| De melle conficiendo, et quemadmodum castrari debeant alui | |
| Mox uere transacto sequitur, ut dixi, mellis uindemia, | 9.15.1.1 |
| propter quam totius anni labor exercetur. eius maturitas | |
| intellegitur cum animaduertimus fucos ab apibus expelli ac | |
| fugari. quod est genus amplioris incrementi simillimum api, sed, | |
| ut ait Vergilius, | 5 |
| ignauum fucos pecus | |
| et immune, sine industria fauis adsidens. nam neque alimenta | 2.1 |
| congerit, et ab aliis inuecta consumit. uerumtamen ad pro- | |
| creationem subolis conferre aliquid hi fuci uidentur, insidentes | |
| seminibus quibus apes figurantur. itaque ad fouendam et | |
| educandam nouam prolem familiarius admittuntur. exclusis | 5 |
| deinde pullis extra tecta proturbantur, et, ut idem ait, | |
| praesepibus arcentur. | |
| hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. quod | 3.1 |
| ego Magoni consentiens faciendum non censeo, uerum saeuitiae | |
| modum adhibendum. nam nec ad occidionem gens interimenda | |
| est, ne apes inertia laborent, quae cum fuci aliquam partem | |
| cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores. nec rur- | 5 |
| sus multitudinem praedonum co<nu>alescere patiendum est, ne | |
| uniuersas apes alienas diripiant. ergo cum rixam fucorum et | 4.1 |
| apium saepius committi uideris, adapertas aluos inspicies, ut | |
| siue semipleni faui sint differantur, siue iam liquore conpleti | |
| et superpositis ceris tamquam operculis obliti demetantur. | |
| Dies uero castrandi fere matutinus occupandus est; neque | 5 |
| enim conuenit aestu medio exasperatas apes lacessi. duobus | |
| autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali uel | |
| paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter | |
| oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum | |
| scalprum, alterum prima fronte planum et acutissimum, quo | 10 |
| melius hoc faui subsecentur, illo eradantur, et quidquid sordidum | |
| deciderit attrahatur. sed ubi a posteriore parte, qua nullum est | 5.1 |
| uestibulum, patefactum fuerit aluare, fumum admouebimus | |
| factum galbano uel arido fimo. ea porro uase fictili prunis | |
| inmixta conduntur, idque uas ansatum simile angustae ollae | |
| figuratur, ita ut pars altera sit acutior, per quam modico fora- | 5 |
| mine fumus emanet, altera latior et ore paulo patentiore, per | |
| quam possit adflari. talis olla cum est aluari obiecta, spiritu | 6.1 |
| admoto fumus ad apes promouetur, quae confestim nidoris | |
| inpatientes in priorem partem domicilii et interdum extra | |
| uestibulum se conferunt. | |
| Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo | 5 |
| sunt examina, duo genera quoque fauorum inueniuntur. nam | 7.1 |
| etiam in concordia suum quaeque plebs morem figurandi ceras | |
| fingendique seruant. sed omnes faui semper cauearum tectis et | |
| paululum ab lateribus adhaerentes dependent, ita ne solum | |
| contingant, quoniam id praebet examinibus iter. ceterum figura | 8.1 |
| cerarum talis est qualis et habitus domicilii. nam et quadrata | |
| et rutunda spatia nec minus longa suam speciem uelut formae | |
| quaedam fauis praebent. ideoque non semper eiusdem figurae | |
| reperiuntur faui. sed hi qualescumque sunt, non omnes eximan- | 5 |
| tur. nam priore messe, dum adhuc rura pastionibus abundant, | |
| quinta pars fauorum, posteriore, cum iam metuitur hiemps, | |
| tertia relinquenda est. atque hic tamen modus non est in | 9.1 |
| omnibus regionibus certus, quoniam pro multitudine florum et | |
| ubertate pabuli apibus consulendum est. | |
| Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo fer- | |
| ramento quod simile est cultro insecandi sunt faui, deinde | 5 |
| subiectis duobus brachiis excipiendi atque ita promendi. sin | |
| autem transuersi tectis cauearum inhaerent, tunc scalprato fer- | |
| ramento est opus, ut aduersa fronte inpressi desecentur. eximi | 10.1 |
| autem debent ueteres uel uitiosi, et relinqui maxime integri ac | |
| melle pleni et si qui tamen pullos continent, ut examini pro- | |
| generando reseruentur. | |
| Omnis deinde copia fauorum conferenda est in eum locum | 5 |
| in quo mel conficere uoles, linendaque sunt diligenter foramina | |
| parietum et fenestrarum, ne quid sit apibus peruium, quae | |
| uelut amissas opes suas pertinaciter uestigant et persecutae | |
| consumunt. itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci | |
| faciendus est, qui propulset intrare temptantis. castratae | 11.1 |
| deinde alui si quae transuersos fauos in aditu habebunt con- | |
| uertendae erunt, ut alterna uice posteriores partes uestibula | |
| fiant. sic enim proxime cum castrabuntur, ueteres potius faui | |
| quam noui eximentur, ceraeque renouabuntur, quae tanto | 5 |
| deteriores sunt quanto uetustiores. quod si forte aluaria circum- | |
| structa et immobilia fuerint, curae erit nobis ut semper modo a | |
| posteriore modo a priore parte castrentur. idque fieri ante diei | |
| quintam horam debebit, deinde repeti uel post nonam uel | |
| postero mane. | 10 |
| Sed quotcumque faui sunt demessi, eodem die dum tepent | 12.1 |
| conficere mel conuenit. saligneus qualus uel tenui uimine rarius | |
| contextus saccus, inuersae metae similis, qualis est quo uinum | |
| liquatur, obscuro loco suspenditur. in eum deinde carptim | |
| congeruntur faui. sed adhibenda cura est ut separentur eae | 5 |
| partes cerarum quae uel pullos habent uel rubras sordes. nam | |
| sunt mali saporis et suo suco mella corrumpunt. deinde ubi | 13.1 |
| liquatum mel in subiectum alueum defluxit, transferetur in | |
| uasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint dum musteus | |
| fructus deferuescat, isque saepius ligula purgandus est. mox | |
| deinde fragmina fauorum, quae in sacco retractata remanserunt, | 5 |
| exprimuntur. atque id secundae notae mel defluit et ab diligen- | |
| tioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc | |
| adhibito fiat deterius. |