12.1 |
| VIII Kalendas Ianuarii in octaua parte Capricorni, iam recon- | |
| dito melle utuntur examina. nec me fallit Hipparchi ratio, quae | |
| docet solstitia et aequinoctia non octauis sed primis partibus | |
| signorum confici. uerum in hac ruris disciplina sequor nunc | 5 |
| Eudoxi et Metonis antiquorumque fastus astrologorum, qui | |
| sunt aptati publicis sacrificiis, quia et notior est ista uetus | |
| agricolis concepta opinio, nec tamen Hipparchi subtilitas | |
| pinguioribus, ut aiunt, rusticorum litteris necessaria est. ergo | 13.1 |
| Vergiliarum occasu primo statim conueniat aperire aluos et | |
| depurgare quicquid immundi est diligentiusque curare, quoniam | |
| per tempora hiemis non expedit mouere aut patefacere uasa. | |
| quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt, apricissimo | 5 |
| die purgatis domiciliis opercula intus usque ad fauos admouenda | |
| sunt, omni uacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae | |
| cauearum per hiemem concalescant. idque semper faciendum | |
| est etiam in his aluis quae paucitate plebis infrequentes sunt. | |
| quicquid deinde rimarum est aut foraminum luto et fimo bubulo | 14.1 |
| mixtis inlinemus extrinsecus, nec nisi aditus quibus commeent | |
| relinquemus. et quamuis porticu protecta uasa nihilo minus | |
| congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res | |
| patietur a frigore et tempestatibus muniemus. | 5 |
| Quidam exemptis interaneis occisas aues intus includunt, | 15.1 |
| quae tempore hiberno plumis suis delitiscentibus apibus prae- | |
| bent teporem. tum etiam, si sunt adsumpta cibaria, commode | |
| pascuntur esurientes, nec nisi ossa earum relinquunt. sin autem | |
| faui suffecer<i>nt, permanent inlibatae, nec quamuis amantissimas | 5 |
| munditiarum offendunt odore suo. melius tamen nos existi- | |
| mamus tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in | |
| canaliculis uel contusam et aqua madefactam ficum aridam uel | |
| defrutum aut passum praebere. quibus liquoribus mundam | |
| lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem | 10 |
| sucum euocent. uuas etiam passas cum infregerimus, paulum | 16.1 |
| aqua respersas probe dabimus. atque his cibariis non solum | |
| hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi, tithy- | |
| mallus atque ulmi florebunt, sustinendae sunt. post confectam | 17.1 |
| brumam diebus fere quadraginta quicquid est reposit<u>m mellis, | |
| nisi liberalius relictum, consumunt; saepe etiam uacuatis ceris | |
| usque in ortum fere Arcturi, qui est ab Idibus Februariis, | |
| ieiunae fauis accubantes torpent more serpentium et quiete sua | 5 |
| spiritum conseruant. quem tamen ne amittant, si longior fames | |
| incesserit, optimum est per aditum uestibuli siponibus dulcia | |
| liquamina inmittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum | |
| Arcturi ortus et hirundinis aduentus commodiores polliceantur | |
| futuras tempestates. itaque post hoc tempus, cum diei permittit | 18.1 |
| hilaritas, procedere audent in pascua. nam ab aequinoctio uerno | |
| sine cunctatione iam passim uagantur, et idoneos ad fetum | |
| decerpunt flores atque intra tecta conportant. | |
| Haec obseruanda per anni tempora diligentissime Hyginus | 5 |
| praecepit. ceterum illa Celsus adicit, paucis locis eam felicitatem | |
| suppetere ut apibus alia pabula hiberna atque alia praebeantur | |
| aestiua. itaque quibus locis post ueris tempora flores idonei | 19.1 |
| deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed uernis | |
| pastionibus adsumptis in ea loca transferri, quae serotinis | |
| floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere | |
| possint. quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur | 5 |
| in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, | |
| cum ex aliis transportantur S<c>yrum, nec minus in Sicilia, cum | |
| ex reliquis eius partibus in Hyblaeam conferuntur. idemque | 20.1 |
| ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto | |
| meliorem qualitatem capiunt quanto iucundiore sit materia | |
| cera confecta. sed ante translationem diligenter aluos inspicere | |
| praecepit, ueteresque et tiniosos et labantis fauos eximere, nec | 5 |
| nisi paucos et optimos reseruare, ut simul etiam ex meliore | |
| flore quam plurimi fiant, eaque uasa quae quis transferre uelit | |
| non nisi noctibus et sine concussione portare. |