| REI RVSTICAE | |
| CEPVRICVS DE CVLTV HORTORVM | |
| LIBER DECIMVS | |
| Faenoris tui, Siluine, quod stipulanti spoponderam | 10.pr.1.1 |
| tibi, reliquam pensiunculam percipe. nam superioribus | |
| nouem libris hac minus parte debitum, quod nunc persoluo, | |
| reddideram. superest ergo cultus hortorum segnis ac ne- | |
| glectus quondam ueteribus agricolis, nunc uel celeberrimus. | 5 |
| siquidem cum parcior apud priscos esset frugalitas, largior | |
| tamen pauperibus fuit usus epularum, lactis copia ferinae- | |
| que ac domesticarum pecudum carne uelut aqua frumen- | |
| toque summis atque humillimis uictum tolerantibus. mox | 2.1 |
| cum sequens et praecipue nostra aetas dapibus libidinosa | |
| pretia constituerit cenaeque non naturalibus desideriis sed | |
| censibus aestimentur, plebeia paupertas summota pretiosi- | |
| oribus cibis ad uulgares compellitur. quare cultus horto- | 3.1 |
| rum, quorum iam fructus magis in usu est, diligentius | |
| nobis, quam tradidere maiores, praecipiendus est, isque, | |
| sicut institueram, prorsa oratione prioribus subnecteretur | |
| exordiis, nisi propositum meum expugnasset frequens | 5 |
| postulatio tua, quae praecepit, ut poeticis numeris exple- | |
| rem georgici carminis omissas partis, quas tamen et ipse | |
| Vergilius significauerat posteris se memorandas relinquere. | |
| neque enim aliter istud nobis fuerat audendum quam ex | |
| uoluntate uatis maxime uenerandi, cuius quasi numine in- | 4.1 |
| stigante pigre sine dubio propter difficultatem operis, | |
| uerumtamen non sine spe prosperi successus adgressi su- | |
| mus tenuem admodum et paene uiduatam corpore mate- | |
| riam, quae tam exilis est, ut in consummatione quidem | 5 |
| totius operis adnumerari ueluti particula possit laboris | |
| nostri, per se uero et quasi suis finibus terminata nullo | |
| modo speciose conspici. nam etsi multa sunt eius quasi | |
| membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem | |
| tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex inconprehen- | 10 |
| sibili paruitate harenae funis effici non possit. quare quic- | 5.1 |
| quid est istud, quod elucubrauimus, adeo propriam sibi | |
| laudem non uindicat, ut boni consulat, si non sit dedecori | |
| prius editis a me scriptorum monumentis. sed iam prae- | |
| fari desinamus. | 5 |
| Hortorum quoque te cultus, Siluine, docebo | 1.1.1 |
| Atque ea, quae quondam spatiis exclusus iniquis, | |
| Cum caneret laetas segetes et munera Bacchi | |
| Et te, magna Pales, nec non caelestia mella, | |
| Vergilius nobis post se memoranda reliquit. | 5 |
| Principio sedem numeroso praebeat horto | |
| Pinguis ager putris glebae resolutaque terga | |
| Qui gerit et fossus gracilis imitatur harenas. | |
| Atque habilis natura soli, quae gramine laeto | |
| Parturit et rutilas ebuli creat uuida bacas. | 10 |
| Nam neque sicca placet, nec quae stagnata palude | |
| Perpetitur querulae semper conuicia ranae. | |
| Tum quae sponte sua frondosas educat ulmos | |
| Palmitibusque feris laetatur et aspera siluis | |
| Achradis aut pruni lapidosis obruta pomis | 15 |
| Gaudet et iniussi consternitur ubere mali, | |
| Sed negat elleboros et noxia carbasa suco | |
| Nec patitur taxos nec strenua toxica sudat, | |
| Quamuis semihominis uesano gramine feta | |
| Mandragorae pariat flores maestamque cicutam | 20 |
| Nec manibus mitis ferulas nec cruribus aequa | |
| Terga rubi spinisque ferat paliuron acutis. | |
| Vicini quoque sint amnes, quos incola durus | |
| Adtrahat auxilio semper sitientibus hortis, | |
| Aut fons inlacrimet putei non sede profunda, | 25 |
| Ne grauis hausuris tendentibus ilia uellat. | |
| Talis humus uel parietibus uel saepibus hirtis | |
| Claudatur, ne sit pecori neu peruia furi. | |
| Nec tibi Daedaliae quaerantur munera dextrae, | |
| Nec Polyclitea nec Phradmonis aut Ageladae | 30 |
| Arte laboretur, sed truncum forte dolatum | |
| Arboris antiquae numen uenerare Priapi | |
| Terribilis membri, medio qui semper in horto | |
| Inguinibus puero, praedoni falce minetur. | |
| Ergo age nunc cultus et tempora quaeque serendis | 35 |
| Seminibus, quae cura satis, quo sidere primum | |
| Nascantur flores Paestique rosaria gemment, | |
| Quo Bacchi genus aut aliena stirpe grauata | |
| Mitis adoptatis curuetur frugibus arbos, | |
| Pierides tenui deducite carmine Musae. | 40 |
| Oceani sitiens cum iam canis hauserit undas | |
| Et paribus Titan orbem librauerit horis, | |
| Cum satur autumnus quassans sua tempora pomis | |
| Sordidus et musto spumantis exprimet uuas, | |
| Tum mihi ferrato uersetur robore palae | 45 |
| Dulcis humus, si iam pluuiis defessa madebit. | |
| At si cruda manet caelo durata sereno, | |
| Tum iussi ueniant decliui tramite riui, | |
| Terra bibat fontis et hiantia compleat ora. | |
| Quod si nec caeli nec campi competit umor | 50 |
| Ingeniumque loci uel Iuppiter abnegat imbrem, | |
| Expectetur hiems, dum Bacchi Gnosius ardor | |
| Aequore caeruleo celetur uertice mundi | |
| Solis et aduersos metuant Atlantides ortus. | |
| Atque ubi iam tuto necdum confisus Olympo, | 55 |
| Sed trepidus profugit chelas et spicula Phoebus | |
| Dira Nepae tergoque Croti festinat equino, | |
| Nescia plebs, generis matri ne parcite falsae. | |
| Ista Prometheae genetrix fuit altera cretae; | |
| Altera nos enixa parens, quo tempore saeuos | 60 |
| Tellurem Ponto mersit Neptunus et imum | |
| Concutiens barathrum Lethaeas terruit undas. | |
| Tumque semel Stygium regem uidere trementem | |
| Tartara, cum pelagi streperent sub pondere Manes. | |
| Nos fecunda manus uiduo mortalibus orbe | 65 |
| Progenerat, nos abruptae tum montibus altis | |
| Deucalioneae cautes peperere. sed ecce | |
| Durior aeternusque uocat labor: heia age segnis | |
| Pellite nunc somnos et curui uomere dentis | |
| Iam uiridis lacerate comas, iam scindite amictus. | 70 |
| Tu grauibus rastris cunctantia perfode terga, | |
| Tu penitus latis eradere uiscera marris | |
| Ne dubita et summo feruentia cespite mixta | |
| Ponere, quae canis iaceant urenda pruinis, | |
| Verberibus gelidis iraeque obnoxia cauri, | 75 |
| Alliget ut saeuus Boreas Eurusque resoluat. | |
| Post ubi Riphaeae torpentia frigora brumae | |
| Candidus aprica Zephyrus regelauerit aura | |
| Sidereoque polo cedet Lyra mersa profundo | |
| Veris et aduentum nidis cantauit hirundo, | 80 |
| Rudere tum pingui solido uel stercore aselli | |
| Armentiue fimo saturet ieiunia terrae, | |
| Ipse ferens holitor diruptos pondere qualos, | |
| Pabula nec pudeat fisso praebere nouali, | |
| Inmundis quaecunque uomit latrina cloacis. | 85 |
| Densaque iam pluuiis durataque summa pruinis | |
| Aequora dulcis humi repetat mucrone bidentis. | |
| Mox bene cum glebis uiuacem cespitis herbam | |
| Contundat marrae uel fracti dente ligonis, | |
| Putria maturi soluantur ut ubera campi. | 90 |
| Tunc quoque trita solo splendentia farcula sumat | |
| Angustosque foros aduerso limite ducens | |
| Rursus in obliquum distinguat tramite paruo. | |
| Verum ubi iam puro discrimine pectita tellus | |
| Deposito squalore nitens sua semina poscet, | 95 |
| Pingite tunc uarios, terrestria sidera, flores, | |
| Candida leucoia et flauentia lumina caltae | |
| Narcissique comas et hiantis saeua leonis | |
| Ora feri calathisque uirentia lilia canis | |
| Nec non uel niueos uel caeruleos hyacinthos. | 100 |
| Tum quae pallet humi, quae frondens purpurat auro, | |
| Ponatur uiola et nimium rosa plena pudoris. | |
| Nunc medica panacem lacrima sucoque salubri | |
| Glaucea et profugos uinctura papauera somnos | |
| Spargite, quaeque uiros acuunt armantque puellis, | 105 |
| Iam Megaris ueniant genitalia semina bulbi, | |
| Et quae Sicca legit Getulis obruta glebis, | |
| Et quae frugifero seritur uicina Priapo, | |
| Excitet ut Veneri tardos eruca maritos. | |
| Iam breue chaerepolum et torpenti grata palato | 110 |
| Intiba, iam teneris frondens lactucula fibris | |
| Alliaque infractis spicis et olentia late | |
| Vlpica quaeque fabis habilis fabrilia miscet. | |
| Iam siser Assyrioque uenit quae semine radix | |
| Sectaque praebetur madido sociata lupino, | 115 |
| Ut Pelusiaci proritet pocula zythi. | |
| Tempore non alio uili quoque salgama merce | |
| Capparis et tristis inulae ferulaeque minaces | |
| Plantantur nec non serpentia gramina mentae | |
| Et bene odorati flores sparguntur anethi | 120 |
| Rutaque Palladiae bacae iutura saporem | |
| Seque lacessenti fletum factura sinapis | |
| Atque holeris pulli radix lacrimosaque caepa | |
| Ponitur et lactis gustus quae condiat herba, | |
| Deletura quidem fronti data signa fugarum, | 125 |
| Vimque suam idcirco profitetur nomine Graio. | |
| Tum quoque conseritur, toto quae plurima terrae | |
| Orbe uirens pariter plebi regique superbo | |
| Frigoribus caules et ueri cymata mittit: | |
| Quae pariunt ueteres caeposo litore Cumae, | 130 |
| Quae Marrucini, quae Signia monte Lepino, | |
| Pinguis item Capua et Caudinis faucibus horti, | |
| Fontibus et Stabiae celebres et Vesbia rura. | |
| Doctaque Parthenope Sebethide roscida lympha, | |
| Quae dulcis Pompeia palus uicina salinis | 135 |
| Herculeis uitreoque Siler qui defluit amni, | |
| Quae duri praebent cymosa stirpe Sabelli | |
| Et Turni lacus et pomosi Tiburis arua, | |
| Bruttia quae tellus et mater Aricia porri. | |
| Haec ubi credidimus resolutae semina terrae, | 140 |
| Adsiduo grauidam cultu curaque fouemus, | |
| Vt redeant nobis cumulato fenore messes. | |
| Et primum moneo largos inducere fontis, | |
| Ne sitis exurat concepto semine partum. | |
| At cum feta suos nexus adaperta resoluit, | 145 |
| Florida cum soboles materno pullulat aruo, | |
| Primitiis plantae modicos tum praebeat imbres | |
| Sedulus inrorans holitor ferroque bicorni | |
| Pectat et angentem sulcis exterminet herbam. | |
| At si dumosis positi sunt collibus horti | 150 |
| Nec summo nemoris labuntur uertice riui, | |
| Aggere praeposito cumulatis area glebis | |
| Emineat, sicco ut consuescat puluere planta | |
| Nec mutata loco sitiens exhorreat aestu. | |
| Mox ubi nubigenae Phryxi nec portitor Helles | 155 |
| Signorum et pecorum princeps caput efferet undis, | |
| Alma sinum tellus iam pandet adultaque poscens | |
| Semina depositis cupiet se nubere plantis, | |
| Inuigilate uiri: tacito nam tempora gressu | |
| Diffugiunt nulloque sono conuertitur annus. | 160 |
| Flagitat ecce suos genetrix mitissima fetus, | |
| Et quos enixa est partus, iam quaerit alendos | |
| Priuignasque rogat proles. date nunc sua matri | |
| Pignora, tempus adest: uiridi redimite parentem | |
| Progenie, tu cinge comas, tu dissere crines. | 165 |
| Nunc apio uiridi crispetur florida tellus, | |
| Nunc capitis porri longo resoluta capillo | |
| Laetetur mollemque sinum staphylinus inumbret. | |
| Nunc et odoratae peregrino munere plantae | |
| Sicaniis croceae descendant montibus Hyblae. | 170 |
| Nataque iam ueniant hilaro samsuca Canopo | |
| Et lacrimas imitata tuas, Cinyreia uirgo, | |
| Sed melior stactis ponatur Achaia murra | |
| Et male damnati maesto qui sanguine surgunt | |
| Aeacii flores inmortalesque amaranti | 175 |
| Et quos mille parit diues natura colores, | |
| Disponat plantis holitor, quos semine seuit. | |
| Nunc ueniat quamuis oculis inimica corambe, | |
| Iamque salutari properet lactuca sapore, | |
| Tristia quae releuat longi fastidia morbi, | 180 |
| Altera crebra uiret, fusco nitet altera crine, | |
| Vtraque Caecilii de nomine dicta Metelli. | |
| Tertia, quae spisso, sed puro uertice pallet, | |
| Haec sua Cappadocae seruat cognomina gentis. | |
| Et mea, quam generant Tartesi litore Gades, | 185 |
| Candida uibrato discrimine, candida thyrso est. | |
| Cypros item Paphio quam pingui nutrit in aruo, | |
| Punicea depexa coma, sed lactea crure est. | |
| Quot facies, totidem sunt tempora quamque serendi. | |
| Caeciliam primo deponit Aquarius anno, | 190 |
| Cappadocamque premit ferali mense Lupercus. | |
| Tuque tuis, Mauors, Tartesida pange Kalendis, | |
| Tuque tuis, Paphie, Paphien iam pange Kalendis. | |
| Dum cupit et cupidae quaerit se iungere matri | |
| Et mater facilis mollissima subiacet aruo, | 195 |
| Ingenera: nunc sunt genitalia tempora mundi, | |
| Nunc amor ad coitus properat, nunc spiritus orbis | |
| Bacchatur Veneri stimulisque cupidinis actus | |
| Ipse suas adamat partus et fetibus implet. | |
| Nunc pater aequoreus, nunc et regnator aquarum, | 200 |
| Ille suam Tethyn, hic polluit Amphitriten, | |
| Et iam caeruleo partus enixa marito | |
| Vtraque nunc reserat pontumque natantibus implet. | |
| Maximus ipse deum posito iam fulmine fallax | |
| Acrisioneos ueteres imitatur amores | 205 |
| Inque sinus matris uiolento depluit imbre. | |
| Nec genetrix nati nunc aspernatur amorem, | |
| Et patitur nexus flammata cupidine Tellus. | |
| Hinc maria, hinc montes, hinc totus denique mundus | |
| Ver agit, hinc hominum pecudum uolucrumque cupido, | 210 |
| Atque amor ignescit menti saeuitque medullis, | |
| Dum satiata Venus fecundos compleat artus | |
| Et generet uarias soboles semperque frequentet | |
| Prole noua mundum, uacuo ne torpeat aeuo. | |
| Sed quid ego infreno uolitare per aethera cursu | 215 |
| Passus equos audax sublimi tramite raptor? | |
| Ista canit, maiore deo quem Delphica laurus | |
| Inpulit ad rerum causas et sacra mouentem | |
| Orgia naturae secretaque foedera caeli | |
| Extimulat uatem per Dindyma casta Cybeles | 220 |
| Perque Cithaeronem, Nyseia per iuga Bacchi, | |
| Per sua Parnasi, per amica silentia Musis | |
| Pierii nemoris, Bacchea uoce frementem | |
| Delie te Paean, et te Euhie Euhie Paean. | |
| Me mea Calliope cura leuiore uagantem | 225 |
| Iam reuocat paruoque iubet decurrere gyro | |
| Et secum gracili conectere carmina filo, | |
| Quae canat inter opus Musa modulante putator | |
| Pendulus arbustis, holitor uiridantibus hortis. | |
| Quare age, quod sequitur, paruo discrimine sulci | 230 |
| Spargantur caecis nasturcia dira colubris, | |
| Indomito male sana cibo quas educat aluus, | |
| Et satureia thymi referens thymbraeque saporem | |
| Et tenero cucumis fragilique cucurbita collo. | |
| Hispida ponatur cinara, quae dulcis Iaccho | 235 |
| Potanti ueniat nec Phoebo grata canenti, | |
| Haec modo purpureo surgit glomerata corymbo, | |
| Murteolo modo crine uiret deflexaque collo | |
| Nunc adaperta manet, nunc pinea uertice pungit, | |
| Nunc similis calatho spinisque minantibus horret, | 240 |
| Pallida nonnumquam tortos imitatur acanthos. | |
| Mox ubi sanguineis se floribus induit arbos | |
| Punica, quae rutilo mitescit tegmine grani, | |
| Tempus haris satio famosaque tunc coriandra | |
| Nascuntur gracilique melantia grata cumino, | 245 |
| Et baca asparagi spinosa prosilit herba | |
| Et moloche, prono sequitur quae uertice solem, | |
| Quaeque tuas audax imitatur, Nysie, uitis | |
| Nec metuit sentis: nam uepribus improba surgens | |
| Achradas indomitasque bryonias alligat alnos. | 250 |
| Nomine tum Graio, ceu littera proxima primae | |
| Pangitur in cera docti mucrone magistri: | |
| Sic et humo pingui ferratae cuspidis ictu | |
| Deprimitur folio uiridis, pede candida beta. | |
| Quin et odoratis messis iam floribus instat: | 255 |
| Iam uer purpureum, iam uersicoloribus anni | |
| Fetibus alma parens pingi sua tempora gaudet. | |
| Iam Phrygiae loti gemmantia lumina promunt | |
| Et conniuentes oculos uiolaria soluunt, | |
| Oscitat et leo et ingenuo confusa rubore | 260 |
| Virgineas adaperta genas rosa praestet honores | |
| Caelitibus templisque Sabaeum miscet odorem. | |
| Nunc uos Pegasidum comites Acheloidas oro | |
| Maenaliosque choros dryadum nymphasque Napaeas, | |
| Quae colitis nemus Amphrysi, quae Thessala Tempe, | 265 |
| Quae iuga Cyllenes et opaci rura Lycaei | |
| Antraque Castaliis semper rorantia guttis | |
| Et quae Sicanii flores legistis Halaesi, | |
| Cum Cereris proles uestris intenta choreis | |
| Aequoris Hennaei uernantia lilia carpsit | 270 |
| Raptaque Lethaei coniunx mox facta tyranni | |
| Sideribus tristes umbras et Tartara caelo | |
| Praeposuit Ditemque Ioui letumque saluti | |
| Et nunc inferno potitur Proserpina regno: | |
| Vos quoque iam posito luctu maestoque timore | 275 |
| Huc facili gressu teneras aduertite plantas | |
| Tellurisque comas sacris aptate canistris. | |
| Hinc nullae insidiae nymphis, non ulla rapina, | |
| Casta Fides nobis colitur sanctique Penates. | |
| Omnia plena iocis, securo plena cachinno, | 280 |
| Plena mero, laetisque uirent conuiuia pratis. | |
| Nunc uer egelidum, nunc est mollissimus annus, | |
| Dum Phoebus tener, ac tenera decumbere in herba | |
| Suadet et arguto fugientis gramine fontis | |
| Nec rigidos potare iuuat nec sole tepentis. | 285 |
| Iamque Dionaeis redimitur floribus hortus. | |
| Iam rosa mitescit Sarrano clarior ostro. | |
| Nec tam nubifugo Borea Latonia Phoebe | |
| Purpureo radiat uultu, nec Sirius ardor | |
| Sic micat aut rutilus Pyrois aut ore corusco | 290 |
| Hesperus, Eoo remeat cum Lucifer ortu, | |
| Nec tam sidereo fulget Thaumantias arcu, | |
| Quam nitidis hilares conlucent fetibus horti. | |
| Quare age uel iubare exorto iam nocte suprema | |
| Vel dum Phoebus equos in gurgite mersat Hibero, | 295 |
| Sicubi odoratas praetexit amaracus umbras, | |
| Carpite narcissique comas sterilisque balausti. | |
| Et tu, ne Corydonis opes despernat Alexis, | |
| Formoso Nais puero formosior ipsa | |
| Fer calathis uiolam et nigro permixta ligustro | 300 |
| Balsama cum casia nectens croceosque corymbos | |
| Sparge mero Bacchi: nam Bacchus condit odores. | |
| Et uos, agrestes, duro qui pollice mollis | |
| Demetitis flores, cano iam uimine textum | |
| Sirpiculum ferrugineis cumulate hyacinthis. | 305 |
| Iam rosa distendat contorti stamina iunci | |
| Pressaque flammeola rumpatur fiscina calta, | |
| Mercibus ut uernis diues Vortumnus abundet | |
| Et titubante gradu multo madefactus Iaccho | |
| Aere sinus gerulus plenos grauis urbe reportet. | 310 |
| Sed cum maturis flauebit messis aristis | |
| Atque diem gemino Titan extenderit astro | |
| Hauserit et flammis Lernaei brachia cancri, | |
| Allia tunc caepis, cereale papauer anetho | |
| Iungite, dumque uirent, nexos deferte maniplos | 315 |
| Et celebres Fortis Fortunae dicite laudes | |
| Mercibus exactis hilarisque recurrite in hortos. | |
| Tunc quoque proscisso riguoque insparsa nouali | |
| Ocima comprimite et grauibus densate cylindris, | |
| Exurat sata ne resoluti pulueris aestus | 320 |
| Paruulus aut pulex inrepens dente lacessat | |
| Neu formica rapax populari semina possit. | |
| Nec solum teneras audent erodere frondes | |
| Implicitus conchae limax hirsutaque campe, | |
| Sed cum iam ualido pinguescit lurida caule | 325 |
| Brassica cumque tument pallentia robora betae | |
| Mercibus atque holitor gaudet securus adultis | |
| Et iam maturis quaerit supponere falcem, | |
| Saepe ferus duros iaculatur Iuppiter imbres, | |
| Grandine dilapidans hominumque boumque labores, | 330 |
| Saepe etiam grauidis inrorat pestifer undis, | |
| Ex quibus infestae Baccho glaucisque salictis | |
| Nascuntur uolucres serpitque eruca per hortos, | |
| Quos super ingrediens exurit semina morsu, | |
| Quae capitis uiduata comas spoliataque nudo | 335 |
| Vertice trunca iacent tristi consumpta ueneno. | |
| Haec ne ruricolae paterentur monstra, salutis | |
| Ipsa nouas artis uaria experientia rerum | |
| Et labor ostendit miseris ususque magister | |
| Tradidit agricolis uentos sedare furentis | 340 |
| Et tempestatem Tuscis auertere sacris. | |
| Hinc mala Rubigo uiridis ne torreat herbas, | |
| Sanguine lactentis catuli placatur et extis. | |
| Hinc caput Arcadici nudum cute fertur aselli | |
| Tyrrhenus fixisse Tages in limite ruris, | 345 |
| Vtque Iouis magni prohiberet fulgura Tarchon, | |
| Saepe suas sedes praecinxit uitibus albis. | |
| Hinc Amythaonius, docuit quem plurima Chiron, | |
| Nocturnas crucibus uolucres suspendit et altis | |
| Culminibus uetuit feralia carmina flere. | 350 |
| Sed ne dira nouas segetes animalia carpant, | |
| Profuit interdum medicantem semina pingui | |
| Palladia sine fruge salis conspargere amurca | |
| Innataue laris nigra satiare fauilla. | |
| Profuit et plantis latices infundere amaros | 355 |
| Marruuii multoque sedi contingere suco. | |
| At si nulla ualet medicina repellere pestem, | |
| Dardanicae ueniunt artes nudataque plantas | |
| Femina, quae iustis tum demum operata iuuencae | |
| Legibus obsceno manat pudibunda cruore, | 360 |
| Sed resoluta sinus, resoluto maesta capillo, | |
| Ter circum areolas et saepem ducitur horti. | |
| Quae cum lustrauit gradiens—mirabile uisu— | |
| Non aliter quam decussa pluit arbore nimbus | |
| Vel teretis mali uel tectae cortice glandis, | 365 |
| Voluitur in terram distorto corpore campe. | |
| Sic quondam magicis sopitum cantibus anguem | |
| Vellere Phryxeo delapsum uidit Iolcos. | |
| Sed iam prototomos tempus decidere caules | |
| Et Tartesiacos Paphiosque reuellere thyrsos | 370 |
| Atque apio fasces et secto cingere porro. | |
| Iamque eruca salax fecundo prouenit horto, | |
| Lubrica iam lapathos, iam thamni sponte uirescunt | |
| Et scilla, hirsuto saepes nunc horrida rusco | |
| Prodit et asparagi corruda simillima filo | 375 |
| Vmidaque andrachle sitientis protegit antas | |
| Et grauis atriplici consurgit longa phaselos, | |
| Tum modo dependens trichilis, modo more chelydri | |
| Sole sub aestiuo gelidas per graminis umbras | |
| Intortus cucumis praegnasque cucurbita serpit. | 380 |
| Vna neque est illis facies. nam si tibi cordi | |
| Longior est, gracili capitis quae uertice pendet, | |
| Et tenui collo semen lege; siue globosi | |
| Corporis atque utero nimium quae uasta tumescit, | |
| Ventre leges medio; sobolem dabit illa capacem | 385 |
| Naryciae picis aut Actaei mellis Hymeti | |
| Aut habilem lymphis hamulam Bacchoue lagoenam, | |
| Tum pueros eadem fluuiis innare docebit. | |
| Liuidus at cucumis, grauida qui nascitur aluo | |
| Hirtus et ut coluber nodoso gramine tectus | 390 |
| Ventre cubat flexo semper collectus in orbem, | |
| Noxius exacuit morbos aestatis iniquae. | |
| Fetidus hic suco, pingui quoque semine fartus. | |
| At qui sub trichila manantem repit ad undam | |
| Labentemque sequens nimium tenuatur amore, | 395 |
| Candidus, effetae tremebundior ubere porcae, | |
| Mollior infuso calathis modo lacte gelato, | |
| Dulcis erit riguoque madescit luteus aruo | |
| Et feret auxilium quondam mortalibus aegris. | |
| Cum canis Erigones flagrans Hyperionis aestu | 400 |
| Arboreos aperit fetus cumulataque moris | |
| Candida sanguineo manat fiscella cruore, | |
| Tunc praecox bifera descendit ab arbore ficus | |
| Armeniisque et cereolis prunisque Damasci | |
| Stipantur calathi et pomis, quae barbara Persis | 405 |
| Miserat, ut fama est, patriis armata uenenis. | |
| At nunc expositi paruo discrimine leti | |
| Ambrosios praebent sucos, oblita nocendi. | |
| Quin etiam eiusdem gentis de nomine dicta | |
| Exiguo properant mitescere Persica malo. | 410 |
| Tempestiua madent, quae maxima Gallia donat, | |
| Frigoribus pigro ueniunt Asiatica fetu. | |
| At grauis Arcturi sub sidere parturit arbos | |
| Liuia, Chalcidicis et Caunis aemula Chiis, | |
| Purpureaeque Chelidoniae pinguesque Mariscae | 415 |
| Et Callistruthis, roseo quae semine ridet, | |
| Albaque, quae seruat flauae cognomina cerae, | |
| Scissa Libysca simul, picto quoque Lydia tergo. | |
| Quin et Tardipedi sacris iam rite solutis | |
| Nube noua seritur caeli pendentibus undis | 420 |
| Gongylis, inlustri mittit quam Nursia campo, | |
| Quaeque Amiterninis defertur bunias aruis. | |
| Sed iam maturis nos flagitat anxius uuis | |
| Euchios excultosque iubet claudamus ut hortos. | |
| Claudimus imperioque tuo paremus agrestes | 425 |
| Ac metimus laeti tua munera, dulcis Iacche, | |
| Inter lasciuos Satyros Panasque biformes | |
| Brachia iactantes uetulo marcentia uino. | |
| Et te Maenalium, te Bacchum teque Lyaeum | |
| Lenaeumque patrem canimus sub tecta uocantes, | 430 |
| Ferueat ut lacus et musto completa Falerno | |
| Exundent pingui spumantia dolia musto. | |
| Hactenus hortorum cultus, Siluine, docebam | |
| Siderei uatis referens praecepta Maronis, | |
| Qui primus ueteres ausus recludere fontis | 435 |
| Ascraeum cecinit Romana per oppida carmen. |