| De cera facienda | |
| Cerae fructus quamuis aeris exigui non tamen omittendus | 9.16.1.1 |
| est, cum sit eius usus ad multa necessarius. expressae fauorum | |
| reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci perlutae sunt, in | |
| uas aeneum coiciuntur, adiecta deinde aqua liquantur ignibus. | |
| quod ubi factum est, cera per stramenta uel iuncos defusa | 5 |
| colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas | |
| quis uoluit formas aqua prius adiecta defunditur; eamque | |
| concretam facile est eximere, quoniam qui subest umor non | |
| patitur formis inhaerere. | |
| Sed iam consummata disputatione de uillaticis pecudibus | 2.1 |
| atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars | |
| superest, de cultu hortorum, Publi Siluine, deinceps ita ut et | |
| tibi et Gallioni nostro conplacuerat, in carmen conferemus. |